19 October 2018

Julian of Toledo, Antikeimenon, Book 1, Quaest. In Deut, Q. 35


Julian of Toledo, Antikeimenon, Book 1, Quaest. In Deut, Q. 35

Written c. 680-690 CE. The cited authority for the response to the question is Gregory (presumably Gregory the Great). However; the source of the extract is Augustine, Cont. Faust. 19.

Source: PL 96:613

INTERROGATIO XXXV.
Quomodo Dominus in Deuteronomio praecipiat: Per nomen meum iurabitis (Deut. VI, 13) , et e contra in Testamento novo videatur praecepisse: Nolite iurare (Matth. V, 34) ?

RESPONSIO GREGORII.
Periurare quippe grave peccatum est; non iurare autem, sicut verum iurare, nullum peccatum est. Sed longius remotus est a falso iurando, qui nec iurare consuevit, quam qui verum iurare proclivis est. Unde maluit nos Dominus, et non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes propinquare periurio. Ergo admonitio non iurandi conversio est a peccato periurii. Nam omnino qui verum iurat non peccat. Unde Dominus omnem occasionem voluit amputare periurii, cum nos iurare prohibuit. Nam et Apostolus in sermonibus quos habuisse narratur, neque iuravit, neque iurandi consuetudinem habuit, ne aliquando vel nescius in periurium laberetur. Scriptis autem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse invenitur: nequaquam quod putaret etiam iurando peccare, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari.

No comments:

Post a Comment