9 March 2017

Council of Pavia (850 CE) Cap. 4

Council of Pavia (850 CE) Cap. 4 

Source: MGH CRF II: 117-118 (c.f. MGH Concilia III, p.221)

Cap. 4. Ut episcopus omnes affectiones, quae a sancta conversatione et sacerdotali abhorrent officio, poenitus repudiet et non cum canibus aut accipitribus vel capis, quos vulgus falcones vocat, per se ipsum venationes exerceat, equorum quoque mulorumque superfluam curam contemnat preciosarumque vestium cultum et dissolutum ac velut ad pompam compositum vitet incessum. Sit sacerdotis eloquium spiritali sale conditum, non iniuriosis et protervis et coturnosis vocibus tumidum. Sit sermo episcopi iuxta evangelium: 'Est, est. Non, non': si quid enixius adfirmandum durae forsitan audientium mentes exigunt, more potius apostolico interponat suae locutioni: 'Deus scit'! aut 'coram Deo'! quam 'per imperatoris gratiam’, sicut militantibus seculo iurare celebre est, sua dicta confirmet. Purgetur sane Domino suffragante ab omni levitate atque iactantia dignitas episcopalis, ut omnibus christianis bonae conversationis speculum fieri valeat.

No comments:

Post a Comment