1 March 2019

Martin of Leon, Commentary on James 5:12

Martin of Leon, Commentary on James 5:12


Written late 12th century.

Source: PL 209:211

Ante omnia, fratres mei, nolite iurare neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque iuramentum.
Quia mortiferum linguae virus in suis auditoribus ad integrum exhauriri desiderat; qui detrahere alterutro vetuit, qui iudicare proximo interdixit, qui in adversitatibus ingemiscere prohibuit, quae sunt aperta peccata; addidit etiam hoc quod quibusdam leve videtur, ut iurandi consuetudinem tollat; quia, omne otiosum verbum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii (Matth. XII). Eos qualiter loqui debeant, sequenter instruit, dicens: Sit sermo vester: est, est; non, non; ut non sub iudicio decidatis. Ac si patenter dicat: Ideo a iurationis vos culpa compesco, ne frequenter iurando vera, aliquando in periurium incidatis; sed eo longius a periurio stetis, quod nec vera iurare velitis, nisi necessitas cogat inevitabilis. Sed et ille sub iudicio reatus decidit, qui etsi nunquam peierat, celerius tamen quam opus est, verum deierat.


No comments:

Post a Comment