19 June 2018

Sermonary of Salzburg, Sermon 59 On Perjury


Sermonary of Salzburg, Sermon 59 On Perjury


Early ninth century in Salzburg. "The sermons in the collection are abridged and simplified reworkings of other early medieval or patristic sermons, treatises or hagiographical texts. The intention of the anonymous compiler was to provide model sermons for priests to consult." (McCune, p. 252)

Source: McCune, James C. "The sermons on the virtues and vices for lay potentates in the Carolingian sermonary of Salzburg." The Journal of Medieval Latin 19 (2009): 250-290.

LVIIII. DE PERIVRIO. YSIDORI.
1. Cauendum est igitur omnimodis iuramentum, nec utendum eum nisi in sola necessitate. Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum in consuetudinem uertitur periurii crimen incurritur. Numquam ergo iurat qui periurare timet. Plerumque sine iuramento loqui disponimus, sed per incredulitatem aliquorum iurare compellimur. Talique necessitate consuetudinem iurandi adquirimus. Grauiter autem delinquunt qui sibi solo loquentes iurare compellunt. Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intellegit.

2. Inde est quod Dominus per Moysen iuramentum fallacem prohibet, dicens: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, nec adsumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ego Dominus, qui scruto corda singulorum hominum, qui reddo unicuique saeculum opera eius. Dupliciter autem reus fit qui periurat, quia et nomen Domini Dei sui in uanum adsumit et proximo dolum facit. Ideo Dominus ipse in euangelio consuetudinem iurandi prohibet, dicens: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabillum est pedum eius. Sit autem sermo uester est est, non non: quod autem abundantius est, a malo est. Vnde et Salomon ait: Vir multum iurans, replebitur iniquitate, et non discedit a domo illius plaga. Et iterum: luramenta hominis capiunt eum, et quasi funibus ita periuriis conligatur. Quid est enim iurare per caritatem nisi per Deum, quia Deus caritas est?

3. Quapropter uitanda sunt iuramenta, multo magis etiam periuria quae diligentes se in interitum mergunt et perditionem. Magna est cautela periurii Dei semper praesentiam timere. Qui perfecte Deum timet diligenter se a peccatis custodit. Timenti Dominum bene erit in nouissimo, et merces eius in aeternum pennanet.

No comments:

Post a Comment