11 February 2017

Christian of Stavelot, Expositio in Matthaeum, 5:33-37



Christian of Stavelot, Expositio in Matthaeum, 5:33-37



Written c. 865 CE.

Source: PL 106: 1310-1311

Iterum dictum est antiquis. Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. Ne Iudaei per idolorum nomina iurarent, permisit eis Dominus iurare per nomen suum; nec nobis etiam inhibuit, sed perfectionem nos docuit, quod ea fides sit habenda in Christianos, ut non sit necesse testem nomini Domini interponere, periurium nobis et illis prohibitum est. Debemus enim dicere, non peierabis sine r, quia in verbo non habetur r, sed peiero et deiero dicimus. Peierare male iurare; deierare, valde iurare. Iurare est namque, quasi iure orare: quod denique dicit, reddes Domino iuramenta tua, hoc est ad illum referes ut per nomen eius iures, et non per nomina deorum externorum. Quidam iurant in altare, et putant non esse periurium; sed tamen sic Deus accipit illud sicut is cui iuratur, etiamsi nullae reliquiae sanctorum ibi habeantur, quia maius est nomen Domini, quam corpora sanctorum. Etenim Deus non reputavit Sedechiae aliud quando Nabuchodonosor iuravit, nisi quia nomen Domini despexit, quando illud peieravit, dicens: Iuramentum quod sprevit, ponam super caput eius, et tradam eum in manu Nabuchodonosor, et tamen non credebat in Deum is cui iuratum fuerat. Sed quia ille nomen Domini spreverat, et pro nihilo duxerat, propterea traditus est in manum eius qui fidem promiserat.

Nolite iurare: neque per coelum, quia thronus Dei est. Thronus Graecum est et Latine sedes dicitur. Habuerunt Iudaei consuetudinem iurandi per creaturas. Deus hoc nobis prohibet, quia per quem homo iurat, hunc colit et veneratur, sicut Paulus dicit: Homines enim per maiorem sui iurant. Coelum sedes Dei dicitur, eo quod splendor divinitatis eius ibi amplius a sanctis contempletur, vel quia sancti in quibus habitat, habeantur.

Neque per terram, quia scabellum pedum eius vocatur: eo quod sancti eius qui membra ipsius sunt, adhuc ambulent in terra. Neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis. Hierusalem civitas regis magni dicitur, videlicet Domini, quia de ea dictum est: Fundamenta eius in montibus sanctis. Et licet ista terrena non abiecta, tamen est alia Hierusalem, quia ibi est vera pax, et securitas aeterna. De qua Psalmista dicit: Hierusalem quae aedificatur ut civitas.

Neque per caput tuum iuraveris. Per ista quatuor prohibetur nobis, ut de caeteris elementis seu membris, non esse iurandum doceatur.

Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Non est contra praeceptum Domini iurare per nomen ipsius, sed dum usum iurandi assuescimus plerumque periurii et mendacii crimen incurrimus. Ideo quasi perfectis praecipit ut veritas inter Christianos habeatur, et veritatem unusquisque proximo suo loquatur.

Quod autem his abundantius est, a malo est. Subauditur a malo auditore qui non credit, a nobis amplius utendum est, sicut et ipse Dominus fecit addendo, Amen. Et Paulus apostolus dicendo: Coram Deo in Christo loquimur.

No comments:

Post a Comment