3 January 2019

Pseudo-Bede, In Matthaei evangelium expositio, Mt. 5:33-37


Pseudo-Bede, In Matthaei evangelium expositio, Mt. 5:33-37


Anonymous commentary written 8th Century.

Source: PL 92:28-29

Iterum audistis quod dictum est antiquis: Non periurabis, usque, Non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Iudaei permittebantur in Deum iurare, non quia facerent recte, sed quod melius est et Deo quam daemonibus vel aliis creaturis hoc exhibere, quia qui iurat aut veneratur aut diligit eum per quem iurat, et quia periurare non potest, qui non iurat. Ideo raro et non nisi necessitate utamur iuramento, cum pigros ad credendum viderimus homines, ut Apostolus ait: Quae scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I) . Sedes autem iudicium Dei significat, qui in coelo sedere dicitur, non quia habeat membra sicut nos collocata, sed quoniam in universo mundi corpore maximam speciem coelum habeat, et terra minimam, tanquam praesentior excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in infimis sedere in coelo, terramque calcare dicitur. Spiritaliter autem sanctas animas coeli nomine significat, et terrae peccatrices. Spiritalis autem qui omnia iudicat, et a nemine iudicatur, convenienter sedes Dei dicitur. Peccator autem cui dictum est: Terra es, et in terram ibis, per iustitiam digna meritis tribuentem in infimis ordinatur.

Sit autem sermo vester, Est est, Non non; quod autem his abundantius est, a malo est. Ac si diceret: Quod est, sufficiat dicere, et quod non sufficiat non. Sive ideo bis dicitur Est est, Non non, ut quod ore confirmes operibus probes, ut quod verbo neges factis non confirmes. Non dixit: quod amplius est, malum est, sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate, a quo cogeris iurare; et haec infirmitas, malum est, tu autem bene facis, qui bene iuratione uteris, ut alteri persuadeas quod utiliter suades.

No comments:

Post a Comment