10 April 2017

Haimo of Auxerre, Commentary on the Apocalypse of John, Book III.5

Haimo of Auxerre, Commentary on the Apocalypse of John, Book III.5 (Chapter 10)


Written c. 850 CE.

Source: PL 117: 1063-1064


Et angelus quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit per viventem in saecula saeculorum. (Apoc. 10:5-6a)

Cum Dominus in Evangelio iurare prohibeat, dicens: Nolite iurare neque per coelum neque per terram, sed sit sermo vester, es est, non non: quod enim amplius est, a malo es. (Matth. V) . Quid est quod ipse manum ad coelum levans, iurat per viventem in saecula saeculorum. Sed sciendum quia homines recte iurare prohibentur, quia saepe in iuramento falluntur: non enim homines a iuramento Deus cohibuisset, si in eo peccatum deesse cognovisset. Deus itaque iurare potest, qui non mentitur aliquando. Iuramentum autem eius est omnis sermo illius, quia quidquid loquitur, absque ulia ambiguitate completur. Per manum autem angeli, ut supra diximus, intelligitur operatio Filii Dei, et dispensatio humanae redemptionis. Levavit itaque angelus manum in coelum, quando Filius Dei carnem quam pro nobis assumpsit, ad dexteram Patris elevavit. Hinc scriptum est: Levabo in coelum manum meam, et iurabo per dexteram meam, ac si diceret: Assumptam a verbo carnem ad coelos elevabo, et per utramque naturam scilicet Verbi et hominis, quaeque futura sunt roborabo. Iuravit per viventem in saecula saeculorum, id est per Deum Patrem, quando se et Patrem unum ostendit, dicens (Ioan. XIV): Ego in Patre et Pater in me est. Et quando etiam omnia sua opera ad Deum retulit, dicens: Pater, in me manens, ipse facit opera.

No comments:

Post a Comment