29 October 2018

Salerno Chronicle, 70


Salerno Chronicle, 70


Anonymous chronicle of the Principality of Salerno, written between 974-990 CE.

Source: Chronicon Salernitanum (ed. Ulla Westerbergh, Chronicon Salernitanum. A Critical Edition with Studies on Literary and Historical Sources and on Language, Acta Universitatis Stockholmiensis, Studia Latina Stockholmiensia 3, Stockholm/Lund 1956). pp. 67-70.

70. Questionem aliquam de periurio libet me huic ystorie intexere, ut possit quilibet agnosci omnimodo, quam valde sit metuendum spernere iuramentum; atque preclarissimum doctorem episcopum in medium obiciam Augustinum: "Tam magnum peccatum est falsum iurare, ut propter reatum false iuracionis Dominus prohibuerit omnem iuracionem. Cur enim dictum est:
"Non periurabis. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, nec per celum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius est, nec aliud quodcumque iuramentum; nec per caput tuum, quia non potes facere capillum tuum album aut nigrum; sit autem in ore vestro: Est, est; non, non. Si quid amplius est, a malo est. " Dicit aliquis cum ergo Dominus iuravit, quare dominus Christus suis iurare prohibuit? Dico quare; non est peccatum verum iurare, sed quia grande peccatum est falsum iurare, longe est peccato falsum iurandi qui omnino non iurat.

Dominus ergo qui prohibuit iurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Aliquando et nolens homo periurat, cum verum putat esse quod iurat; non est quidem tantum [quantum] peccatum, quantum eius, qui scit falsum esse, et tamen iurat. Herodes infelix, ne Deum offendere periurando, Deum offendit seviendo. Ecce puella petivit capud sancti Iohannis; quid facere debuit Herodes? Consilium illi demus. Si dixerimus: Parce Iohanni! periurium suademus; si dixerimus: Noli periurare! ad scelus implendum provocamus.

Antequam ergo veniatis istud vim incipite, tollite de ore vestro temeritatis iuracionem. Occurrit mihi tale exemplum. Iuravit sanctus David, Nabal occisurum se esse; incautus fudit in oracionem et cepit ire, ut facere quod iuraverat. Occurrit ei Abigail, uxor Nabal, rogavit flexis genibus, flevit amare, sanguinem revocavit. Ecce sanctus David non quidem iratus sanguinem hominis fudit, sed eum falsum iurasse negaret quis poterit? De duobus peccatis elegit minus, sed minus fuit illud, in comparacione peioris. Si quis autem te provocaverit ad iuracionem, ut sibi existimet satisfieri posse, si iuraverit, de illa re quam te putat commisisse, et forsitan facinora maneant in illo mala suspicio, si iuraveris tu, non sic peccas, quomodo ille qui te provocavit. Quicumque homo provocat ad iuracionem et scit eum falsum esse iuraturum, vincit homicidam, quia homicida corpus occidit, ille animam, immoduas, animas, et eius quem iurare provocavit et suam. Scis verum esse quod dicis, falsum esse quod ille dicit, et iurare compellis, et iurat et perit, tu quid invenisti? Immo [quia] et tu peristi, qui de illius morte saciare te voluisti. At illi quid dicam, quod numquam dixi caritati vestre. Fuit hic homo simplex quidam bene fidelis a multis nostris cognitus Tutus Limeni vocatus. Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur, et hominis fidei se commisit; commotus provocavit eum ad iusiurandum. Ille iuravit, iste perdidit, sed isto perdente, ille periit. Dicebat ergo iste Tutus Limeni ipsa nocte exibitum se fuisset ante iudicem (et) in magno impetu atque terrore pervenisset ad presidentem excelsum quendam et ammirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, iussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: "Quare provocasti hominem ad iuracionem quem sciebas falsum esse iuraturum? " Respondit ille: " Negavit mihi rem meam. " Ipse dixit ei: "Et melius rem tuam quam exigebas perderes quam animam hominis falsa iuracione perimeres. " Prostratus iussus est cedi; cesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum illi, posteaquam emendatus est:
" Parcitur inocencie tue; de cetero cave ne facias. " Fecit ille quoddam magnum peccatum, et emendatus est; sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et exortacionem tale aliquid fecerit. " Nunc que ommisimus iterum retexamus, et de periurio pauca promsisse sufficiat.

No comments:

Post a Comment