16 April 2017

Hincmar of Rheims, On the Oath Ordered to be Pronounced at Ponthion

Hincmar of Rheims, On the Oath Ordered to be Pronounced at Ponthion


A protest letter, written by Hincmar of Rheims, regarding Charles the Bald’s demand for an oath of fidelity from the bishops of West Francia at the Synod of Ponthion 876 CE. Hincmar objects first to the wording of the oath arguing that any fidelty promised should not include "all things", but only be within the bounds of the counsel and aid that the ecclesiastical office should provide and secondly against the use of any oath at all, given the words of Jesus and James on oaths and the precedence of the Church, advocating the use of a profession instead.

Source: PL 125:1125-1128

Iuramentum quod edere Iussus est apud Pontigonem


Sic promitto ego, quia de isto die in antea isti seniori meo quandiu vixero fidelis, et obediens, et adiutor, quantocunque plus et melius sciero et potuero, et consilio et auxilio, secundum meum ministerium in omnibus ero, absque fraude et malo ingenio, et absque ulla dolositate seu deceptione, et absque respectu alicuius personae, et neque per me, neque per missum, neque per litteras, sed neque per emissam vel intromissam personam, vel quocunque modo ac significatione, contra suum honorem, et suam ac Ecclesiae atque regni illi commissi quietem et tranquillitatem atque soliditatem, machinabo, vel machinanti consentiam; neque unquam aliquod scandalum movebo, quod illius praesenti vel futurae saluti contraria vel nociva esse possit. Sic me Deus adiuvet, et ista sancta patrocinia.

Hincmari in idem iuramentum animadversiones.

Quod in isto iuramento absolute positum est: Sic promitto ego, Iacobus apostolus contradicit: Qui ignoratis, inquiens, quid sit in crastinum: pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit, faciemus hoc aut illud (Iac. IV, 14). Caeterum rationabilius dicitur, isti imperatori, quam isti seniori meo, qui est iunior aetate, licet sit excellentior personae nobilitate, et mundana imperii potestate, non autem sacri ordinis dignitate, sicut demonstrat sanctus Gelasius papa scribens ad Anastasium imperatorem (epist. 11) : «Duo sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem.» Ad id quod subsequitur in hoc iuramento: Quandiu vixero, fidelis et obediens, et adiutor in omnibus ero, sanctus Gelasius scribens ad Anastasium imperatorem dicit (epist. 11) : «Nosti, fili clementissime, quoniam licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis: hincque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdite debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse; itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam redigi voluntatem.» Et paulo post: «Quo oro te affectu eis convenit obedire, qui prorogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui cum debeant parere despiciunt.» Quod hic scriptum est, quantocunque plus et melius sciero et potuero, non convenit Apostolo dicenti: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 13), id est ad temperantiam. Et sanctus Petrus interroganti se Domino, Diligis me plus his? (Ioan. XXI, 16) quia meminit imminente eius passione plus sibi constantiae tribuisse quam haberet, cautius sua infirmitate eruditus non respondit, plus his amo te, sed quia amo te. Rectius igitur dictum est, Secundum meum scire et posse, quam: Quantocunque plus et melius sciero et potuero. Quod autem positum est, consilio et auxilio superflue additum est. In eo enim quod dixi, secundum meum scire, consilium, et in eo quod dixi, secundum meum posse, auxilium continetur. Quod scripsit scriba doctus, Secundum meum ministerium, in omnibus scilicet fidelis, et obediens, et adiutor ero, contra consuetudinem iuramenti, quod principes et domini suis subiectis et etiam servis iurare iubent ascripsit. Sicut enim Scriptura dicit: Non est homo in terra qui faciat bonum, et non peccet (Psal. XIII, 1, 3); et Iacobus dicit: In multis enim offendimus omnes (Iac. III, 2), cum Christi hoc dicat Apostolus: Et si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. (Ibid.) Si forte domnus noster, quod absit, subreptione aliquid iusserit vel egerit, quod episcopali ministerio non conveniat, videre debuerat hic scriptor sagacissimus, si obediens et adiutor in hoc illi episcopus esse debeat. Et non puto ut ullus homo sit, qui alteri homini in omnibus fidelis et obediens et adiutor insimul esse possit. Nisi forte illo genere locutionis hanc illius viri docti sententiam intelligamus, quo dicit Apostolus: Sine intermissione orate (I Thes. III, 17) ; et: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4) . Ut videlicet cupiamus eum ea semper iubere et semper agere, quibus debeamus et valeamus obedire, et ad quae illi debeamus et valeamus obedire, et ad quae illi debeamus et valeamus adiutores esse. Sed et quod dicit, Ut sim illi fidelis, et obediens, et adiutor in omnibus, aliter intellexit Apostolus de humana possibilitate, quia non omnia possumus omnes, dicens post enumerata gratiarum dona: Sicut unicuique Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3) . Et quod addidit: Absque fraude, et malo ingenio, et absque ulla dolositate, vel seductione seu deceptione, et absque respectu alicuius personae (ibid.) , quod ex abundantia lividi cordis ore superfluo protulit, sinceritas cordis mei comprehendit dicens: Isti Imperatori secundum meum scire et posse, iuxta ministerium meum fidelis ero. Inter hoc enim nomen quod dicitur adiutor, et quod dicitur nocitor, nihil est medium. Qui enim est fidelis, ei cui fidelis est, quantum ex ipso est, utique est adiutor: et qui est infidelis, ei cui est infidelis, quantum ex ipo est, utique est nocitor. Et fidelis quisque erga eum cui fidelis est, fraudem et malum ingenium, et ullam dolositatem, vel seductionem, seu deceptionem, nec consilio, nec auxilio pro respectu alicuius personae aget vel agi consentiet: quod si fecerit, non fidelis, sed infidelis erit. Quod autem, quasi oblitus illa quae praemiserat, superadiecit: Neque per me, neque per missum, neque per litteras, sed neque per emissam vel intromissam personam, vel quocunque modo ac significatione, contra suum honorem, et suam ac Ecclesiae atque regni illi commissi quietem et tranquillitatem atque soliditatem machinabo, vel machinanti consentiam, ridiculose, imo misere, quia amaritudinis felle locutus est. Quid est enim missus, nisi emissa vel intromissa persona? et quid est quaecunque significatio, nisi aut per verba, aut per litteras, vel alio quolibet modo? Et quid est contra suum honorem, ac Ecclesiae atque regni illi commissi quietem agere, nisi infideliter agere? Et quid est quies, nisi tranquillitas? et quid est soliditas, nisi sinceritas? Et quod dixit, contra haec, scilicet ab illo praemissa, non machinabo, vel machinanti consentiam, nimis stolidum putavit episcopum, qui ab ipsis cunabulis usque ad senectutem suam sacras litteras didicit ac saepius legit, ut non sciret Apostolum dicere: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte (Rom. I, 32), et sanctum Leonem papam, quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Et sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem scripsit (epist. 10): Legibus certe vestris criminum conscios susceptoresque latrocinantium par iudiciorum poena constringit, nec expers facinoris aestimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Unde omnes nos revertentes ad conscientias nostras obaudiamus Dominum dicentem: Medice, cura teipsum (Luc. IV, 23). Tandem quod in fine posuit, quia amplius quod adderet invenire non potuit: Neque unquam aliquod scandalum movebo, quod illius praesenti vel futurae saluti contraria vel nociva esse possit, sicut dictatio est arti contraria, ita sententia a ratione est aliena. Nam sicut Apostolus dicit, Dilectio proximi malum non operatur; et, Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10); et, Qui diligit, legem implevit; et, Si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur (Rom. VIII, 9): ita omnia quae mente insana, quoniam charitate experte, scriptor iste conscripsit, in eo continentur quod dictum est: Secundum meum scire ac posse, iuxta ministerium meum fidelis ero, sicut archiepiscopus per rectum imperatori fidelis esse debet. Dominus dicit in Evangelio: Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, sit autem sermo vester, est, est, non, non; quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V, 37), id est vel a malo male et incaute iurantis, vel a malo male et sine causa iurare cogentis, sicut catholici doctores dicunt. Et Iacobus apostolus dicit: Ante omnia, fratres mei, nolite iurare quodcunque iuramentum (Iac. V, 14). Et sancti Patres Nicaeni concilii episcopos qui perfidiae Arianae consenserunt, et sanctus Leo papa ac synodus Chalcedonensis episcopos qui Eutychianae perversitati faverant, et S. Gregorius Nestorianos a synodo Constantinopolitana abiectos professione ac subscriptione, vel sola professione, sine iuramento alio recipere in suis ordinibus decreverunt. Praesertim cum canones sacri decernant, ut si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Et piae memoriae pater vester ab episcopis, qui vel voluntarii vel inviti in sua deiectione consenserunt, sed nec ab ipso Ebone, qui auctor et incentor ipsius deiectionis duntaxat inter episcopos fuit, non aliud sacramentum, nisi libellos professionis a se subscriptos, quos ego habeo requisivit, et a me, qui ante professionem et subscriptionem, et post professionem ac subscriptionem, professa et subscripta per tantos annos a iuventute usque ad hanc senectutem servavi, nunc iuramentum aliud non debuisset requiri. Sed non mirum est, si per baiulos invidiae, quia sicut scriptum est, Mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) , sine causa animus benignitatis vestrae commotus nunc a me requirit, quod nec pater vester in vita sua, qui mihi per octo circiter annos secreta sua indubitanter credidit, requisivit, nec vos per triginta et sex annos hactenus requisistis: cum Dominus ad auctorem invidiae de fideli servo suo Iob dixerit: Commovisti me adversus eum frustra (Iob II, 3) . Et in paradiso ad eum dixit: Tu insidiaberis calcaneo eius (Gen. III, 15) , id est hominis. Videt enim meum calcaneum, id est finem proximum, et certat illud insidiari, ut quod hactenus voluntarie ac sincere erga vos servavi, si non poterit infidelitate, polleat illud rancore tristitiae. Quod Apostolus bene operantes in opere suo sollicite cavere commonet, dicens: Ut non ex tristitia vel necessitate agant, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) . Et item dicit: Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus astutias eius (II Cor. II, 11) . Hoc enim quod modo sentio, mihi iam ante audivi promissum ab eis causa vindictae, contra quos vobiscum egi certa ratione et sacra auctoritate. Sed scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem iustus iudex.
 

No comments:

Post a Comment