17 August 2016

Peter Divinacello, Commentary In I Regum, Book V, Chapter 4.57

Peter Divinacello, Commentary In I Regum, Book V, Chapter 4.57


Traditionally ascribed to Pope Gregory I (The Great). In recent years, shown convincingly to be the work of a 12th century Benedictine abbot, Peter Divinacello, though may be based on an original Gregorian reportatio. See Articles below for discussions of authorship.
  • de Vogüé A. L'auteur du commentaire des Rois attribué à saint Grégoire: Un moine de Cava?. Revue bénédictine. 1996;106(3-4):319-31.
  • Clark, Francis. "Authorship of the Commentary In 1 Regum: Implications of A. de Vogüé's Discovery." Revue bénédictine 108.1-2 (1998): 61-79.

Source: PL 79: 393-394


57. Quo in loco notandum est quia rex bis iusiurandum interfectionis Ionathae superius protulit, quem tamen victus populi instantia non occidit. Quid est quod iuravit, et iuramenti assertionem nequaquam servavit? Sed ex hac re duo nobis documenta proveniunt, ut cauti scilicet, et discreti esse debeamus. Cauti quidem, ne iuremus, discreti, si agere perversa iuramus. Qui enim iurare cavet, periurare omnino non potest. Sed cum male iuratur, iustius iusiurandum dimittitur quam compleantur crimina quae iurantur. Sit ergo unusquisque cautus antequam iuret, ut aut ne omnino iuret, aut facturum se mala non iuret. Cautos quidem nos esse Dominus insinuat, dicens: Sit sermo vester: Est, est, non, non. Nolite iurare per coelum, neque per terram (Matth. V, 37) . E contra autem reprobi, et incauti quidem sunt, et discreti non sunt. Nam saepe se acturos mala repromittunt, et revocare promissa, quasi periurium incursuri, non satagunt. Hinc est, quod Herodes incaute iuravit, et nefarium iusiurandum quod protulit, in praecursoris Domini morte complevit (Marc. VI) . Cauti ergo in nostris dispositionibus esse debemus, sed si cauti esse negligimus, praetermittenda sunt proposita, non implenda. Sic quippe a proposito desistere non est vitium levitatis, sed virtus discretionis.Tamen iurare quae revocanda sunt et detestanda, omnino cavendum est, et vehementer horrendum, quia cum tale iusiurandum non impletur, non omnino culpa vitatur, sed minor eligitur. Sequitur:

No comments:

Post a Comment