9 March 2017

Council of Tribur (895 CE), Cap. 21

Council of Tribur (895 CE), Cap. 21

Source: MGH CRF II: 224-225

Cap. 21. De querimonia inter presbyterum et laicum. Si quis presbyter contra laicum vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, episcopo regente sine personarum acceptione finiatur: et laicus praeiuramento, si necesse sit, constringatur, presbyter vero vice praeiuramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex levi causa iurare non debent. Manus enim, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento polluitur. Absit, cum Dominus in evangelio discipulis suis, quorum vicem nos indigni in sancta gerimus ecclesia, dicat: 'Nolite omnino iurare. Sit autem sermo vester: est, est; non, non: quod autem his abundantius est, a malo est'. Non dixit: quod amplius est, malum est; sed: a malo, id est: a malo homine, de cuius incredulitate cogimur iurare. Ut enim in quadam omelia beati Bedae presbyteri legimus: 'Si forte nos incautious iurasse contigerit, quod scilicet observatum peiorem vergat in exitum, libere illud mutandum noverimus salubriori consilio.’

No comments:

Post a Comment