11 February 2019

Rupert of Deutz, Super Mattheum [Mt. 5:33-37]


Rupert of Deutz, Super Mattheum [Mt. 5:33-37]


Written c. 1127 CE.

Source: PL 168:1415-1417 ; Section missing from Migne: CCCM 29:142

audistis quia dictum est antiquis: non peiurabis. Reddas autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius; neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit tamen sermo vester, est, est: non, non. Quod autem his abundantius est a malo est.

Sciendum hic in primis quia dictum hoc Domini, «non iurare omnino,» nonnihil in rationibus nostris differt a caeteris dictis eiusdem Domini. Denique ut non irascaris fratri, ut non videas mulierem «ad concupiscendum eam,» ut non dimittas uxorem «excepta fornicationis causa,» ut non resistas malo, quinimo «percutienti dexteram maxillam praebeas et alteram,» ut « benefacias his qui oderunt te, et ores pro persequentibus et calumniantibus, » nec littera, nec spiritus legis usquam contradicit. At vero ut non iures omnino, non videtur lex in tuo reliquisse arbitrio. Dicit enim: « Si latet fur, dominus domus, a quo sublatum est furto quidpiam in custodiam sibi commendatum applicabitur ad deos, id est sacerdotes, et iurabit quod non extenderit manum suam in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem (Exod. XXII).» Item: Si quis commendaverit proximo suo quodcunque iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui, suscipietque Dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur (ibid.).

Quomodo ergo dicit nobis non iurare omnino, nisi ita duntaxat ut velit nos, eorum quae occasionem sive etiam necessitatem praebent iurandi, nihil proprium possidere in mundo? Et revera hic est ordinatus ad perfectionem iustitiae profectus, ut, postquam erueris abs te oculum dextrum eo modo quo supra dictum est, totum deinde sequaris consilium, quod homini est: «Si vis perfectus esse, vade, et vende universa, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XXII).» Cum enim hoc feceris, in tuo iam erit arbitrio non iurare omnino. Quod deinde dicit, «neque per coelum, neque per terram, neque per civitatem Hierosolymam, neque per caput tuum iuraveris,» iam non solum modo consilium, verum etiam praeceptum est, quia videlicet per elementa mundi iurare, omnino delictum est. Hanc per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei, sicut prophetalis sermo eos frequens arguit, utpote creaturas resque carnales venerantes honore et obsequio Dei. Qui enim iurat, profecto aut veneratur aut diligit id quod iurat. Porro, hic venerationem circa haec habendam videtur augere, cum dicit de coelo, «quia thronus Dei est,» de terra, «quia scabellum est pedum eius,» de Hierosolyma, «quia civitas est magni regis,» et idcirco per ista ne iuraveris, inquit. Nunquid hoc sensu res istas magnificat, ut ad earumdem rerum non sit ausu iurandi temeranda maiestas? imo haec iurisiurandi vocibus indigna iudicat. Solus enim Deus solus creator est, per quem iurandum sit, si necessitas iurare compellat. Ait enim lex: «Et per nomen externorum deorum non iurabitis, nec audietur ex ore vestro (Exod. XXIII).» 

Item: Dominum Deum tuum timebis, et ei servies, ipsi adhaerebis, iurabisque in nomine illius (Deut. VI). Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut, quomodo victimas immolabant Deo, nec eas idolis immolarent, sic et iurare permitterentur in Deum, non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere, quam daemoniis. Cum igitur dicit «neque per coelum iuraveris,» et causam istam subiungit, «quia thronus Dei est,» itemque de terra «quia scabellum est pedum eius,» idem est ac si dicat, quia coelum tanto minoris est eo per quem solum iurare concessum est, quanto minoris est sedente sua sedes, itemque terra tanto minor illo est, quanto minoris est scabellum eo cuius sub pedibus est. Similiter Hierosolyma, quae, ut multum dicam, civitas magni regis est, forte David, qui illam coepit, aut Salomonis, qui illam amplificavit, sive etiam Dei, propter fundatum in ea templum Dei. Quid ergo per ista iuras cum coelum non Deus, sed tuo sensu scabellum pedum Dei sit, propter illud, quod in Propheta dicit: «Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum (Isa. LXVI),» cum Hierosolyma non Deus, sed civitas sit regis magni? De capite tuo quid dicam? Quid iuras per caput tuum, id est per temetipsum, cum tu non feceris temetipsum? Illum namque solum iurare decuit per semetipsum quem alius non fecit, «quia maiorem se, ait Apostolus, per quem iuraret, non habuit (Hebr. VI).»

[Homines enim per maiorem sui iurant. Abrahae autem promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem, iurauit per semetipsum. Alius te fecit et non tu ipsi te fecisti, sicut confiteri doceris in psalmo: Ipse fecit noset non ipsi nos, quod uel ex eo tibi certum est, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum, ne dicam adicere ad staturam tuam cubitum unum. Quid ergo iuras per caput tuum, cum sit ab alio factum? Iurare per maiorem tui Deum fuerit aliquando concessum, iurare per caput tuum semper est est inreligiosum.] CCCM 29:142

Haec secundum tempus illud maxime contra Iudaeos dixerit, qui per angelos et urbem Hierusalem et templum, et elementa iurantes, creaturas, resque carnales venerabantur honore et obsequio Dei. Denique considera, quod hic Salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per coelum et terram, et per Hierosolymam, et per caput tuum. Porro evangelica veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis pro iureiurando sit. Dicit enim: «Ego autem dico vobis, non iurare omnino. Sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est,» subauditur illius, cuius infirmitate, seu duritia iurare coactus est. Exempli gratia: ut is, qui primus ex hominibus iurasse legitur Abraham. Quod enim iuravit, a malo eius fuit, qui dixit: «Iura ergo per Dominum, ne mihi noceas, et posteris meis, stirpique meae, sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facias mihi et terrae, in qua conversatus es advena (Gen. XXI).» Rex enim erat ille, et nisi rogatus ab eo iurasset Abraham, magis illi suspectus esse poterat. Similiter quod Apostolus iuravit Corinthiis, si tamen nihil minus habet a iuramento quod dicit: «Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior (II Cor. XI),» itemque, «quotidie morior per vestram gloriam, fratres;» a malo fuit ipsorum, quos ipse culpans, ait: «Factus sum insipiens: vos me coegistis. Ego enim debui a vobis commendari (II Cor. XII).» Postquam consilium hoc sequi coeperit Christianus homo, ut non iuret omnino, quod, sicut iam supra dictum est, tunc demum observare poterit, si semetipsum expediat ab omni saeculari negotio; quod iam sequitur secundum propositum eius ad perfectionem iustitiae tendentis, nisi hoc, ut nulli malum pro malo reddere velit, nec saltem resistere iniuriam facienti?

No comments:

Post a Comment