16 March 2019

Burchard’s Decretum, Book 12, On Perjury


Burchard’s Decretum, Book 12, On Perjury

Written c. 1020 CE.

Source: PL 140:876-884

Liber Duodecimus. De Perjurio.

Argumentum Libri. Libro hoc de juramento et perjurio, de jurandi facilitate ejusque periculo, deque improbis juramentis infringendis agitur.

Cap. I.Ut multiplicia genera juramentorum extirpentur.
(Ex concilio Meldensi, capite 10.) Ut multiplex juramentorum, et perjuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, attentus omnibus annuntietur. Tantum namque hoc malum est, ut ad sanctuaria martyrum ubi diversorum aegritudines sanantur, ibi perjuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, justo Dei judicio a daemonibus arripiantur. Et sicut sanctus dicit Gregorius, ad horum corpora aegri veniunt et curantur, et perjuri a daemonio vexantur.

Cap. II. – De illis qui nomen Dei in vanum sumunt.
(Ex dictis Hieronym.) Habemus in lege Domini scriptum: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, et ne assumes nomen Dei tui in vanum. Ideo admonendi sunt omnes, ut diligenter caveant perjurium, non solum in altari, seu sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Item cavendum est, ne aliquis plus aurum honoret quam altare, ne ei Dominus dicat: Stulte, quid est majus, aurum an altare quod sanctificat aurum

Cap. III. – De illis qui per cupiditatem perjurium fecerint.
(Ex poenitentiali Romano.) Si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendat, pauperibus et distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentiae se subdat.

Cap. IV. – De illis qui jubentibus dominis suis perjurium fecerint.
(Ex decr. Pii papae, capite 2.) Qui compulsus a domino pejerat se sciens, utrique sint perjuri, et dominus et miles: dominus, quia praecepit miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat, et VII sequentes annos. Si servus ejus est, tres quadragesimas et legitimas ferias poeniteat.

Cap. V. – De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata.
(Ex poenitentiali Theodo.) Qui pejerat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, III annos poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat. Qui autem seductus fuerit, et ignorans se pejeraverit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat.

Cap. VI. – De illis qui pro vita redimenda perjurium fecerint.
(Ex poenitentiali Romano.) Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa, vel necessitate se pejerat: quia plus corpus quam animam dilexerat, tres quadragesimas. Alii judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua, poeniteat.

Cap. VII. – De illis qui injusta vota juramento firmaverint.
(Ex concilio Toletan., capite 9.) Necesse enim est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum: quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, ego Dominus. Malum tamen quod facturum se sacramento devoverat, omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt.

Cap. VIII. – De eadem re.
(Ex decr. Fabiani papae, capite 11.) Quicunque sciens se pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos sequentes poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur, et post haec communionem percipiat.

Cap. IX. – De eodem re.
(Ex decr. Pelagii papae, capite 11.) Si quis se pejeraverit, et alios sciens in perjurium duxerit, XL dies in pane et aqua, et VII sequentes annos poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia. Et alii si conscii fuerant, similiter poeniteant: sin autem, singuli ut perjurium non sponte commissum, poeniteant.

Cap. X. – Quod sic Deus juramenta perceperit, ut ille cui jurata fuerint.
(Ex dictis S. Isidori.) Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic pejerare non potuerit qui jurare non appetit. Cavendum igitur est juramentum, nec eo utendum, nisi sola necessitate. Non est contra Dei praeceptum jurare, sed dum usum jurandi facimus, perjurii crimen incurrimus. Nunquam ergo jurat, qui pejerare timet. Multi dum loquuntur, jurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore, Est, est, Non, non. Amplius enim quam est, et non est, a malo est. Multi ut fallant pejerant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verborum: sicque fallendo dum pejerant, et mentiuntur, hominem incautum decipiunt. Interdum et falsis lacrymis seducti decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat. Plerumque sine juramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus, jurare compellimur, talique necessitate jurandi consuetudinem facimus. Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbis. Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes jurare cogunt. Quacunque arte verborum quisque juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Dupliciter autem reus erit, qui et Dei nomen in vanum adsumit, et proximum dolo capit. Non est conservandum sacramentum quod malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Jurare, est Dei illa providentia, quae statuit non evellere statuta. Poenitentia autem Dei, rerum mutatio est. Non poenitere autem, statuta non revocare, ut est illud: Juravit Dominus et non poenitebit eum, id est, quae juravit non mutabit.

Cap. XI. – De illis qui scienter se pejeraverint
(Ex poenitentiali Theodo.) Si quis suspicatur quod ad perjurium inducatur, et tamen ex consensu jurat, XL dies poeniteat, et VII sequentes annos, et nunquam sit sine gravi poenitentia.

Cap. XII. – Quod unusquisque jejunus jurare debeat.
(Ex decr. Cornelii papae, capite 5.) Sed et nobis honestum etiam et justum videtur, ut qui in sanctis audet jurare hoc jejunus faciat, cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante quatuordecim annos non cogantur jurare.

Cap. XIII. – De eadem re
(Ex concilio Aureli., capite 10.) Et hoc sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant.

Cap. XIV. – Qualem poenitentiam perjuri accipere debeant.
(Ex decr. Eutychian. papae, capite 26.) Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et prophetis, et in Evangelio prohibitum. Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris poenitentiae modum imponere. Qui etiam nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponere debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio. aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire noluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, atque bibat, neque oret, neque in sua domo eum recipiat.

Cap. XV. – De illis qui per capillum Dei, aut caput jurant, vel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur.
(Ex decr. Pii papae, capite 5.) Si quis per capillum Dei, vel caput juraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si est ex ecclesiastico ordine, deponatur: si laicus, anathematizetur: et si quis per creaturas juraverit, acerrime castigetur, et juxta id quod synodus dijudicaverit poeniteat. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium quod divina condemnatione similiter coerceatur. Et si episcopus ista emendare neglexerit, a synodo corripiatur.

Cap. XVI. – De juramento Herodis.
(Ex dictis Hieronym.) Cum juramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo. Si ob jusjurandum fecisse se dicit: si patris, matrisque interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod in suis ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit, et in propheta.

Cap. XVII. – De illis qui odium sempiternum inter se juramento firmaverint.
(Ex concilio Hilerd., capite 6) Qui sacramento se obligaverit, ut litiget cum quolibet, ne ad pacem ullo modo redeat, pro perjurio, uno anno a corpore et sanguine Domini segregetur, et reatum suum jejuniis et eleemosynis absolvat: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redeat.

Cap. XVIII. – De illis qui incaute juraverint.
(Ex decret. Sotheris pap, capite 3.) Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam profecto juramento in aliud crimen majus esse divertendum.

Cap. XIX. – Qualiter sacerdotes jurare debeant.
(Ex epist. Cornelii pap., capite 3.) Cornelius episcopus, Rufo coepiscopo in Domino salutem. Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae, tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare committimus. Non enim potest mens attrita et oneribus atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus denegare; sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur. Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus, vel reliquis Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus, prohibens sacramentum, loquitur dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicium decidatis. Et Dominus in Evangelio ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum: quia thronus Dei est, neque per terram: quia scabellum pedum ejus est, neque per Hierosolymam: quia civitas est magni regis, neque per caput tuum: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Quod his autem abundantius est, a malo est, id est, et ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare. Haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali Ecclesiae apostolicae praefuerunt haec prophetae, et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla, si coeperimus numerare, aut in schedula hac inserere, ante deficeret diei hora, quam eorum exempla, de hac causa prohibita. Quae nos sequentes sanctorum apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis quas Moysi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide, ne assumas nomen Domini Dei tui in vanum, et reliqua. Unusquisque enim propriam conscientiam mundam debet servare Deo, et in memoria retinere: Os quod mentitur, occidit animam. Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Et alibi: Nolite mentiri invicem membra. Haec praecepta sunt Salvatoris, haec prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo.

Cap. XX. – Quo tempore jurare liceat
(Ex concilio apud sanctum Medardum, capite 4.) Decrevit sancta synodus, ut a septuagesima usque in octavas paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies, nec non et in jejuniis quatuor temporum, et in Letania majore, et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, nisi de concordia et pacificatione, nullus super sacra jurare praesumat.

Cap. XXI. – De illis qui sacramentum regis violant.
(Ex dictis August.) Si quis laicus juramentum violando prophanat, quod regi et domino suo jurat, et postmodum perverse ejus regnum, et dolose tractaverit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur: quia sacrilegium peragit, manum suam in Christum Domini mittens, anathema sit, nisi per dignam poenitentiae satisfactionem emendaverit, sicuti constitutum a sancta synodo est, id est, saeculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et poeniteat omnibus diebus vitae suae. Verumtamen communionem in exitu vitae cum Eucharistia accipiat. Episcopus vero, presbyter, vel diaconus, si hoc crimen perpetraverit, degradetur.

Cap. XXII. – De illo qui audierit vocem pejerantis, et assensum praebet.
(In Levitico legitur:) Anima quae peccaverit, et audierit vocem pejerantis, et testis fuerit, aut ipse viderit, aut conscius erit, nisi indicaverit portabit iniquitatem.

Cap. XXIII. – De hoc quod Apostolus Spiritum sanctum testificatus est.
(Apostolus dicit:) Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi reddente conscientia mea in Spiritu sancto.

Cap. XXIV. De eadem re.
(Ex dictis Hieronym.) Hieronymus dicit: Jesum testor et sanctos angelos ejus.

Cap. XXV. – Quod definitio incauta solvenda sit.
(Ex concilio Hibern., capite 1.) Definitio incauta laudabiliter solvenda, nec praevaricatio est, sed temeritatis emendatio.

Cap. 26. – De eadem re.
(Ex eodem, capite 3.) Si puella sita in puerili aetate in domo patris, illo nesciente se juramento constrinxerit: et si pater statim, ut audierit, contradixerit, vota ejus et juramenta irrita erunt, et facilius emendabitur.

Cap. XXVII. – De eadem re.
(Ex concilio Aurelia., capite 2.) Juramentum filii, aut filiae, nesciente patre, et vota monachi, nesciente abbate, et juramenta pueri, irrita sunt.

Cap. XXVIII. – Quod omnibus modis cavendum sit mendacium.
(Gregor. dicit:) Noli, fili, negare gratiam Dei, ne incurras pro bono in malum, pro humilitate in mendacium. Cavendum namque est omnibus modis mendacium, sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur: quia omne mendacium non est ex Deo, sed, sicut Salvator dicit, a malo est.

Cap. XXIX. – Item de juramento.
(Ex concilio Toletan.) Etenim dum pejerare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus, cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus, ut proximis impia crudelitate noceamus, et nosipsos crudeliore mortis gladio trucidamus. Illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur. Restat ergo, ut eo nostra pergat sententia, quo misericordiae patuerit via. Quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam volo, et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia, miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus: ut, quia Deus illi miserandi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget. Quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis ita sit misericordia contributa, ut nusquam gens, aut patria, per eosdem, aut periculum quodcunque perferat, aut jacturam. Haec miserationis obtentu temperasse sufficiat, caeterumque juramenta pro regiae potestatis salute, vel constitutione gentis et patriae, quae hactenus sunt exacta, vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia, omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, membrorum truncatione, mortisque sententia, religione penitus absoluta, sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii aliquando provocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum huic narrationi curavimus innectenda. Sic enim per Hieremiam dixit: Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero, inquit, justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua, fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur: et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam: vita vivet, et non morietur. Si ergo nostra conversatio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae, vel pressura, tam crudam non temperent ex miseratione vindictam? Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. Nam sanctus Ambrosius in libro tertio de Officiis, ita ait: Purum igitur ac syncerum oportet esse affectum, et unusquisque simplicem sermonem proferat. Vas suum in sanctitate possideat, ne fratrem circunscriptione verborum inducat. Nihil promittat inhonestum, ac sibi promittere quaerat. Tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse jus sacramenti, tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur: quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento? Et post pauca, de Jepte discernens. Miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio. Melius est non vovere id, quod sibi cui promittitur, nolit exolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus investigationis acumine acutus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu foecundus, haec in suis narrat affectibus. Duo sunt enim omnino genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non est sine culpa, cum aut jocamur, aut cum promittimus, mentimur. Illud primum in jocando, ideo non est perniciosissimum, quia non fallit. Novit enim ille, cui dicitur, joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mentitus est, qui retinet nonnullam benevolentiam. Idem ipse alibi, non auferat, inquit, veritas misericordiam, non ambulabit in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Hinc beatus Papa Gregorius, in libris Moralium, sic ait: Cum mens inter minora, et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia et qui murorum ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Hinc et Isidorus ait: Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonimis: In malis promissis, rescinde fidem. In turpi voto ut a decreto quod incaute novisti non facias. Impia est promissio, quae scelere adimpletur. Unde necesse est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum, quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. Tamen malum quod facturum se sacramento devoverat omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt.

FINIS LIBRI DUODECIMI.

No comments:

Post a Comment