21 February 2016

12th Century, Ennarrationes in Matthaeum, 5:33-37

12th Century, Ennarrationes in Matthaeum, 5:33-37


Written 12th Century. Author Unknown. Traditionally ascribed to Anselm of Laon or Geoffrey Babion.

Source: PL 162: 1299-1300

__________________________________________________

 
Iterum autem audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis. Moyses videns se non posse auferre juramentum, aufert perjurium, et iterum quia illa per quae jurant homines, habent in magna reverentia, ne creaturas facerent [1299C] sibi deos, praecepit Deo reddere juramenta, et non jurare per creaturas. Dominus autem perfectius eos a perjurio removet, cum omnino jurare prohibet. Juramentum tamen neque bonum neque malum per se, quia etiam praecipitur et prohibetur cum additamento. Sunt quaedam petenda per se, et quaedam vitanda per se, ut fornicatio, et quaedam vitanda propter aliud, ut clericum habitare cum muliere, vitandum est scilicet propter suspicionem et tentationem. Alia facienda sunt propter aliud, ut jurare propter incredulitatem hominum, ne peccent in nobis proximi male suspicando de nobis, quia crudelitas est famam contemnere, in qua proximus occiditur. Juramentum enim est de istis ultimis, quia per se non est malum, quia si esset malum, non aliquando [1299D] praeciperetur, nec bonum est quod prohibetur. Jubetur tamen propter necessitatem, prohibetur si otiosum sit, quia tunc malum est. Est etiam otiosum et superfluum, et generat perjurium, si saepius frequentetur.

Neque per coelum. Quia prohibuerat omnino jurare absolute, ne putaretis quod jurare per Deum solum prohibuisset, et nullum esset peccatum jurare per creaturas, et perjurare eas, addit: Neque per coelum, id est per creaturas superiores; Neque per terram, id est inferiores. Non dicitur coelum thronus, neque terra scabellum, ideo quod Deus hujusmodi positionem habeat, qui totus est ubique, sed voluit significare dignitatem coeli, quia majorem pulchritudinem [1300A] habet coelum quam terra, et plus admiramur Deum in coeli creatione, quam in terrae. Unde dicitur sedere in coelo, et dicitur terra esse sub pedibus, quia vilior esse videtur, sicut illa quae pedibus conculcantur, et in hoc tamen Deus utrumque possidere significatur, hoc ut dignius, hoc autem ut vilius. Tria sunt quare non debemus perjurare per creaturas, tum quia bonae sunt factae a summo bono, tum quia Deus habitat in eis, et qui juraret per creaturas, juraret per inhabitantem, tum quia sunt sacramentorum magnorum signa. Coelum enim significat animas justorum, in quibus regnat Deus et judicat; terra autem terrenos homines quos habeat sub pedibus, id est sub potestate; Jerusalem vero Ecclesiam, quae est vere civitas Dei, et ideo propter significata [1300B] figurae sunt venerandae, ne jurando per figuras violet significata. Neque per caput tuum. Caput significat Christum, quasi dicat: Ideo non debes jurare per caput, quia non est opus tuum, sed Dei: et vere non tuum, quia non potes nec unum capillum creare, sed nec etiam colorem dare. Nota quod qui mentitur peccat, qui autem per Deum affirmat, et postea fallit, dupliciter peccat, et in mentiendo et in falsitate affirmationis per juramentum, quod perjurium est. Si autem, etc. Quomodo ergo loquemur, dicent illi, qui semper jurare consuevimus? Sic respondetur: Si aliquis dixerit, est? respondete, est si affirmare vultis. Si vero aliquis dixerit, non est? respondete, non, si negare vultis. Vel sermo vester sit est, est, ut et verbo et signo affirmatio sit, vel [1300C] non, non, ne aliud sermo dicat, et aliud signa vel opera.
 
Quod autem, etc. Prohibuit juramentum otiosum, si autem necessarium est, non prohibet, quia Paulus juravit in Epistolis, ubi dicit: Testis est mihi Deus (Rom. I): et Deus juravit: Per memetipsum juravi (Gen. XXII): et ideo addit, quod abundantius est extra hunc sermonem, id est, est, est, non, non, a malo est, quasi dicat: Si jurare cogaris, a malo est, id est, ab incredulitate audientis, non dicit malum est, sed a malo, id est, a suspicione cogentis procedit jurare. Si enim aliquis innocens accusatur, ut satisfaciat audientibus de eo male suspicantibus juret, non enim negligenda est fama, in qua proximus occidatur, Audistis, etc.

No comments:

Post a Comment