16 October 2017

Peraldus, Summa de Vitiis, Tractatus IX, Pars II, Caput 4.

Peraldus, Summa de Vitiis, Tractatus IX, Pars II, Caput 4.


Written in Lyon c. 1236 CE by a French Dominican.

Source: Peraldus. Summae virtutum ac vitiorum: Tomus secundus, p. 389-391. Ed.: Compagnon & Taillandier, Lyon 1668. Text available at "The Peraldus Project." http://www.unc.edu/~swenzel/peraldus.html

Caput 4: De peccato periurii et de duabus speciebus eius.


Sequitur de peccato periurii. Et notandum quod duae sunt species periurii. Una est iuratio perversa, alia iuramenti liciti transgressio. Ad detestationem vero secundae speciei periurii notandum est quod ille qui iuramentum licitum facit, ipse quasi laqueum ad collum suum ponit, iuxta illud Proverbiorum 6: "Illaqueatus est verbis oris tui, et captus propriis sermonibus."(Prov 6:2) Quando vero iuramentum licitum transgreditur, ipse laqueo illo quasi propriis manibus se strangulat. Potius expediret ei quod solummodo contritus esset et quod laqueo ad collum suum posito ipse strangularetur quam quod iuramentum licitum transgrederetur.

De duodecim quae debent retrahere hominem a peccato periurii.

De aliena vero specie iuramenti notandum est quod duocecim sunt quae deberent homines cohibere a peccato illo. Primum est quod ille qui scienter peierat, in primo periurio suo manum illam diabolo dat qua ipse tangit evangelium vel qua tanget manum illius cui iurat; et donec ipse poeniteat de periurio illo, manus illa diaboli est; et quandocunque se manu illa signat, hoc facit manu diabolica; et cibus quem manu illa signat, manu diaboli signatur. Secundum est hoc quia cum alia peccata fugiant et quasi timeant res sacras, peccatum periurii non timet eas sed illis appropinquat. Si quis vult fornicari si est intra ecclesiam, ipse exit inde; si est in cimeterio, ipse exit inde; si propinquus est coemeterio vel ecclesiae, elongat se ab eis. Ille vero qui vult peierare intrat ecclesiam, si ipse erat extra; intrat ad altare et committit peccatum periurii, quandoque super altare, quandoque super evangelium, quandoque super ipsum corpus Christi, quod horrendum est dictu. Mirum est quomodo ipsa terra eum non absorbet, vel quomodo angeli qui assistunt circa corpus Christi eum non perimunt. Ipse etiam diabolus timet res sacras et quasi reveretur, quod non facit ille qui peierat.

Tertium est hoc quod ille qui peierat fur et sacrilegus esse videtur. Contrectat enim rem alienam invito Domino et rem sacram, quia nomen Domini sanctum assumit contra prohibitionem illam Exodi 20, "Non assumes nomen Dei tui in vanum."(Exo 20:7.)

Quartum est hoc quod ipse falsarius est. Si quis sigillo alicuius domini sibi commisso ad confirmandam aliquam veritatem uteretur ad aliud confirmandum, ipse falsarius iudicaretur. Et si faceret hoc de sigillo domini Papae, ipse esset excommunicatus ipso iure, nec posset absolvi ab episcopo suo. Sic cum Deus permiserit hominibus ut assumant nomen suum ad confirmationem veritatis, ut utantur nomine ipsius ad confirmationem falsitatis, ipsi falsarii sunt et quoad Deum excommunicati excommunicatione illa quae dicitur 1 Corinthiorum 16: "Si quis non amat Dominum Iesum Christum, anathema sit."(1 Cor 16:22)

Quintum est hoc quod ille qui scienter peierat, ipse praeter morem aliorum peccantium vult Deum involvere in peccato suo. Cum enim iurare secundum Augustinum sit Deum in testem adducere, (Cf. Augustine, En in Ps 109.17) cum ipse iurat falsum, ipse vult adducere Deum ad testificandum falsum. Talis inquantum in se est vult maius malum facere Christo, ut videtur, quam eius crucifixores. Ipsi enim intulerunt Christo tantum malum poenae; ipse vero vult eum involvere in malum culpae, quod deterius est. Ipse vult facere reputari Deum deceptorem, dum in nomine eius quasi per manum eius vult homines seducere. Quod genus peccati non legimus commissum fuisse etiam a diabolo, licet diabolus mendax sit et pater eius, et per mendacium homines seducat; non tamen legimus quod ipse iuramentum mendacio addat, ut melius possit seducere, sicut faciunt illi qui peierant.

Sextum est hoc quod cum "in nomine Iesu flectatur omne genu caelestium, terrestrium, et infernorum," ut legitur Philippensium 2, (Phil 2:10) ille qui peierat, cum in nomine Christi contumeliam Deo faciat, deterior videtur esse illis qui in inferno sunt, qui in nomine eius genu flectere dicuntur.

Septimum est hoc quod cum homo per haec torqueatur per quae peccat, et talis in nomine Dei peccet, ipse in nomine Domini merito punietur; ut cum illud invocaverit, non exaudiatur, et cum ad illud fugerit, non protegatur, cum aliis hominibus nomen Domini refugium sit, iuxta illud Proverbiorum 18: "Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit iustus et salvabitur."(Prov 18:10)

Octavum est hoc quod periurium enumeratur inter ea quae Dominus odit, Zachariae 8, ubi sic legitur: "Unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et iuramentum mendax ne diligatis; omnis enim haec sunt quae odi, dicit Dominus." (Zech 8:17)

Nonum est maledictio quae est super periuros et in praesenti et in futuro. Unde Zachariae 5: "Vidi hominem," etc. Et subditur: "Et dixit ad me Dominus: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae, quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur. Et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio domus eius, et consument eum et ligna eius et lapides."(Zech 5:3-4)

Decimum est hoc quod peccatum istud replet hominem iniquitate. Unde Ecclesiastici 23: "Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga." (Sir 23:12) In fine huius verbi tangitur poena periurorum in praesenti.

Undecimum est hoc quod periurus perdit Deum dum iurat. Perdit etiam iustitiam sive fidem suam. Repellitur enim post periurium a testimonio; claudit etiam sibi ingressum regni caelestis. Unde in Psalmo: "Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?"(Ps 23:3). Et subditur: "Qui non iuravit in dolo proximo suo."(Ps 23:4). Ibi per contrarium innuitur quod ille qui iurat in dolo proximo suo non intret.

Duodecimum est hoc quod sacra scriptura propter magnum periculum periurii adeo dissuadet iuramentum quod quibusdam visum est quod iuramentum prohibeat. Unde Matthaei 5: "Ego autem dico vobis non iurare neque per caelum neque per terram," etc. (Matt 5:34-35)

Septem quae sacra scriptura dissuadet circa iuramentum.

Et notandum quod circa iuramentum septem dissuadent in sacra scriptura. Primum est appetitus iurandi sive affectio. Unde Iacobi 5: "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque iuramentum. Sit autem sermo vester est, est, non, non, ut non sub iudicio decidatis." (Jas 5:12). Secundum est assiduitas iurandi. Unde Ecclesiastici 23: "Iurationi non assuescat os tuum. Multi sunt casus in illa." (Sir 23:9). Et iterum: "Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo." (Sir 23:10). Tertium est iurare ex levi causa vel nulla. Unde Deuteronomii 5: "Non usurpabis nomen Dei tui frustra; quia non erit impunitus qui super re vana illud assumpserit." (Deut 5:11).

Quartum est iurare per creaturas. Unde Matthaei 5: "Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius est." (Matt 5:34-35).

Tria alia quae dissuadentur circa iuramentum sunt falsitas eius quod iuratur, subita iuratio, et iuratio iniusta, quae per oppositum innuitur Ieremiae 4 ubi sic legitur: "Iurabis, vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia." (Jer 4:2).

Ideo autem dissuadent iurare per creaturas, ne assiduitate sic iurandi labantur homines in idololatriam.