Council
of Trosle [909 CE], Cap. 11
Source: PL 132:704-705
Capitulum XI.
Inter
caetera quoque admonitionis nostrae officia videtur nobis illud satis
necessarium esse, quatenus nefanda cohibeantur periuria, non solum quae
alicuius factionis fiunt commento, vel fallendi aliosque decipiendi studio, sed
et ea quae ex ipsa prava consuetudine iam veluti inolita pene per singula
admittuntur verba ab eis quibus aeque falsa constat iurare ut vera. Cum, si
forte propter eos, qui pigri sunt ad credendum, neque moventur ad fidem verbi,
qui et in hoc graviter delinquunt, quod sibi loquentes iurare cogunt, necesse
fuerit proferre iusiurandum, hos comites habere debeat iusiurandum, veritatem,
iudicium, et iustitiam, dicente Domino per prophetam Ieremiam: « Et iurabis,
vivit Dominus, in veritate, et in iudicio, et in iustitia (Ier. IV) . » Si enim
ista defuerint, nequaquam erit iuramentum, sed periurium. Et vetus quidem lex
iurare concessit, peierare prohibuit: « Non assumes, inquit, nomen Domini Dei
tui in vanum: nec enim insontem habebit Dominus eum, qui assumpserit nomen
Domini Dei sui frustra (Exod. X) . » Quo mandato altius intellecto, dum sciamus
nobis praecipi, ne Christum Dei Patris Filium existimemus esse creaturam,
dicentes eum simplicem hominem, et honore divinitatis privantes: ad simplicem
tamen sensum, ille nomen Dei sui in vanum assumit, qui in qualibet frivola re,
et in dolo iurans proximo suo, aliquando in causa non necessaria, vel in verbo
otioso, nomen sanctum eius in tali vanitate assumere non pavescit. In Novo
autem Testamento ipse Dominus dicit: « Audistis, quia dictum est antiquis: Non
periurabis. Ego autem dico vobis, non iurare omnino (Matth. V) , » etc. Ergo
evangelica veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis pro
iureiurando sit. Sunt quoque multi qui assidue faciunt iurare, sed et non
timent periurare per Deum et omnes sanctos: quidam per corpora sanctorum, per
animam vel suam, vel matris aut patris, aut alicuius chari sui, parvipendentes
suae ipsius animae, suorumque salutem: quidam per totum iurant mundum,
contemnentes illud Dominicum praeceptum: « Nolite iurare, neque per coelum,
neque per terram (Ibidem) , » etc. ; qui enim iurat in coelo, iurat in throno
Dei, et in eo qui sedet super eum. Qui vult ergo cavere crimen periurii, non
teneat usum iurandi, dicente Scriptura: « Iurationi non assuescat os tuum.
(Eccli. XXIX) ; » et item: « Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non
discedet a domo illius plaga (Ibid.) . » Inde Isidorus episcopus dicit (lib. II
Sentent., cap. 31) : « Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare
non poterit, qui iurare non appetit. Nunquam ergo iuret, qui peccare timet. »
Quid vero de his dicendum est, qui, ut alios fallant, mentiuntur, vel quacunque
verborum arte se potius quam alium decipiendo periurant. Dominus namque, qui
testis est conscientiae, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur intelligit.
Unde sanctus Augustinus ait: Periuri non sunt, qui verbis non servatis, illud
quod ab eis, cum iurarent, exspectatum est, impleverunt: et periuri sunt, qui
etiam servatis verbis, exspectationem eorum quibus iuratum est decipiunt. Hi
miseri heu quantis rei tenentur criminibus, praevaricatores totius sacrae legis
veteris et novae proditi, quia loquuntur mendacium, quia assumunt nomen Dei sui
in vanum, quia proximum dolo capiunt, insuper et periurant. Tales, nisi
condignam egerint poenitentiam adhuc in vivis corporibus mortuas gestare
videntur miseras animas. Qua de re a Christianis quoque regibus de sacramentis
leviter non iurandis ita statutum est libro V, capite 349 (197): « Volumus ut
sacramenta cito non fiant: sed unusquisque iudex prius causam veraciter
cognoscat, ut eum veritas latere non possit, ne facile ad sacramentum veniant.
» Item de periuriis cavendis, ex lib. V, cap. 276: « Praecipimus, ut periuria
caveantur, nec admittantur testes ad sacramentum antequam discutiantur. » Et
infra: « Si quis convictus fuerit periurii, perdat manum, aut redimat. » Itaque
cum propter cavendum periurium necesse sit, si forte contigerit servare
iusiurandum: illud tamen volumus omnibus esse notum, quoddam iuramentum nullo
modo a Christianis observandum: videlicet quo malum aliquod incaute, vel etiam
scienter, iurando promittitur, velut si quispiam adulterae perpetuam cum ea
permanendi fidem polliceatur; aut, si quis, ne ad pacem redeat, vel ut aliquod
flagitium committat, se sacramento constrinxerit. Tolerabilius est denique, non
implere sacramentum, quam in illud quod male spopondit permanere, vel quod
decrevit perficere flagitium. Et ne forte quis dicat, aut periurium a nobis
suaderi, aut hoc nullum vel parvum esse putetur: quid de talibus Ilerdense
statuat concilium capite 74 commemoretur: « Qui sacramento se obligaverit, ut
litigans cum quolibet ad pacem nullo modo redeat, pro periurio uno anno a
communione corporis et sanguinis Domini segregetur, reatum suum eleemosynis et
fletibus, et quantis potuerit ieiuniis absolvat. Ad charitatem vero, quae
operit multitudinem peccatorum, celeriter venire festinet. »
No comments:
Post a Comment