1 March 2016

Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, Liber Tertius, on Matthew 5:33-37.


Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, Liber Tertius, on Matthew 5:33-37.

Source: PL 120:253-256

Partial English translation, is found under Latin text.

____________________________________________

Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis: Non peierabis, reddes autem Domino Deo tuo iuramentum tuum. Ecce hoc loco, sicut et ubique in istis cumulus iustitiae redintegratur. Nam per quod quisque iurat, aut veneratur, aut diligit, aut timet; idcirco carnali populo iurare per Deum ex lege licitum erat. (0253C) Et hoc quasi parvulis concessum erat, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne idolis eas offerrent, sic et iurare illis in Deum permissum erat; non quod recte hoc facerent sed quia melius erat Deo id exhibere quam daemonibus. At vero illi per elementa iurandi semper pessimam consuetudinem tenuere, sicut a prophetis quam saepe arguuntur. Iurabant namque per angelos, iurabant et per urbem Hierusalem ac per templum; creaturas quoque resque carnales obsequio et honore Dei venerabantur. Idcirco superstitionem contumaciae veteris condemnat, et religionem iurandi per coelum, vel terram, aut caput, aufert, quia in contumeliam Dei sacramenti venerationem referebant. Porro Iudaei alia ex lege agebant, alia ex traditione et superstitione Pharisaeorum, alia falsitatis errore decepti. (0253D) Quae omnia Magister veritatis removens, ea quae legi deerant adimplebat. Hinc quoque ait: Ego autem dico vobis non iurare omnino per coelum, et addidit, quia thronus Dei est. Thronus utique Dei, et non Deus, quia creatura esse probatur. Porro in lege, Reddas, inquit, iuramentum tuum Domino Deo tuo. Illi vero e contrario, aut coelum plus aliquid suspicantes, aut forte si per eum iurarent, persuasum habebant non se iuramento teneri. Propterea providus arbiter sic sententiam temperat, ut et coelum Dei creatura credatur, et tamen quia secundum spiritalem intelligentiam thronus Dei est, se teneri iuramento, quisque per eum iuraverit, asseverat. Ita quoque et de terra sentiendum, per quam omnino iurare vetat, quia scabellum pedum eius est. (0254A) Non quod enormitate membrorum coelum praesideat, et hunc vasti aeris spatium cruribus interclaudat, veluti Anthropomorphitae suspicantur, quatenus scabellum terrae pedibus attingat: sed quia per terram sancta Dei Ecclesia figuratur, quae nimirum scabellum pedum: eius iure dicitur, quia subdita Creatori, gressibus eius prostrata, fideli devotione substernitur. Hinc quoque in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 2) . Scabellum quippe inimici ponuntur dum reconciliati Deo ditioni eius devoti inclinantur. (0254B) Ipsa est enim terra viventium soliditate Christi super aquas fundata, quae longe alio visionis sacramento, a Moyse et Aaron, Nadab quoque et Abiu, una cum septuaginta senioribus, sub pedibus Dei Israel, quasi opus saphirinum cernitur, et quasi coelum cum serenum est. Nec mireris interea, si nunc terra, nunc scabellum pedum eius, sancta Dei Ecclesia nominatur, interdum vero quasi coelum, cum serenum est, sub pedibus eius cernitur; quia una eademque res variis figurarum aenigmatibus, ob meritorum efficientiam et significationem causarum luce clarius reseratur. Qua de causa iurare per terram aliquem vetuit, qui scabellum pedum eius, ac si coelum cum serenum est, firmitate perpetua, sancta Dei scilicet Ecclesia solidatur. Unde, si quis terram aut coelum vel Hierusalem illam magis aliquid existimat quam creaturam, errat. (0254C) Si quis vero non se teneri iuramento, quia creatura esse cernitur, cogitet quod in his omnibus praestantiora clauduntur et adumbrantur arcana. Quis enim ignorat quod Hierusalem illa terrena illius coelestis imaginem gerat? Et ideo quisquis per eam iurat, iusiurandum ei debet cuius est civitas, nec alteri quam illi reddendum recte putatur. Sed ut simplicius loquar argumentati sunt se non teneri iuramento, si per ea tantum ad litteram iurassent, quia dictum fuerat: Reddes autem Domino Deo iuramentum tuum. Idcirco docet nihil tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque periurare debeat, quando, a summis usque ad infima quaeque divina Providentia cuncta creata reguntur. Hinc quoque incipit a throno Dei, quod sublimius est, et pervenit usque ad capillum album vel nigrum, quod vilius est. Et insinuat nec per caput debere nos iurare, quamvis nihil magis ad nos pertinere videatur. (0254D) Sed quomodo nostrum est, ubi potestatem faciendi vel commutandi colorem nigri aut albi non habeamus? Propterea ineffabiliter tenent omnia, et ubique praesenti iuramentum debetur veritatis. Unde quisque per caput iurat, illi utique debet iusiurandum, qui potestatem capitis habet, et cuius figuram caput tenet. Nam caput nostrum Christus, caput vero Christi Deus: et ideo quisque per caput iurat, illi utique debet iuramentum suum, cuius figura et potestas in eo manet. (0255A) Verumtamen quia ista de superstitione vel errore Iudaeorum venerant, resecat noxia et superflua, complet autem ad perfectionem, dum tollit iurandi occasionem, quae defuerant, Sed tamen quia videtur Apostolus quam saepe iurasse, et veritatis sacramenta inter Christianos pro satisfactione alterius, licet a malo sint, frequentius conceduntur, liquet quod Christus penitus iurare non prohibuit; sed propter occasionem periurii, docuit quod perfectius est; et ostendit quidquid ulterius fit, esto liceat veritatis obtentu, quod a malo est, dum quisque, pro dubietate alterius, ut fidem faciat qui non credit, iurare cogitur. Hinc est quod Apostolus saepe iurat, ut infirmis ad fidem persuadeat. Hinc est quod Ecclesia suos pro pacis foedere fideique assensu frequenter iurare concedit. Sed Dominus docuit quod perfectius est, indulsit quod infirmitatis, resecavit quod superstitiosum erat et noxium. (0255B) Quia profecto, sicut mentiri non potest qui non loquitur: sic periurare omnino non valet, qui nunquam iurat. Idcirco nemo sicut bonum appetat iusiurandum, sed pro infirmitate alterius quae a malo est, quia infirmitas mala est, utatur iuramento veritatis subsidio fretus, ut ei persuadeat quem iure necessaria fide viderit infirmari. Aliter autem.

Sermo vester, inquit, sit: Est, est; Non, non. Quia omnino evangelica veritas non recipit iuramentum, sed alterius infirmitas id cogit, dum quilibet simplicem non potest recipere veritatem. Verum quod omnis sermo fidelis recte pro iureiurando accipitur, et ideo in illo semper esse debet in affirmando, est, est, in negando, non, non; sufficit enim dicere ore, est illud, quod in corde est; non est autem, in ore, illud, quod in corde non est. (0255C) Quidquid vero extra hanc regulam secus est, certe aut ex mendacio est, aut ex infirmitate alterius, licet verum sit quod iuratur. Et ideo non dicit, quidquid amplius est, malum est, sed temperat sententiam, et ait, a malo est. Quia si quidpiam plus minusve subterfuerit, a malo esse convincitur. Quapropter quod est in corde, sit et in ore; quod vero non est in corde, nequaquam sit, quia non debet esse in ore. Unde, si quis verum loqui curat, calamum linguae prius necesse est intus in veritate tingat, deindidem ex eadem veritate foras in ore verum proferat. Omne quippe verum a veritate verum est, et omne quod est eo habet esse, quia est ab eo quod est. Sic itaque omnis veritas a vero habet ut omnino veritas sit, et ideo non simpliciter, sed geminate dictum est, Sit omnis sermo vester: Est, est; Non, non. (0255D) Neque enim vicissim ea confundere licet, ut sit in eo est, et non, quod Apostolus denegat, sed in ea quam corde gerimus essentia veritatis, est illud quod ore proferimus; veritas autem Deus est, et quisquis verum loquitur utique ex illo loquitur. Quia, sicut quidquid est, ab eo habet esse quod essentialiter est: ita ex illo, qui in nobis et in fide nostra Deus veritas est, debet ore proferri quod verum est. Alioquin, etiamsi verum videatur, nisi ex illo habeat esse, utique non est. Esse quippe Deo substantialiter est: nobis quidem et rebus, ac negotiis universis accidentaliter. (0256A) Idcirco, quodcunque nos sumus, quod in nobis vel ex nobis est, seu quodcunque circa nos est, ab eo constat esse, quod est. Sin autem ex eo non habuerit esse, utique non est. Propter quod mira dispositio rerum, omne quod non est, quia non habet esse ab eo quod est, non minus verum est, quia non est, quam quod est, et partitur esse ex eo quod est. Hinc igitur constat, quod in ore Christiani, non minus in negando, quam in asserendo semper veritas esse debet. Sed tamen talia quae tam ardua sunt et difficilia, quia peccandi via satis lubrica est, nemo sine spiritu fortitudinis custodit; nemo nisi esuriat et sitiat iustitiam, partes vitae perfectiores, et consummatam regni coelestis iustitiam adimplebit. (0256B)

---


Partial English Translation


Source: Hugo Eterianus, Janet Hamilton, Sarah Hamilton, and Bernard Hamilton. 2004. Contra Patarenos, p. 200-201. BRILL.

Since it is apparent that the apostle swore quite often, and oaths of truth are frequently granted between Christians for the satisfaction of one another however these may be the result of the evil one, it is clear that Christ did not totally forbid swearing, but because it might lead to perjury he taught what is the more perfect way, and showed that whatever is done beyond that, that though it may be permitted in search of truth it is from the evil one when anyone is compelled to swear on account of another's doubt, to create belief in one who does not believe. It is in this way that the Apostle often swears to confirm the faith of the weak; hence it is that the church frequently grants its members the right to swear oaths in order to make peace treaties and oaths of loyalty. But the Lord taught that which was more perfect; he allowed that which is superstitious and harmful should be excised from weakness. Because indeed, just as a man who does not speak cannot tell a lie, so it is completely impossible to commit perjury if you don't swear. So no-one should desire to swear as a good thing, but he should use an oath for another's weakness (which is from the evil one because weakness is an evil) relying on the help of truth, so that he may strengthen in faith him whom he sees to be weakened, by a necessary oath.
 

No comments:

Post a Comment