10 February 2019

Anonymous (9th/10th Century), Commentary on Matthew, 5:33-37.

Anonymous (9th/10th Century), Commentary on Matthew, 5:33-37.


Likely written in 9th century, possibly 10th century.

Source: CCCM 159:54-55.

Itervm avdistis qvia dictvm est antiqvis: non perivrabis; reddes avtem Domino ivramenta tva.
“Antiquis” [in] ueteris testamenti potesti intellegi. “Non periurabis”. Ergo licitum erat illis iurare in lege. “Reddes autem Domino iuramenta tua”. Quia creuerar apud Iudeos pessima consuetudo, quia per elimenta uel reliquas creaturas seu et idola tria uel, quod carius habebant, iurabant, ideo Dominus dicit in nouo testamento, ut non deberent per nullum aliud iurare nisi per Deum caeli, ut illud: Non iurare per creaturas, ne forte offendas Creatorem, et per hoc nomen Dei solius ex ore eorum audiretur.

Et hoc inquirendum dum dicit “non iurare” si iurauit Dominus et si iurauit cur dicit “non iurare omnino”. Numquid aliud docuit et aliud egit non quia legimum quod iurauit sicut dicit que coepit iesus facere et docere. Ergo si hoc egit opere quod uerbis docuit, quomodo dicit: per memetipsum iuraui reliqua, et iterum dicit: iurauit Dominus reliqua seu et sanctus apostolus iurauit, sicut de Paulo dicitur: Testificor coram Deo et in Christo Iesu, uel sicut legimus: Dextras sihi dederunt. Et quomodo ergo dicit “non iurare”? Sed Dominum licet iurare, quia ipse non mentitur; uel sanctos licitum fuit, quia per Spiritum sanctum locuti sunt, ut illud: Non enim audeo aliquid loqui; ‹uel: Deus et pater Domini nostri Iesu Christiqui est benedictus in secula scit quod non mentior. Ergo eis licebat iurare, nam nobis qui mendaces sumus, non licet, nisi quantum Dominus docuit. Vel iurare Domino est immutabiliter promittere et suam sententiam confirmare.

Non ivrare omnino, neqve per caelvm neqve terram reliqua, qvia caelvm thronvs Dei est.
“Caelum” dicitur, quia caelatur inter angelis et hominibus. Vel caeli sancti angeli possunt intellegi, ut illud: Caeli enarrant gloriam Dei. “quia thronus Dei est”, “Thronus” in Latino eloquio ‘sedis’ dicitur [angeli illi intelleguntur], ubi Dominus sedet, ut illud: Anima iusti sedes sapientiae. “Neque per terram, quia scabellum pedum eius est”. “Terra” hic praesens ecclesia intellegitur, quia praedicatur et creditur ibi mysterium incarnationis eius, uel “pedes” Domini dicuntur, id est sancti, qui portant uerbum praedicationis in toto mundo.

Neqve per Hierosolimam.
Secundum historiam Iudei fortasse iurabant per Hierosolimam et per templum, sed Dominus abscidit hoc iuramentum. “Hierosolima” ‘uisio pacis’, id est ecclesia caelestis quae est mater omnium nostorum ex angelis et animabus sanctus coadunata.

Neqve per capvt tvvm ivrabis.
Quantum ad historiam pertinet, prohibit Dominus. Vel caput nostrum Christus est. “Capilli” sancti intelleguntur. Non possunt albescere aut nigrescere, hoc est nec praemium potest addi nec minuari.

Sit avtem sermo vester: Est, est; non, non.
Hoc docuit Dominus, ut id quod uerum est ex corde et ore proferre debeat homo et non aliud in corde et aliud in ore, sed habeat in corde ueritatem, hoc proferat in ore.

Qvod avtem his habvndantivs est, a malo est,
hoc est a diabolo. – Aliter. “A malo est”, hoc est ille, qui tibi non credit ueritatem proferenti ille malum est, hoc est peccatum.

No comments:

Post a Comment