9 October 2018

Claudius of Turin, Commentary on Matthew, 5:33-37

Claudius of Turin, Commentary on Matthew, 5:33-37


Written early Ninth Century. Commentary on Mt. 5:33-37 composed entirely of excerpts from Augustine’s “Contra Faustum” and “De Sermone Domini in Monte.” Commentary remains unedited and unpublished. Text below transcribed from a single MS, this is not intended to be a critical edition. Abbreviations, symbols, and mistakes have been reproduced.

Source: Text transcribed from Vallicelliana, C.003 [f. 056r – f. 058v], a ninth century MS. MS available online from: Bibliothèque virtuelle des manuscrits médiévaux


Iterum aū audistis quia dictum est antiquis non periurabis reddes aū dn͞o iuramenta tua. 
Quia periurare graue peccatum ē. Non iurare autem sicut uerum iurare nihil peccatum est. Sed longius remotū est a falso iurandū qui nec iurare consueuit quam qui uerū iurare procliuis est. Maluit nos dn͞s &t non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes propinquare periurio. Ita & Apts in sermonib; quos abuisse narratur, numquam iurauit, nec iurandi consu&udine aliquando uel nescius in periurium laber&ur. In scriptis aū ubi est consideratio adq; per pensior maior plurib; locis iurasse inuenitur. Ne quisquam putar& &iam uerum iurando peccare. Sed potius intelliger&, humane fragilitatis corda non iurando totius a periurio conseruari. Unde ammonitio [sic.] non iurandi conseruatio est a peccato ꝑiurii.

Ego aū dico uobis, non iurare omnino. Neq; per caelum quia thronus dī est: Neq; per terram quia scabellum est pedum ei, Neq; per ierosolimam quia ciuitas est regi magni. Neq; per caput tuum iuraveris, quia non potest unum capillum aluum facere et alium nigrum.
Credo propterea quia non putabant iudei se teneri iureiurando si per ista iurassent. & qm̄ audierant reddes aū dn͞o iusiurandum tuum. Non se putabant dn͞o debere iusiurandum. Si per caelū aut terra aūt ierosolimam aut per caput suum iurarent: quod non uitio precipientis, sed illis male intelligentibus factum ē. Itaq; dn͞s doc& nihil esse tam uile in creaturis dī, ut per hoc quisq; peierandum arbitr&ur. Quando a sumis usq; adinfima diuina providentia creata regerentur. Incipiens a throno dī usq; ad capillum aluum uel nigrū. Neq; per caelum, inquid, quia thronus dī est. Neq; per terra quia scabellū pedum eius est. Id est cum iuras per coelum aut terram, non te arbitreris non debere dn͞o iusiurandum tuum; quia per eum iurare conuinceris cuius coelum thronus est & cuius terra scabellum est. Neq; per iherosolimam quia ciuitas est magni regis: melius quam si dicer& mea; cum tamen hoc dixisse intelligatur. & quia ipse utiq; dn͞s est, dn͞o iusiurandū deb& quia per iherosolimam iurat. Neque per caput tuum iuraueris: quid enī poterat quisq; magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum. Sed quomodo nr͞m est, ubi potestatem faciendi unius capilli albi aut nigri non habemus. Ergo deo deb& iusiurandum ineffabilitē tenenti omnia & ubique presenti, quisquis &iam per caput suum iurare uoluerit: & hic &iam c&era intelliguntur quae omia [sic.] utiq; dici non poterant; sicut illut commemorabimus dictum ab apto, cotidie morior per uramgl̄am quam iurationem ut dn͞o se debere ostender& addidit, quam abeo in xpo͂iħu uerumtamen p͠p carnales dico non oport& opinari quod dictum est coelus thronus dī est & terra scabellum pedum eius quod sic abeat ds̄ collocata membra in caelo & in terra ut nos con sedemus. Sed illa sedis dī iudicium significat: & qm̄ in hoc uniuerso mundi corpore maximam speciem coelum abeat & terra minimam tamquam presentior sit excellenti pulcritudinem uis diuina mina vero ordin& in extremis atq; inimfimis sedere in coelo dicitur atq; in terra calcare. Spiritualiter aū scās animas coeli nomen significat & terre peccatrices. & qm̄ sp͞aliter omnia iudicat, ipse aū a nemine iudicatur conuenienter dicitur sedes dī peccator vero cui dictum est terra es & in terra ibis quia per iustitiam meritis digna tribuentem in infimis ordinantur & qui in lege manere noluit sub lege ponitur, congruenter accipitur scabellum pedum dī. Sed iam ut istam quoq; concludam eius sumam, quid laboriosius aut operiosius dici aut cogitari potest ubi om̄s neruos industriue suue animus fidelis exerceat; quam in uitiosa consu&udine superanda precidat membra impedientia regnum coeloꝜ nec dolore frangatur: toler& in coniugali fide. 

Sit au̅ sermo ur̅ est est non non quod au̅ his abundantius es a malo est.
Idest si iurare cogeris scias de necessitate uenire infirmitatis eoꝜ quibus aliquid suades. Quae infirmitas utiq; malum est unde nos cotidie liberari deprecamus, cum dicimus libera nos a malo. Itaq; non dixit quod amplius est malum est tu enim non malum facis qui bene uteris iuratione, quae &si non bona tamen necessaria est quod alteri persuadeas quod utiliter persuades. Sed a malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris. Sed nemo nouit nisi qui expertus est, quam sit difficile & consu&udine̅ iurandi exstinguere & nunquam temere facere quo nonnumquam facere necessitas cogit. 

No comments:

Post a Comment