25 February 2016

Atto of Vercelli (924 to 961 CE) on Swearing


Atto of Vercelli (924 to 961 CE) on Swearing


Bishop of Vercelli from 924 to 961 CE. 

---

De Pressuris Ecclesiasticis - pars 1 

Source: [PL 134 :57]

Writing on the practice of priests forcing others to swear. He argues that since all oaths are forbidden to Christians, it is highly reprehensible that priests should compel others to do that, which they ought to avoid themselves. For the Lord says in the Gospel, “I say unto you, swear not at all."

-

Cum enim sacramenta omnibus interdicta sint Christianis, valde perniciosum est sacerdotes ad haec etiam alios cogere, unde tam se custodire, quam et alios debuerant arguere. Ait Dominus in Evangelo : Ego autem dico vobis, non jurare omnino (Matth. V, 34). Et Jacobis apostulus sacramentum perhibens dicit : Ante omnia, fratre mei, nolite jurare (Jac. V, 12). Et Cornelius papa ait (epist. 2) : « Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus exigi, nisi pro fide recta minime cognovimus, nec sponte es jurasse reperimus. » - [PL 134 :57] 

c.f pseudo-Isidore, Corn. Ep. 2 : Sacramentum autem hactenus summis sacerdotibus vel reliquis Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos iurasse comperimus.

---

Exposition on Romans, 1 :8

Source: [PL 134 :135-136]

Forges an Augustinian-A doctrine on swearing, such that Paul is not guilty of transgressing the Lord’s precept: “Minime, Sed in eo quod Dominus praecipit non esse jurandum, et Apostolus juravit, datur intelligi quia Dominus non praecipit ne quis juramento utatur in necessariis, sed ut nemo juramentum appetat, quasi summum bonum.” He argues that Paul shows us that Jesus’ command tells us not that all oaths are forbidden, but that an oath should not be sought as a good thing.

-

Sequiter: Testis mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, etc. Hic quaerendum est, quare juravit Apostolos, cum Dominus in Evangelio praecipit : Nolite jurare omnino. Nunquid contra Domini praeceptum egit apostolos ? Minime, Sed in eo quod Dominus praecipit non esse jurandum, et Apostolus juravit, datur intelligi quia Dominus non praecipit ne quis juramento utatur in necessariis, sed ut nemo juramentum appetat, quasi summum bonum. Sunt enim quaedam res, quae et in se et per se bonae sunt, et ideo appetendae, ut virtutes ; sunt aliae, nec in se, nec per se bonae, sed pro aliis necessariae, sicut cibus, potus, et vestimentum. Haec enim necessaria sunt ad sustentationem vitae praesentis, sed non, ut summum bonum, appetenda. Similiter et juramentum, nec in se, nec per se bonum est ; sed quis potest eo uti in necessariis? Verbi gratia, vis aliquem trahere ad fidem, et ille tibi credere non vult, nisi jures; tu ergo, si ea intentione, qua Apostolus, juraveris, non erras. Hinc Dominus in Evangelio dicit : Quod his amplius est, a malo est (Matth. v, 37). Ubi notandum, quia non ait, malum est, sed, a malo est ; ae si diceret : Quod tu juras, ab illius malo descendit, qui te jurare coegit. Dominus igitur idcirco praecepit non esse jurandum, ne quis per assiduitatem jurandi in perjurium incidat. Nam, sicut qui non loquitur, non mentitur, ita qui non jurat, non perjurat. Sed quid est, quod se Apostolus in spiritu servire Deo asserit, cum servitus, corporis sit officium, oratio vero, mentis? Attamen sciendum quia majus aliquid voluit demonstrare, scilicet vim suae devotionis et affectionis. Potest enim aliquis sine devotione vel affectione orare : verumtamen sine his in spiritu Deo servire nemo potest. Ut ergo Apostolus suae mentis devotionem, affectionemque ostenderet, adjecit : In Evavgelio filii ejus. Sine Evangelio namque Deo servire nullus potest.

No comments:

Post a Comment