30 January 2019

Testimonia Divinae Scriptura, 16


Testimonia Divinae Scriptura, 16


Written 7th Century.

Source: CCSL 108D:71-72

XVI. - NON IVRANDVM, ET NON DICENDVM FALSVM ET NON MENTIENDVM.

1. IN LEVITICO: Iurationi non adsuescat os tuum; multi enim casus in illa et ominibus non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis; sicut enim seruus adsidue a liuore minuitur, sic omnis iurans et nominans in toto peccato non purgabitur. Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedit a domo illius plaga, et si uane iurauerit, non iustificabitur.

2. IN EVANGELIO: Audistis quia dictum est antiquis: non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico uobis: ne omnino iuratis, neque per caelum, quia sedis Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierusolimam, quia ciuitas est magni regis, neque per caput tuum iuraueris, quia non potes ullum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo uester: est est, non, non: quod autem amplius est, a malo est.

3. IN PROVERBIIS:  Accessit falsa testis iniustus, et inmittit iudicia in fratres.

4. Item illic: Testis autem uelox linguam habebit iniquam.

5. Item illic: Et eripiet de malis animam testis fidelis; incendit autem falsa dolosus.

6. Item illic: Vir mutabilis lingua incadet in malis.

7. Item illic: Testis falsus non erit impunitus; qui autem accusat iniuste, non euadit.

8. Item illic: Testis mendax peribit, uir autem obaudiens caute loquitur.

9. Item illic: Claua et gladius et sagitta, perniciosa sunt, sic et uir stultus, qui aduersus amicum suum falsum testimonium dicit.

10. Item illic: Lingua mendax odit ueritatem, os autem incontinens facit seditiones.

11. IN SAPIENTIA: Os autem quod mentitur occidit animam.

12. Item illic: Noli uelle mentiri omne mendatium, adsiduitas enim illius non est bona.

13. Item: Melior est pauper ambulans in ueritate quam diues mendax.

14. Item: Omne mendatium non est de ueritate.

15. IN PSALMO: Perdes eos, qui loquuntur mendatium.

No comments:

Post a Comment