29 May 2018

Benedict of Nursia, Rule of St. Benedict, 4.27-28

Benedict of Nursia, Rule of St. Benedict, 4.27-28


Written 6th Century CE.

Source: Kardong, Terrence G. Benedict's Rule: a translation and commentary, p. 80. Liturgical Press, 1996.

Do not swear oaths for fear of swearing falsely. Speak the truth both in your heart and with your mouth.

12 May 2018

Bruno of Segni, Commentary on Matthew, 13



Bruno of Segni, Commentary on Matthew, 13


Written c. 1080-1090 CE.

Source: PL 165: 108-109

Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis: non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum iurabis, quia non potest unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est: non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est.

Haec autem Iacobus apostolus in Epistola sua posuit dicens: « Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque iuramentum. Sit autem sermo vester: est, est: non, non, ut non sub iudicium incidatis (Iac. V, 12). » Poterat enim fortasse aliquis intelligere, quia pauca Dominus per quae iurare non licet enumeraverat, eum caetera tacendo consensisse, nisi quia Iacobus apostolus his omnibus super addidit, neque aliquid quodcunque iuramentum. Cur autem omne iuramentum interdixerit, mox subiungens ait, ut non sub iudicium incidatis. Qui enim nunquam iurat, nunquam periurium incurrit, qui vero periurium non agit, nunquam de periurio iudicatur. Haec est igitur causa, quare et Dominus, et beatus Iacobus iurare prohibeat. Idem enim spiritus in utroque loquebatur. Idem igitur uterque significavit. Quaerendum est tamen quare per creaturam iurare interdicamur? Quae enim ibi obligatio fit, ut per coelum et terram caeteraque his similia iurare timeamus? Cum enim Deum vel eius verba in iuramento ponimus, eum quodam modo mediatorem facimus eiusque auxilium abdicamus, nisi illi pactum servaverimus, qui nobis sub tali pignore credidit. In aliis vero qua obligatione tenemur? Si enim dicam: iuro tibi per caput meum, quid intelligitur? hoc fortasse: sic mihi caput meum sanum sit. Si vero dixero, iuro tibi per coelum et terram et per civitatem Ierusalem, intelligi potest: sic coelum det mihi pluviam, sic terra det fructum suum, et sic civitatem istam inhabitem. Et hae quidem non parvae obligationes sunt; maxime autem si allegorice intelligantur, ut per coelum apostolos, per terram Ecclesiam, per civitatem vero Ierusalem coelestem patriam significemus. Hoc enim Dominus ipse significare videtur, cum de coelo quidem dicit, quia sedes Dei est; de terra vero, quia scabellum est pedum eius; de Ierusalem autem, quia civitas est magni regis. Valde enim timendum est ponere haec in iuramento, si ita intelligantur. At vero neque caput suum abiuret aliquis cui sanitatem divinitus ademptam reddere non valet, siquidem quod minus est, unum capillum album aut nigrum facere non potest. Nemo enim id facere valet ut suo tempore nigri, et albi capilli non oriantur. Quomodo igitur dicemus? Quomodo loquemur? Quomodo verba nostra firmabimus? Sit, inquit, sermo vester est est, non non: quod tale est ac si diceret: Illud quod est, dic quia est: illud quod non est, dic quia non est: sic loquere, sic responde. Quod si feceris, non peccabis, neque mentieris. Nihil his addas, sit simplex sermo tuus. Quod enim his abundantius est, a malo est. Quid enim est quod his abundantius est, nisi mendacium? Qui enim dicit id esse quod non est, vel id non esse quod est, tale verbum abundantius est, a malo est, a peccato, et a diabolo est: de ipso enim dicitur quia a principio mendax fuit, « et in veritate non stetit. »