17 March 2019

Abbo of Fleury, Letter 10


Abbo of Fleury, Letter 10

Written to an unnamed bishop c. 988-996 CE.

Source: PL 139:433-436

Epistola X. Ad . . . . . Episcopum. N . . . . episcopo amatorum Christi amator ABBO.

Quid prosit scientia litterarum agnoscitur ex difficultate quaestionum, quas dum enodare imperitia vulgi nescit, a docto earum sententiam investigare contendit; si tamen imperitos aliqua de inauditis rebus dubitatio attigit. Dum enim in rerum natura quidquid illud est quaeritur an sit, quid sit, cur sit, et quomodo sit, nec has quaestiones etiam imperitum vulgus praeterit, certum est quod de ignotis omnino rebus nihil quaerit. Nam philosophia in his exercet suam operam etiam quae non sunt, ut nihil naturae, nihil moralitatis eam effugiat, de quibus subtiliter investigat. Quapropter de juramenti observatione proponitur, nec ignota quaerendi via est, cui argumentandi copia praesto est; cum jurare nihil aliud sit quam jure orare. Qui enim orat, quantum ad veri falsique opinionem, unam tantummodo tractat orationis speciem, etiamsi necesse est juramento obnoxiam. Hanc autem orationem dialectici enuntiativam nuncupant, quae, praesenti tempore contenta, praeteritum respicit ex facti actione; futurum vero ex facti promissione. Sed facti actio enuntiari jurejurando potest, ut definite vera vel falsa sit apud eum qui rem definite novit; promissio vero futurae actionis sicut definite sub scientia non cadit, ita juramentum de promissis rebus ignoratur verum falsum ne definitive sit, nisi de his quae necessitas naturae trahit, ut Deum immortalem esse et hominem mori; si quidem definite verum est quod omne ortum occidet. Illud autem quod contingit, quoniam non necesse est fieri, et opinabile plurimum existit, si quis jurejurando affirmare vel negare voluerit definite, id ratio facere non permittit; quoniam de contingentibus causis promissivus modus saepe nos fallit, et aliter quam putamus res casu vel necessitate impulsa succedit. Qui ergo jurat, an jure oret, quaeritur, et quae juramenti circumstantiae sint. Scilicet locus, tempus et persona considerantur, quippe si loco vel tempore seu persona legitima caruerit, juramento reus non erit; unde Dominus in Veteri Testamento per Moysen praecipit ut puella quae adhuc in domo patris est, si votum voverit seu jusjurandum fecerit, ne voto vel juramento obligata teneatur, si, mox ut ad notitiam parentis pervenerit, paternae auctoritatis invectione prohibita fuerit. Mulieris nihilominus, quae sub viro agitur, votum vel juramentum irritum fiat, si virilis auctoritatis majestas assensum praebere noluerit, imo potius, ea die qua ejus stultitiam compererit, districtissima correctione inhibuerit (Num. XXX, 4 et seq.). Vota enim stultorum, ut ait Salomon, frangenda sunt (Eccl. V, 3). Idcirco ibidem Moyses prosequitur quod propitiationem Domini ipsa illa mulier meretur, quae perjurii noxam incurrisse putabatur; sed et obstetricibus Hebraeorum Deus bene fecisse legitur, quae mendacio suo necandos filiorum Israel pueros a morte servasse dictae sunt (Exod. I, 20). Mendacii igitur et perjurii causa pensanda est, qua aliquando levius, aliquando gravius peccatum committimus, nec unquam absque peccato mentimur; quandoquidem omne peccatum ex diabolo esse perhibetur (I Joan., III, 8). Alibi quoque Dominus per Prophetam praecipit, juramentum mendax ne diligatis (Zach., VIII, 17): et quid est mendaciter jurare, nisi pejerare? Hoc autem vetat diligere, ac si concedat invitum pejerare, juxta illud Apostoli: Non quod volo bonum, hoc ago, sed quod nolo malum, illud facio. Si autem quod nolo malum, hoc ago, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom., VII, 19 et seq.). Idcirco cogitur exclamare: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. ib., 24). Huic sententiae concordat illud Tobiae, qui bonis naturaliter moribus instituens filium: « Noli inquit mentiri omne mendacium. » Id praeceptum hoc continet: Non enim mendacio utendum est, hoc est, quodam mendacio utendum non est. Verumtamen veritas Evangelii non solum non omni, sed nec ullo mendacio utendum esse innotuit, ubi omne mendacium ex diabolo esse proposuit. Quidquid enim ex diabolo est, malum est: nullo autem malo utendum est; nullo igitur quod ex diabolo est, utendum est. Et omne mendacium ex diabolo est: nullum autem mendacium bonum est; nullum igitur quod ex diabolo est, bonum est. Porro Scriptura dicit: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) est, siquidem eo vitio humanam naturam diabolus corrupit; ut et mortalis et mendax sit, nec mendax nisi unde mortalis, nec mortalis nisi unde mendax existit. In perjurio igitur, hoc est in juramento mendaci considerandum est vitium mendacii, et in vanum assumptum nomen Domini, quoniam illud solum ad mortem sufficit, juxta quod scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam (Sap., I, 11); cui dum aliud malum supervenit, gravius peccatum gignit: quod nunc metu mortis committitur pro tuenda corporis salute, nunc spe lucri pro adipiscendis rebus terrenis; et hoc perjurium vocari placuit. Sed pro tuenda salute corporis peccatum commissum non magnifacit miseratio humanae compassionis, juxta illud comici: Pro magno peccato paululum supplicii satis est pati; (TERENT. in And., act. V, scen. III.) metus enim et pietas aequaliter flectunt animum judicis ad misericordiam, qui trutina justi examinis distinguat modum culpae levioris et gravioris; siquidem ejusdem legis capitula, quamvis sibi videantur contraria, nullus praeterit nisi transgressor legis, quem tamen aliquando metus vel pietas absolvit. Denique lex jussit ut masculus qui intraret templum Veneris, capite puniretur; siquidem jussit ut qui matrem caedi videret, nisi eam eriperet, capite puniretur: quidam itaque juvenis in templo Veneris matrem caedi vidit, et, ingressus templum, matrem eripuit. Quaeritur quid magis observare debuerit, dum matrem caedi vidit; seu enim intraret, seu non intraret, capite puniendus erat: sed pietas praejudicat, quae pro matris affectu cum utilitate et honestate accusatum purgat. Similis est lex Moysi de circumcisione pueri, si ejus octava dies a nativitate contigerit (Gen., XVII, 12). In Novo quoque Testamento alibi uxor diligenda, alibi odio habenda (Luc., XIV, 26) praecipitur, quae omnia discretionis ille gladius separat, quem ignoraverunt Judaei, qui ad interrogationem Jesu de baptismo Joannis timentes utrinque feriri, hebetes sunt facti (Matth., XXI, 25, 26).

Caeterum quia nos de juramento coepimus, dicendum est quod remota cupiditate neminem sponte delectet jurare; sed saepius a malo est juramentum, ut ait Evangelium (Matth. V, 34). Nam malus dives opprimit pauperem, malus latro spoliat viatorem, malus calumniator disceptat contra innocentem; atque ita nequit miser effugere laqueos inimici, quem plus aequo patitur ignobilis. Dum enim, violentia exactoris quem vitare nequimus, jurare cogimur, aliquando in perjurium labimur necessitate coacti, aut quorumdam malesarta gratia illecti; siquidem adulter, fugiendo mortem temporalem, absolvit se sacramento non esse reum adulterii, et ita se aeternae morti addixit. Quidam etiam in tumultu seu conspiratione militari juravit mortem optimi imperatoris. Et quid dicam? Ille jam occidit suam animam, licet Veritas dicat: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere? (Matth. X, 28.) Iste vero in affectione peccati adhuc deliberat, atque sub partibus deliberationis quid sit utilius vel honestius consulit; cui consulenti exemplo sit factum illius manu fortis, qui, postquam juravit interfectionem Nabal viri stulti et impii, interventu Abigahil prudentis feminae maluit perjurium poenitendo delere, quam perpetrato homicidio mali voti compos existere (I Reg., XXV). Quapropter si quem jurandi consuetudo ad hunc exitum vergit quo plerosque Deum offendisse non nescit, suademus aliorsum pedem leviter figere potius quam ta' e praecipitium appetere, quo difficilior resurgendi spes possit inesse. Sic de naufragio obsessae civitatis evadere cupientes, illam partem muri expetunt quam breviorem noverunt; semper enim hostium cuneis circumsessi grave periculum vitamus, dum evadendi aditum quaerimus; siquidem multi labyrintho erroris perjurium vitare nequeunt, dum idipsum quod alter jurisjurandi sacramento astruit, alter rursus juramento negare contendit, et id pro dicto uterque accipit; verumtamen altera pars contradictionis absque ullo scrupulo semper falsa existit. Quaeritur quoque si rem suam sibi injuste ablatam debet repetere qui ne repetat tormentis compulsus est jurare Quam quaestionem argumentum a nota facillime dissolvit, dum jurare sit jure orare: qui enim falso veraciterve orat, jure aut non jure pronuntiat; jure autem orat qui a veritate non declinat, non jure vero qui cogit veritatem involvere mendacio; nec jure raptoris violentiam sustinet, qui juste accepit quod habet. Debet igitur repetere quidquid juste habuit, injuste perdidit. Attamen juravit, ait aliquis, licet defendi possit non jurasse qui non oravit jure, quandoquidem ad sui defensionem atque ad abluenda crimina dat locum juridicialis clementia et lex divina. Si autem audientia subtrahitur, non jure sed crudelitate exhibita innocentia damnatur: nam, sicut majus peccatum fuit Judae tradentis quam Pilati crucifigentis, ita majus peccatum est pejerare cogentis quam ejus qui innocens pejerat timore mortis; quandoquidem Petrus, dum mori timuit, Vitam negavit. Verumtamen, humanae fragilitati compatiens, respexit Dominus Petrum et ejus lacrymas quibus flevit amare, et non legitur eos respexisse quorum terrore defecit a Christi confessione; siquidem incurrit non dissimiliter peccati foveam hujusmodi negator et pejerans, cum et ille nomen Domini confiteri erubescit, et iste in vanum assumit, videlicet, quantum est in se, aut timore aut cupiditate (et cupiditate quidem sicut negotiator, timore autem sicut fidei invitus proditor); unde Scriptura divina jurare prohibet, et additur quare? scilicet ne forte perjuret; quia perjurare, non jurare, peccatum est. Alibi quoque scriptum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX, 4), quoniam juramentum, sed mendax tantum, sequitur poenitentiae remedium. Haec de juramentis sponte prolatis et violenter extortis tuae fraternitati scribens distinxi, et eorum differentias collegi, ut, postquam ad tuae peritiae sacrarium pervenerint, tuoque examine quibusque fratribus placuerint, palam omnibus recitari possint. Nec differt is qui jurare compellitur ab eo qui violenter baptizatur, si uterque sacramenti violator habeatur; quoniam, ut ait Augustinus, « ad Ecclesiam potest trahi nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere potest sacramentum nolens, credere non potest nisi volens, fidem in corde non potest servare nisi volens. Quapropter caveat quis ad sacramenta fidei nolentem compellere, ne damnationis compede se potius obliget quam illum quem violatae fidei reum existimat; nam veneni propinator et potator uterque moritur, sed ille in anima, iste violata corporis natura (Aug., Tract. XXVI, in Joan.). » Unde me taedet vitae meae, et aliquando satis lacrymarum effundo, dum innocentum calamitates intueor, et cum eis vim passus exclamare compellor: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, quoniam cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 2). Vale.

No comments:

Post a Comment