27 February 2017

Peter of Bloise Letter 53

Peter of Bloise, Letter 53

Written c. 1200 CE to Honorius of Kent, the archdeacon of Richmond, discussing various problems with oaths.

Source: "The later letters of Peter of Blois." Ed.: Elizabeth Revell. Auctores Britannici Medii Aevi, XIII. British Academy: Oxford University Press, 1993. pp. 239-243.

53 De deversitate votorum promissionum et iuramentorum


1. Viro venerabili et amico in Christo carissimo Magistro Honorio archidiacono Divitis Montis, Petrus Blesensis Londoniensis archidiaconus salutem, et si quid dulcius aut desiderabilius est salute.

2. Proponis michi casum qui tibi videtur ita inextricabilis et perplexus ut de ipsius solutione sis omnino, sicut asserts, desperatus. Inter alios parrochianos sunt Petrus et Willelmus, sunt boni et divites vifi. Petrus vovet cum iuramento quod edificabit ibi ecclesiam novam si Willelmus non edificaverit eam. Similiter Willelmus iurat et vovet se ibi edificaturum ecclesiam si Petrus hoc non fecerit. Uterque habet facultatem edificandi ecclesiam et neuter edificat; uterque tamen habet edificandi propositum. Nonne uterque tenetur edificare et non edificat? Ergo videtur quod uterque reus sit voti. Quomodo est reus voti qui vovit sub conditione se edificare, scilicet si reliquus non edificaret, et uterque habet propositum edificandi nec simpliciter vovit se edificaturum? Quomodo ergo transgressor est voti? Numquid ambo tenentur simul edificare unam ecclesiam, vel uterque unam?

3. Did potest quod isle tenetur edificare si ille non edificat, ut iste terminus 'tenetur' determinet hoc totum 'edificare si ille non edificat'. Si autem determinat hunc terminum 'edificare' falsum est, sicut in hac propositione 'si iste currit necesse est istum moveri', si isle terminus 'necesse' determinet necessitatem consequendi, non consequentis.

4. Item, moritur unus istorum, reliquus edificat. Est iste mortuus transgressor voti. vel est in potestate edificantis ut mortuus sit vel non sit transgressor voti?

5. Item. iste vovet aut iurat quod dabit tibi centum, lumen non est transgressor voti donec habeas propositum non solvendi promissum. Item, isle vovet aut iurat quod dabit sacerdoti hunc equum, vel centum pro equo reddere promittit. Sed equus moritur, et queritur ad quid principalis debitor teneatur? Nam videtur quod sit absolutus a voto, equum enim qui mortuus est non potest reddere nec aliquis tenetur ad impossibile. Abso-luto autem principali debitore secundarius debitor, scilicet fideiussor, multo fortius absolutus esse videtur, quod multi non credunt. Nam fideiussor promisit quod ilium equum daret aut centum, et adhuc potest dare quod promisit, ergo fortius tenetur ad hoc quam debitor principalis. Sed lex dicit quod fideiussor tenetur ad solvendum equale vel minus, sed numquam tenetur ad maius. Ratio autem dictat quod fideiussor solvere tenetur aut equum aut centum, non ut fideiussor sed quia obligatione fideiussionis factus est debitor principalis.

6. Item iste iurat licitum, et quod licite potest fieri et sine omni peccato, nec tamen hoc adimplere tenetur, ut si aliquis tibi iurat quod ibit tecum apud sanctum Iacobum nec tamen tenetur ire tecum si to illuc non eas.

7. Item, hic illicitum iurat et illicite, nec tamen tenetur ire contra iuramentum licet scriptum sit 'in turpi voto muta decretum'. Instantia: iste iurat se facturum veniale si tamen aliquis iuraverit se facturum mortale. Numquid tenetur peierare?

8. Item, esse periurium est inevitabile. Verbi causa: iste est periurus vel non. Si est periurus et iurat se esse periurum, ergo in hoc non est periurus; si non est periurus et iurat se esse periurum, ergo est periurus.

9. Item, iste iuravit se fornicari vel ire ad ecciesiam, sed tenetur non fornicari, ergo tenetur ire ad ecciesiam. Sed quare ad hoc teneretur quia hoc non iuravit?

10. Item, iste iurat quod accipiet hanc in uxorem, sed ipsa fornicatur ante matrimonium. Nonne iste iuravit licitum et licite, ergo tenetur facere quod promisit? Sed e diverso legitur in evangelio quod propter for-nicationem dimittenda est uxor, ergo fortius facit fornicatio quod non recipiatur in uxorem. Unde Salomon: 'Stultus est qui copulatur meretrici.'

11. Et nota quod iuratio non est mala si sit necessaria, unde apostolus ad Hebreos: 'Testis est michi deus.' Item in Deuteronomio: 'Per nomen dei tui iurabis', ad differentiam falsorum deorum. Non est mala iuratio si sit vera. Item apostolus: 'Testem deum invoco quod parcens vobis non veni Corinthum.' Christus quod perfectius est docuit, scilicet non omnino iurare; quod infirmitatis est indulsit, cilicet pro necessitate iurare; quod superstitiosum est resecavit, scilicet assuefactionem iurandi.

12. Item, dominus precepit cuilibet non peccare mortaliter. Quare ergo non potest quis iurare quod non peccabit mortaliter? Quod si fecisset, nonne peieraret quotiens peccaret? Essetne quodlibet peccatum eius periurium? Non, licet cum periurio esset; sicut omne peccatum est cum superbia, nec tamen est omne peccatum superbia.

13. Item, peierare est maius malum quam mentiri, ergo non peierare est maius bonum quam non mentiri. Quia sicut philosophus dicit, 'Omne quod est maius malum maiori bono est oppositum', et ita melius est non peierare quam non mentiri. Quod falsum est, quia non mentiri est perfectorum. Item, quicumque non mentitur non peierat et non e con-verso, ergo melius est non mentiri quam non peierare. Postrema instantia: 'Melius est scire grammaticam quam elementa artis grammatice', ergo maius malum est ignorare grammaticam quam elementa grammatice, quod est falsum.

14. Nota quod periurium quandoque dicitur falsa iuratio, quandoque iuramenti transgressio, quandoque reatus periurii. Transgressio liciti iuramenti facit peccatum mortale; transgressio illiciti facit veniale vel nullum. Nota etiam quod periurium dicitur quando quis iurat esse verum quod scit falsum esse, vel e converso. Est etiam periurium quando quis quod est verum indiscrete iurat esse verum, et ita indiscretio facit esse periurum. Debetne iudex recipere iuramentum alicuius quem scit esse reum? Nam scit cum esse periurum; tamen in re dubia licet recipere iuramentum quod a malo est recipientis, scilicet ab incredulitate illius.

15. Iuramentum institutum est contra duo: contra sacrilegium idolatrantis et infirmitatem dubitantis. Voluit equidem deus sibi fieri sacrificia ne demonibus fierent, ita etiam concessum est iurare per deum, ne homines iurando per creaturas ibi aliquid esse numinis estimarent. In veteri testamento iurabatur sic: 'Vivit dominus', quasi sol et alii planete qui putabantur esse dii non vivebant, sed solus deus. Hodie sic iuratur: 'Sic me deus adiuvet.' Iuramenta fiunt pro pace firmanda, fiunt etiam ut testes fidem faciant. Denique etiam fiunt pro amicitia servanda, postremo ut omnes non convicti vel confessi iuramento se purgent.

16. Preterea, cum legatur dominum precepisse Iosue et omnibus iudeis ut in terra promissionis nulli gentili parcerent sed omnes occiderent, gentiles autem qui erant in Gabaon mentiti sunt iudeis quod non erant de terra promissionis, et sic iudei iuraverunt eis pacem.' Quare ergo dolo comperto tenuerunt iuramentum? Nonne illud iuramentum erat contra deum, ergo illicitum? Sed interfecerunt eos civiliter, non corpo-raliter, quia facti sunt iudeorum servi ; servitus autem est maxima capitis diminutio.

17. Solet queri utrum recipienda sint infidelium iuramenta, ut iudeorum super rotulum vel gentilium super idolum vel super Machometi librum, et ecclesia quidem sic solet eos compellere ad iurandum. Item in Amos propheta: luravit dominus in sancto suo', super hoc auctoritas: `Omnis sermo dei pro iuramento debet accipi.' Numquid minus malum est, sicut auctoritas dicit, per falsos deos iurare veraciter quam per ipsum deum iurare fallaciter? Nonne iurare per falsos deos est idolatria, que maius peccatum est quam falso iurare per deum? Estne semper mortale peccatum recipere iuramentum illius quem scimus iurare falsum? Nam iudices moderni recipiunt iuramenta eorum qui purgant eum quem iudices non dubitant esse reum.

18. Item, sit hec virgo et iurat se servare virginitatem, postea corrumpitur. Nonne licite vovit? Ergo votum servare tenetur, sed hoc est impossibile. Nam cum deus omnia possit, corruptam tamen non potest virginem facere.

19. Item, licet isti vovere quod accipiet sacerdotium, ergo ordinem annexum perfectioni, ergo perfectionem; ergo non posset salvari imperfecta caritate, nam si haberet imperfectam faceret contra votum. Item iste vovet imperfectionem, faceretne contra votum si haberet perfectam caritatem? Quidam dicunt quod quilibet tenetur ad perfectam vel imperfectam caritatem sed ad neutram determinate, et si alteram voveret videretur indiscrete vovisse.

No comments:

Post a Comment