Salerno Chronicle, 70
Anonymous chronicle of
the Principality of Salerno, written between 974-990 CE.
Source: Chronicon Salernitanum
(ed. Ulla Westerbergh, Chronicon Salernitanum. A Critical Edition with Studies
on Literary and Historical Sources and on Language, Acta Universitatis
Stockholmiensis, Studia Latina Stockholmiensia 3, Stockholm/Lund 1956). pp.
67-70.
70. Questionem aliquam de
periurio libet me huic ystorie intexere, ut possit quilibet agnosci omnimodo,
quam valde sit metuendum spernere iuramentum; atque preclarissimum doctorem
episcopum in medium obiciam Augustinum: "Tam magnum peccatum est falsum
iurare, ut propter reatum false iuracionis Dominus prohibuerit omnem
iuracionem. Cur enim dictum est:
"Non periurabis. Ego
autem dico vobis, non iurare omnino, nec per celum, quia thronus Dei est, neque
per terram, quia scabellum pedum eius est, nec aliud quodcumque iuramentum; nec
per caput tuum, quia non potes facere capillum tuum album aut nigrum; sit autem
in ore vestro: Est, est; non, non. Si quid amplius est, a malo est. "
Dicit aliquis cum ergo Dominus iuravit, quare dominus Christus suis iurare
prohibuit? Dico quare; non est peccatum verum iurare, sed quia grande peccatum
est falsum iurare, longe est peccato falsum iurandi qui omnino non iurat.
Dominus ergo qui
prohibuit iurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto
labatur, et cadas. Aliquando et nolens homo periurat, cum verum putat esse quod
iurat; non est quidem tantum [quantum] peccatum, quantum eius, qui scit falsum
esse, et tamen iurat. Herodes infelix, ne Deum offendere periurando, Deum
offendit seviendo. Ecce puella petivit capud sancti Iohannis; quid facere
debuit Herodes? Consilium illi demus. Si dixerimus: Parce Iohanni! periurium
suademus; si dixerimus: Noli periurare! ad scelus implendum provocamus.
Antequam ergo veniatis
istud vim incipite, tollite de ore vestro temeritatis iuracionem. Occurrit mihi
tale exemplum. Iuravit sanctus David, Nabal occisurum se esse; incautus fudit
in oracionem et cepit ire, ut facere quod iuraverat. Occurrit ei Abigail, uxor
Nabal, rogavit flexis genibus, flevit amare, sanguinem revocavit. Ecce sanctus
David non quidem iratus sanguinem hominis fudit, sed eum falsum iurasse negaret
quis poterit? De duobus peccatis elegit minus, sed minus fuit illud, in
comparacione peioris. Si quis autem te provocaverit ad iuracionem, ut sibi
existimet satisfieri posse, si iuraverit, de illa re quam te putat commisisse,
et forsitan facinora maneant in illo mala suspicio, si iuraveris tu, non sic
peccas, quomodo ille qui te provocavit. Quicumque homo provocat ad iuracionem
et scit eum falsum esse iuraturum, vincit homicidam, quia homicida corpus
occidit, ille animam, immoduas, animas, et eius quem iurare provocavit et suam.
Scis verum esse quod dicis, falsum esse quod ille dicit, et iurare compellis,
et iurat et perit, tu quid invenisti? Immo [quia] et tu peristi, qui de illius
morte saciare te voluisti. At illi quid dicam, quod numquam dixi caritati
vestre. Fuit hic homo simplex quidam bene fidelis a multis nostris cognitus
Tutus Limeni vocatus. Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel
quod commendaverat, vel quod ei debebatur, et hominis fidei se commisit;
commotus provocavit eum ad iusiurandum. Ille iuravit, iste perdidit, sed isto
perdente, ille periit. Dicebat ergo iste Tutus Limeni ipsa nocte exibitum se
fuisset ante iudicem (et) in magno impetu atque terrore pervenisset ad
presidentem excelsum quendam et ammirabilem virum, cui parebat officium
similiter excelsorum, iussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum
fuisse his verbis: "Quare provocasti hominem ad iuracionem quem sciebas
falsum esse iuraturum? " Respondit ille: " Negavit mihi rem meam.
" Ipse dixit ei: "Et melius rem tuam quam exigebas perderes quam
animam hominis falsa iuracione perimeres. " Prostratus iussus est cedi;
cesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent.
Sed dictum illi, posteaquam emendatus est:
" Parcitur inocencie
tue; de cetero cave ne facias. " Fecit ille quoddam magnum peccatum, et
emendatus est; sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem
et exortacionem tale aliquid fecerit. " Nunc que ommisimus iterum
retexamus, et de periurio pauca promsisse sufficiat.
No comments:
Post a Comment