28 October 2018

Nicholas of Lyra, Postillae in Matthew, 5:33-37


Nicholas of Lyra, Postillae in Matthew, 5:33-37

Written early 14th Century.

Literal Postil on Matthew, 5:33-37

Source: Biblia Sacra cum Glossa Ordinaria, Vol. 5, Ed. Keerbergium. Antwerp, 1617, p. 113-115.

Iterum. Hic dat intellectum cuiusdam præcepti primæ tabulæ, quo prohibetur periurium. Circa autem hoc errabant Iudæi credentes, quod solum iuramentum mendax esset prohibitum, & quod iuramentum, illicitum esset seruandum, sicut Act. [23.e]: dicitur, quod quidam Iudæi iurauerent inter se intersicere Paulum antequam comederent vel biberent, & credebant se tenari ad impletionem iuramenti, vnde Iudicum [II.a]. Iepte ex premissione domino facta immolauit filiam suam, vbi dicunt communiter doctors, quod non placuit Deo. Ex quo patet, quod iuramentum vel votum de illicito factum, non est obligatorium, Similiter iuramentum incautem quod sit sine necessitate; credebant esse licetum, immo etiam per sebonum, propter hoc quod scribitur Deut. [6.c.] Dominum Deum tuum timebis. Sequiter: Et per nomen illius iurabis sed hoc patet esse falsum, quia nomen tantæ sanctitatis accipere sine causa importat irreuerentiam diuina nominis. Quod atuem dicitur Deut. [6.b.] Per nomen illius iurabis: non est dictum propter hoc quod consuetudo iurandi sit licita sine necessitate, vt ipsi dicebant: sed ad excludendam iurationem per idola, vt ibidem dicitur, quæ in nullo casu est licita. q.d. si occurrat necessitas iurandi, tunc iurabis per nomen Dei, & non per nomen idoli, propter quod dicit saluator.

Ego autem. &c.i. ex. quacunque causa: quia hæc est incauta iuratio. Per hoc tamen non includitur iuratio in necessitate: quia negation ibi præponitur signo vniuersali affirmatiuo, quod æquipollet suo contradictorio, postposita autem æsuo contrario vnde, Non omnis, valet quidam non omnis non, valet nullus. Hic autem non dicitur, omnino non iurare, quia esst sensus, quod in nullo casu esset iurandum, quod est falsum, quia quillibet tenetur superiori requireenti per iuramentum dicere veritatem, aliter periret veritas iustitiæ in multis. Sed dicitur hic.

Non iurare omnino. Et ideo non est sensus quod in nullo casu esset iurandum, sed quandocunque deest necessitas. Non ergo excluditur omni iuramentum, vt visum est, sed excluditur iuramentum incautum. Et quia non solum in caute iurare per nomen domini est illicitum, sed etiam iurare per creaturas eodem modo est illicitum, inquantum in eis relucet virtus diuina. Ideo subdit.

Neque per cælum.i. principaliter ibi relucet Gloria Dei.

Neque per terram.i. infima creatura, sicut scabellum est inferior pars sedis.

Neque per Ierosolymam.i. ipsius Dei tui est regnum, ad cuius cultum erat deputata ciuitas Ierosolyma.

Neque. quia.scilicet est opus diuinum, non tuum. Quod probat dicens.

Quia non. vult dicere in omnibus istis, quod sicut per deum non est iurandum incaute, & sine necessitate, ita nec per creaturas, quia cum quælibet creaturæ sit opus diuinem qui iurat per creaturam, iurat per Deum. Sequiter.

Sit autem. Simpliciter affirmando veritatem, & negando falsitatem, & patet quod loquiter in coi modo loquendi inter homines, Per hoc quod dicit: Sermo,&c. Secus autem est in casu requiritur veritas a superiori per iuramentum. Quod autem subditur.

Quod au. Quia est ibi malum culpæ, velex parte iurantis, quando iurat sine necessitate, vt dictum est. Si autem iuret in necessitate requi situs, tunc semper est ibi malum poenae a parte requirentis, quia ex infirmitate humana quae est quaedam poena generi humano inflicta, procedis quod homines non credunt sibi mutuo simplici verbo absque iuramento. Similiter ex parte requirentis aliquando est ibi malum culpae quando scilicet requirit iuramentum sine necessitate.

Moral Postil on Matthew 5:33-37


Source: Biblia Sacra cum Glossa Ordinaria, Vol. 5, Ed. Keerbergium. Antwerp, 1617, p. 113-114.

Reddes autem. Iuramento vero debite facto concurrentibus comitibus quae sunt iustitia, veritas & iudicium, fit Deo reuerentia. Hebr.[6.c.] Homines per maiorem Jui iurant. Et ideo aliqui dixerunt quod iuramentum per Deum erit frequentandum, quod est falsum, quia ex tali frequentatione acquitutur habitus, quo de facili fit iuramentum illicitum. Ideo subditur.
Ego autem dico, &c. id est ex omni causa vel modo, sed solum concurrentibus tribus praemillis.

No comments:

Post a Comment