22 January 2017

Dionysius bar Salibi, Commentary on The Gospels, Mt 5:33-37

Dionysius bar Salibi, Commentary on The Gospels, Mt 5:33-37


Written 12th Century.


Source: Dionysius bar Salibi (1906). Commentarii in Evangelia, eds. J. Sedlacek and JB Chabot (CSCO 2.98.1.1) p.222-223. Paris.




---

Source: Dionysius bar Salibi (1906). Commentarii in Evangelia, Trans. J. Sedlacek and JB Chabot (CSCO 2.98.1.2) p.166-167. Rome.

V. 33) Persolves Domino iuramenta tua; h. e. fidelis sis dum iuras et persolve iuramenta tua, non dicens falsum.

V. 34) Non per caelum, quia tronus Dei est. Solebant Iudaei iurare per haec. Deus autem infinitus est et incorporeus, et non indiget trono et scabello; sed quia putabant Iudaei Deum esse corporalem, dixit: Si per haec non licitum est ut iurarent, neque per Ierusalem, neque per caput tuum, multo minus per Deum. — Quare nihil scriptum est de furto? h. e. quia negotium furti in hoc mendacii includitur, quia e furto nascitur mendacium. Quod autem non permisit eis iurare per caelum et cetera, h. e. ut cohiberet eos a iuramentis. Rursus, quia adhuc cultas idolorum multum vigebat, ne putarent Iudaei, sicut pagani, caelum et terram in se possidere maiestatem et pulcritudinem, indicat causam maiestatis eorum et pulcritudinis esse proximitatem ad Deum. 

V. 36) Neque per caput tuum iurabis; h. e. prohibet quin iuremus, ut abhorreamus a iuramentis, et ut indicet nos non posse mutare in crinibus capitis nostri pilum unum in nigrum vel in album. — Et si vi ducunt me ad iuramenta, quid faciam? Sit tibi praeceptum Dei pretiosius et validius omnibus necessitatibus, et cum viderit mentem tuam firmam omnino non iurandi, liberabit te; si autem praetextum ceperis, ne unum quidem praeceptum tenebis. — Et quomodo scriptum est : Iuravit Dominus et non mentietur, et-: Iuravi et statui…? Et dicimus: Illud iuravit Dominus pro “confirmavit” esse, vult Scriptura nos docere. Et illud rursus quod dixit: Abhinc in tres dies subvertetur Ninive, quasi in terrefactionem statuit hoc, ut converterentur ad paenitentiam.

V. 37) Sed erit sermo vester: Ita, ita, h. e. est, prout est; et : non, non, h, e. non est id, prout non est. — Quod haec excedit, a malo est ; h. e. mendacium a maligno, scilicet Satana, est. Ergo omnis qui mentitur, socius est Satanae. — Sancti Iohannis : Quod haec excedit iuramenta vocat, quia a maligno sunt. — Et si iuramenta a Satana sunt, cur praecepit lex ut iurarent? h. e. quia lac parvulis proficuum est, viris autem nocivum est, ita etiam iuramenta temporibus primis, quia homines erant pueriles, bona erant; tempore autem Christi mala sunt et a maligno, quia venit natura nostra ad perfectionem, et postulatur a nobis iustitia magis quam a scribis et Pharisaeis. Et “a malo” vocat haec iuramenta, quia potest una res esse bona et mala, alia et alia ratione, alio et alio tempore, verbi gratia occisio. Occisio enim Habel mala est, sed illa (manibus patrata) Eliae, et Phinees, bona est. Et fermentum quandoque sumitur de bono, quandoque de malo. Ita sunt res multae quae vocantur indifferentes; ita etiam iuramenta tempore legis bona erant, nunc vero noxia.

No comments:

Post a Comment