9 March 2017

Council of Tours (813 CE), Can. 43

Council of Tours (813 CE), Can. 43

Source: MGH Concilia II: p, 292

XLIII. Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suae assertionis nomen Domini in vanum assumant, quod ipse Dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne adsumas nomen Dei tui in vanum. In vanum etenim nomen Dei adsumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult, ut sibi ab alio credatur, Deum omnipotentem testem rei invocat, de qua ait, eumque sibi ita esse adiutorem, sicut ea vera sint, quae loquitur. Nam et ipse Dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti: Nolite, inquit, omnino iurare neque per coelum neque per terram neque per caput tuum et caetera.

No comments:

Post a Comment