Julian of Toledo, Antikeimenon, Book 1, Quaest. In Deut, Q. 35
Written c. 680-690 CE. The cited
authority for the response to the question is Gregory (presumably Gregory the
Great). However; the source of the extract is Augustine, Cont. Faust. 19.
Source: PL 96:613
INTERROGATIO XXXV.
Quomodo Dominus in Deuteronomio
praecipiat: Per nomen meum iurabitis (Deut. VI, 13) , et e contra in Testamento
novo videatur praecepisse: Nolite iurare (Matth. V, 34) ?
RESPONSIO GREGORII.
Periurare quippe grave peccatum
est; non iurare autem, sicut verum iurare, nullum peccatum est. Sed longius
remotus est a falso iurando, qui nec iurare consuevit, quam qui verum iurare
proclivis est. Unde maluit nos Dominus, et non iurantes non recedere a vero,
quam verum iurantes propinquare periurio. Ergo admonitio non iurandi conversio
est a peccato periurii. Nam omnino qui verum iurat non peccat. Unde Dominus
omnem occasionem voluit amputare periurii, cum nos iurare prohibuit. Nam et
Apostolus in sermonibus quos habuisse narratur, neque iuravit, neque iurandi
consuetudinem habuit, ne aliquando vel nescius in periurium laberetur. Scriptis
autem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse
invenitur: nequaquam quod putaret etiam iurando peccare, sed potius
intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio
conservari.
No comments:
Post a Comment