Nicholas of Lyra, Postillae in Matthew, 5:33-37
Written early 14th Century.
Literal Postil on Matthew, 5:33-37
Source: Biblia Sacra cum Glossa Ordinaria,
Vol. 5, Ed. Keerbergium. Antwerp, 1617, p. 113-115.
Iterum. Hic dat intellectum
cuiusdam præcepti primæ tabulæ, quo prohibetur periurium. Circa autem hoc errabant
Iudæi credentes, quod solum iuramentum mendax esset prohibitum, & quod
iuramentum, illicitum esset seruandum, sicut Act. [23.e]: dicitur, quod quidam
Iudæi iurauerent inter se intersicere Paulum antequam comederent vel biberent,
& credebant se tenari ad impletionem iuramenti, vnde Iudicum [II.a]. Iepte
ex premissione domino facta immolauit filiam suam, vbi dicunt communiter
doctors, quod non placuit Deo. Ex quo patet, quod iuramentum vel votum de
illicito factum, non est obligatorium, Similiter iuramentum incautem quod sit
sine necessitate; credebant esse licetum, immo etiam per sebonum, propter hoc
quod scribitur Deut. [6.c.] Dominum Deum
tuum timebis. Sequiter: Et per nomen illius iurabis sed hoc patet esse
falsum, quia nomen tantæ sanctitatis accipere sine causa importat irreuerentiam
diuina nominis. Quod atuem dicitur Deut. [6.b.] Per nomen illius iurabis: non est dictum propter hoc quod
consuetudo iurandi sit licita sine necessitate, vt ipsi dicebant: sed ad
excludendam iurationem per idola, vt ibidem dicitur, quæ in nullo casu est licita.
q.d. si occurrat necessitas iurandi, tunc iurabis per nomen Dei, & non per
nomen idoli, propter quod dicit saluator.
Ego autem. &c.i. ex. quacunque
causa: quia hæc est incauta iuratio. Per hoc tamen non includitur iuratio in
necessitate: quia negation ibi præponitur signo vniuersali affirmatiuo, quod æquipollet
suo contradictorio, postposita autem æsuo contrario vnde, Non omnis, valet quidam
non omnis non, valet nullus. Hic autem non dicitur, omnino non iurare, quia
esst sensus, quod in nullo casu esset iurandum, quod est falsum, quia quillibet
tenetur superiori requireenti per iuramentum dicere veritatem, aliter periret veritas
iustitiæ in multis. Sed dicitur hic.
Non iurare omnino. Et ideo non est
sensus quod in nullo casu esset iurandum, sed quandocunque deest necessitas.
Non ergo excluditur omni iuramentum, vt visum est, sed excluditur iuramentum
incautum. Et quia non solum in caute iurare per nomen domini est illicitum, sed
etiam iurare per creaturas eodem modo est illicitum, inquantum in eis relucet
virtus diuina. Ideo subdit.
Neque per cælum.i. principaliter ibi
relucet Gloria Dei.
Neque per terram.i. infima creatura,
sicut scabellum est inferior pars sedis.
Neque per
Ierosolymam.i. ipsius Dei tui est regnum, ad cuius cultum erat deputata ciuitas
Ierosolyma.
Neque. quia.scilicet est
opus diuinum, non tuum. Quod probat dicens.
Quia non. vult dicere in omnibus
istis, quod sicut per deum non est iurandum incaute, & sine necessitate,
ita nec per creaturas, quia cum quælibet creaturæ sit opus diuinem qui iurat
per creaturam, iurat per Deum. Sequiter.
Sit autem. Simpliciter
affirmando veritatem, & negando falsitatem, & patet quod loquiter in
coi modo loquendi inter homines, Per hoc quod dicit: Sermo,&c. Secus autem
est in casu requiritur veritas a superiori per iuramentum. Quod autem subditur.
Quod au. Quia est ibi
malum culpæ, velex parte iurantis, quando iurat sine necessitate, vt dictum
est. Si autem iuret in necessitate requi situs, tunc semper est ibi malum
poenae a parte requirentis, quia ex infirmitate humana quae est quaedam poena
generi humano inflicta, procedis quod homines non credunt sibi mutuo simplici
verbo absque iuramento. Similiter ex parte requirentis aliquando est ibi malum
culpae quando scilicet requirit iuramentum sine necessitate.
Moral Postil on Matthew 5:33-37
Source: Biblia Sacra cum
Glossa Ordinaria, Vol. 5, Ed. Keerbergium. Antwerp, 1617, p. 113-114.
Reddes autem. Iuramento vero
debite facto concurrentibus comitibus quae sunt iustitia, veritas &
iudicium, fit Deo reuerentia. Hebr.[6.c.] Homines
per maiorem Jui iurant. Et ideo aliqui dixerunt quod iuramentum per Deum
erit frequentandum, quod est falsum, quia ex tali frequentatione acquitutur
habitus, quo de facili fit iuramentum illicitum. Ideo subditur.
Ego autem dico,
&c. id est ex omni causa vel modo, sed solum concurrentibus tribus
praemillis.
No comments:
Post a Comment