4 March 2019

Denis the Carthusian, Enarrationes in Matthaeum, On Matthew 5:33-37

Denis the Carthusian, Enarrationes in Matthaeum, On Matthew 5:33-37


Written 15th Century. See also Vol. 14, p. 606-607 for commentary on James 5:12.

Source: Opera omnia, ed. M. Leone, 42 vols., Montreuil-sur-mer, Tournai, Parkminster 1896-1935. Vol. 11, p. 68-70.


Iterum audistis quia dictum est antiquis per Moysen: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua: id est, non per idola, neque per elementa, sed per Deum jurabis. Dixit enim: Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Hoc Judaei male intellexerunt, putantes sola juramenta mendosa esse prohibita, juramenta quoque injusta et incauta esse servanda. Hunc errorem excludens Salvator, subjunxit:

Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Secundum Hieronymum, Christus non prohibet jurare per Deum, sed per ea quae subsequuntur. videlicet, Neque per coelum, etc. Sed quoniam statim subjungitur: Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: intelligitur, secundum aliquos, Christus etiam juramentum per Deum dissuasisse vel prohibuisse, non quia sernper malum atque illicitum sit, sed, ut ait Augustinus, ne per assiduitatem jurandi, incidat homo perjurium. Est quoque alia ratio cur non debeamus jurare sine necessitate, vel magna utilitate, quamvis sint vera quae dicimus: quia hoc cedit ad irreverentiam Dei, quod homo tam leviter, inadvertenter et intimorate assumit tantae sanctitatis majestatem in testem. Quod autem jurare non sit prorsus illicitum, innotescit per hoc quod Paulus in suis epistolis toties invenitur jurasse, dicendo: Testis est mihi Deus; et, Testificor coram Deo, etc.

Porro, secundum Hieronymum super illud Jeremiae, Jurabis, Vivit Dominus, in veritate, et judicio, et justitia, tres sunt comites juramenti, videlicet veritas, judicium, et justitia; et quodcumque horum defuerit, juramentum erit illicitum. Imo sic jurans, eo ipso quo jurat, perjurus efficitur, secundum Thomam, quia haec observare tenetur in quolibet casu. Si enim desit veritas, juramentum est mendax; si judicium desit, juramentum est temerarium et incautum; si justitia, iniquum est, leve atque inutile. Veritas itaque ad juramentum ordinata, requiritur ex parte rei de qua juratur; judicium vero seu discretio, ex parte jurantis; justitia autem, ex parte causae, ut sit necessitas ad jurandum. Juratio ergo debite circumstantionata, videlicet, ut fiat ex causa necessaria, tunc ubi taliter [fit] et propter congruum finem, non solum est licita, sed et actus virtutis quae dicitur latria. Qui enim sic jurat, exhibet reverentiam Deo, praesupponens eum habere infallibilem veritatem, omniumque certam notitiam, ac universalem providentiam. Unde ait Scriptura: ln omni corde suo juraverunt Domino, et invenerunt; et Psalmista, Laudabuntur omnes qui jurant in eo. Hieronymus quoque affirmat, quod jurans veneratur vel diligit eum per quem jurat.

Sic ergo intelligenda est littera: Dico vobis non jurare omnino, hoc est non jurare omnibus modis indifferenter, seu ex qualibet causa, sed solum modo jam dicto, videlicet neque per coelum, quia thronus, id est sedes et habitatio, Dei est. Quamvis enim incircumscriptus immensusque Deus loco nullo claudatur, ibi tamen esse asseritur, ubi operatur et se ipsum ostendit. Quum ergo in coelo empyreo maxime operetur, illicque facie ad faciem conspiciatur, merito coelum empyreum appellatur thronus ejus. Unde Unigenitus Dei: Ego (inquit) vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Neque per terram juraveris, quia scabellum pedum ejus est, id est divinae potestati subjecta, et a Deo in ultimo ac infimo rerum ordine collocata. Per pedes itaque Dei, designatur operatio seu provisio ejus, pertingens usque ad infima. Hoc idem in Isaia scriptum est: Haec dicit Dominus: Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum. Non est itaque sic intelligendum, quasi Deus in divinitatis natura corporalia habeat lineamenta, et silualiter sedeat, praesertim quum de ipso scriptum sit: Excelsior coelo est, et profundior inferno; longior terra mensura ejus, et latior mari. Neque per Jerosolymam juraveris, quia civitas est rnagni regis: de quo legitur in libro Esther: Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta . sunt posita; et in Psalmo, Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super onmes deos. Fuit enim Jerusalem deputala ad hujus regis obsequium. Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum, propria potestate et solo imperio, quamvis per artem et naturalium rerum applicationem possit homo diversos colores crinibus capitis sui inducere.

Ecce non solum per Deum, sed etiam per creaturas jurare prohibuit vel dissuasit. Sed quomodo intelligendum est hoc? Nonne per Evangelium et per Sanctos fit licitum juramentum? Nonne Joseph per salutem Pharaonis juravit? Nonne Apostolus dicit, Ego testem invoco Deum in animam meam? Quaeritur ergo, quando et quomodo liceat per creaturas jurare. Respondet B. Thomas, quod juramentum fit dupliciter: primo, per simplicem contestationem; secundo, per exsecrationem. Juramentum primo modo factum, principaliter divinae veritati innititur. Secundario autem assumuntur aliquae creaturae ad jurandum, non secundum se, sed in quantum divina in eis veritas manifestatur: sicque juratur per Evangelium, id est per

Deum, cujus veritas in Evangelio continetur; et item per Sanctos, qui hanc veritatem crediderunt. ln juramento autem quod fit per exsecrationem, assumitur creatura tanquam id in quo divinum exerceatur judicium, si non verum asseritur, ut quum homo jurat per caput, vel filium suum, seu aliam rem dilectam. Denique, sicut licitum est jurare per Deum pro loco, causa et tempore, sic et per creaturas, tam per simplicem contestationem, quam per exsecrationem. Per exsecrationem namque juravit Apostolus: Ego, inquiens, testem invoco Deum in animam meam. Quod vero Joseph per salutem Pharaonis juraverit, utroque modo intelligi potest, videlicet: per modum exsecrationis, ita quod Pharaonis salutem obligavit Deo; et per modum contestationis, contestando veritatem divinae justitiae, ad cujus exsecutionem principes terrae constituuntur, quorum unus fuit Pharao: sicque per ejus salutem juravit Joseph, in quantum divina justitia in Pharaonis imperio monstrabatur. Quum ergo per creaturas juratur, jurans obligatur implere jurata, ac si per Deum juraret: quia non jurat per creaturas, nisi in quantum divina virtus in eis relucet. Ideo quoque non licet per eas jurare, nisi circumstantiis debitis observatis, quemadmodum nec per Deum.

Est etiam alia ratio cur Christus per creaturas jurare prohibuit: quia speciem idololatriae habet hujusmodi juramentum. Idololatrae enim sic jurant; et ei per quod juratur divinus honor impendi videtur, ut tangit hoc loco Hieronymus.Quid enim est jurare, nisi infallibilem testem ad confirmationem verborum inducere? Christus vero insinuat, ideo per creaturas non esse jurandum sine causa necessaria, quia in eis aliquid divinae virtutis relucet. Dicit enim: Neque per coelum, quia thronus Dei est, id est, gloria Dei manifestatur in coelo; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est, id est, in terra relucet dispositio potestatis divinae: sicque jurando per coelum aut terram, juratur per eum cujus majestas praesentatur in coelo, vel cujus dispositio relucet in terra. Per hoc quoque quod non possumus unum capillum capitis nostri facere album vel nigrum, evidenter patescit quod non a nobis, sed a Deo ipsum caput accepimus.

Sit autem sermo vester, Est, est ; Non, non: id est, simpliciter affirmate quod verum est, et negate quod falsum est, nec adhibeatur juratio sine necessitate. Quod autem his abundantius est, id est, juramentum quod affirmationi seu negationi superadditur, a malo est, id est, ex malo culpae, vel malo poenae procedit, videlicet ex infirmitate, incredulitate, vel suspicione ejus qui exigit juramentum, vel ex malo jurantis, qui jurat omissis tribus praedictis juramenti comitibus. Non dixit, Quod his abundantius est, malum est; sed, A malo: quia juramentum non est semper peccatum, sed origo juramenti est malum quoddam, videlicet quoniam homines sibi invicem discredunt.

No comments:

Post a Comment