Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 2.6
Written c. 825 CE.
Source: [PL 107:824-826]
__________________________________________________
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus est Dei, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
Hanc per elementa jurandi pessimam consuetudinem semper habuere Judaei, sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo. Quia qui jurat, aut veneratur, aut diligit eum per quem jurat.
(Hieron.) In lege praeceptum est ut non juremus nisi per Dominum nostrum et Deum. Nam Judaei per angelos et urbem Jerusalem, et templum, et elementa jurantes, creaturas resque carnales venerabantur, honore et obsequio Dei contempto. Denique considera quod hic Salvator non per Deum jurare prohibuerit, sed per coelum, et terram, et Hierosolymam, et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et jurare permitterentur in Dominum, non quo recte facerent, sed quo melius esset Deo id exhibere, quam daemonibus. Evangelica autem veritas non recepit juramentum, cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit. Sicut enim falsum loqui non potest qui non loquitur, sic pejerare non potest qui non jurat.
(Aug.) Sed tamen quoniam jurat qui adhibet testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo juravit, cum dicit: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I). Et iterum: Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non mentior (II Cor. XI). Tale autem est illud: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I). Ita ergo intelligitur praecepisse Dominum ne juretur, ne quisquam sicut bonum appetat jusjurandum, et assiduitate jurandi in perjurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi cum necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi juratione firmetur.
Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque pejerandum arbitretur, quando a summis usque ad infima divina providentia creata regerentur. Incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum, ideo juramentum vetat, ne te arbitreris non debere Domino jusjurandum tuum, cum per eum jurare convinceris, cujus coelum thronus est, et cujus terra scabellum est, cujus et omnis creatura factura est. Verum non oportet opinari in eo quod dictum est, coelum thronus Dei et terra scabellum pedum ejus, quod sic habeat Deus collocata membra in coelo et in terra, ut nos, cum sedemus, sed illa sedes Dei judicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore, maximam speciem coelum habeat, et terra minimam, tanquam praesentior sit excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in coelo dicitur, terramque calcare. Spiritaliter autem sanctas animas coeli nomine significat, et terrae peccatrices. Et quoniam spiritalis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur, convenienter dicitur sedes Dei; peccator vero cui dictum est: Terra es, et in terram ibis, quia per justitiam meritis digna tribuentem, in infimis ordinatur, et qui in lege manere noluit, sub lege ponitur, congruenter accipitur scabellum pedum Dei. Sit autem sermo vester, est, est, non, non, quod autem his abundantius est, a malo est.
(MAUR.) Qui jurare non prohibuit, quomodo loqui oportet docuit. Sit, inquit, sermo vester, est, est, non, non; quasi diceret: quod est, sufficiat dicere, est; quod non est, sufficiat dicere, non est; sive ideo bis dicitur, est, est, non, non, ut quod ore affirmes, operibus probes, et quod verbis neges, factis non confirmes. Hoc enim bonum et appetendum est, ut testimonium bonorum operum orationem commendet dicentis. Cum ergo subinfert: Quod his abundantius est, a malo est, ita intelligi oportet, ut scias, si jurare cogaris, illud de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid persuades, quae utique infirmitas malum est. Unde nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus: Libera nos a malo. Itaque non dixit: Quod amplius est, malum est. Tu autem non malum facis, qui bene uteris juratione, quae etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades. Sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate, a quo jurare cogeris. Sed nemo, nisi qui expertus est, novit quam sit difficile et consuetudinem jurandi exstinguere, et nunquam temere facere, quod nonnunquam necessitas cogit.

CCM 174.159: Qui iurare nos prohibuit, quomodo loqui oportet docuit: "Sit," inquit, "sermo uester Est, est, Non, non", quasi diceret: Quod est, sufficiat dicere Est; quod non est, sufficiat dicere Non est. Siue ideo bis dicitur "Est, est, Non, non", ut quod ore affirmes, operibus probes, et quod uerbis neges, factis non confirmes. Hoc enim bonum et appetendum est, ut testimonium bonorum operum orationem commendet dicentis.
ReplyDelete