25 January 2019

Hugh of St. Cher, Postilla on Matthew 5:33-37

Hugh of St. Cher, Postilla on Matthew 5:33-37


Written c. 1229-1244 CE.

Source: Postilla Hugonis de Sancto Charo - éd. N. Pezzana, Venice, 1703 - Vol. 6 p. 20-21 

Iterum audistis, quia dictum est, &c.] 

Adhuc oftendit Dominus se non solvere legem, sed adimplere. Moyses quidem periurium prohibuit. Levit. 19. c. Non periurabis in nomine meo. Causa huius est, quia illum, per quem iurant homines in reverentia habent, ideo ne creaturas adorarent ut Deos, praecipit iurare per solum Deum, Deut. 6. B. Dominum tuum timebis, & per nomen illius iurabis. Dominus autem plus facit, omnino iurare prohibit. Iuramentum autem in se nec bonum, nec malum, sed sicut cohabitatio mulierum prohibetur propter suspicionem, ita iuramentum prohibetur propter periurium, quod saepe iurantes incurrunt.  

Unde Chrysost. [Opus Imperfectum, Hom. 12] Nemo est, qui frequenter iurat, qui non aliquando periuret. Eccles. 23. b. Iurationi non assuescat os tuum: multienim casus in illa. Permittur autem iurare propter incredulitatem hominum, ne peccent male suspicando de nobis, quia crudelitas est contemnere fanam, in qua crudelitas occiditur. 
Conceditur autem iurare.
Pro veritate confirmanda. 2. Cor. 1. d. Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo, est & non, sed in illo, est.
Pro pace reformanda, ut Jacob iuravit Laban. Gen. 31. g.
Pro amititia contrahenda. Gen. 26. f. dixerunt viri Gerarae ad Isaac: Sit iuramentum inter nos. Pro veritate declaranda. Deut. 19 d. In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
Pro calumnia sopienda. Hebr. 6. c. Omnis controversiae finis est ad confirmationem iuramentorum.
Pro fidelitate servanda, ut princeps regi. 2. Reg. 5. a. Venerunt seniores de Israel ad regem, & percussit cum eis foedus David.
Pro subjectionis recognitione, ut Abbates Episcopis. Jud. 11. d. Dominus, qui hoc audit mediator, ac testis est, quia promissa nostra faciemus.
Pro purgatione. Deut. 21. a. Quando inventum fuit cadaver, &c.
Pro consuetudine Ecclesiae servanda, ut canonici. Exod. 24. b. Data lege omnes Filii Israel iuraverunt se servaturos iuramentum. 
Dicit ergo: Iterum audistis, quia dictum est antiquis. Levit. 19. c. Non periurabis in nomine meo, nec polluas nomen Dei tui, ego Dominus. 

Non periurabis: reddes autem Domino] 
non idolo, non creaturae, iuramenta tua. Chrysost. [Opus Imperfectum, Hom. 12] Qui non reddit Deo iuramenta sua, sed elementis, dupliciter peccat Primo, quia non reddit Deo ius suum. Secundo, quia deificat, per quid iurat. Caelum, & terram creavit Deus ad ministerium sibi, non ad iurandum hominibus. 

Ego autem dico vobis]

Alex. [Alexander of Hales] Istud praeceptum datum est Apostolis solis, cum primitivam aedificarent Ecclesiam. Si enim tunc iurassent, tunc scandalum oriretur, quia reputaretur Apostoli non tam perfecti. Apostolus autem tempore debito iuravit. Rom. 8. a. Vel omnino, id est, sine causa legitima, vel non apparente. Prohibet autem Dominus iuramentum, ne quis quasi bonum appetat iurare. Item ne quis labatur in periurium. Eccles. 23. b. Vir multum iurans implebitur iniquitate, & non recedet a domo eius plaga, scilicet periurii. Item ne fiat pro nihilo juramento. Exod. 20. b. Non assumes nomen Dei tui in vanum. 

Neque per caelum,]

credens aliquid numinis inesse, vel ex huiusmodi iuramento non nasci obligationem. Caelum, supple cum contentis. Chrysost. Qui per caelum iurat, caelum deificat, & ideo similiter qui iurat per terram, non vitat idolatriam. 

Quia thronus Dei est.]

Isa. 66. a. Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Ps. 10. Dominus in caelo sedes eius. 

Neque per terram, &c.]

Rab. Considera, quod salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per caelum, & terram, & Ierosolyman, & per caput tuum. Et hoc quasi parvulis suit concessum. 

Neque per Ierosolyman, &c.]

Iuxta consuetudinem Hebraeorum loquitur, qui iurabant per civitatem Ierusalem, & religionem templi, & sanctuarrii Regis magni. Ps. 76 Quis Deus magnus sicut Deus noster. 

Neque per caput tuum iuravis, &c.]

Sed obiicitur de offuscantibus capillos suos. Solutio. Hoc intelligitur de albedine, sive nigredine naturali. 

Sit autem sermo vester,]

supple, quando necesse est loqui. 

Est, est]

de re, scilicet, quae est. Bis ponitur est, propter veritatem existentis rei, & propter veritatem conscientiae. 

Non non,]

de re, scilicet, quae non est. Unde ipsa geminatio pondus habet, quasi dicat, quod dicis verbo, dic opera ipso, & quod negas verbo, noli confirmare facto. 2. Cor. 1. d. Sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo, est, & non. 

Quod autem his abundantius est, a malo est]

ex infirmitate compellentis iurare. Nota, quod omne iuramentum debet habere tres comites, sicut dicitur Jer. 4. a. Et iurabis, vivit Dominus in veritate, in iudicio, & iustitia. Sed est veritas rei, & est veritas conscientiae. Si verum sit, & conscientia sic dictat, vere iurat, iustum iurat, qui licitum iurat, in iudicio, qui pro causa sufficiente. 

No comments:

Post a Comment