Abbo of Fleury, Letter 10
Written to an unnamed bishop c. 988-996 CE.
Source: PL 139:433-436
Epistola X. Ad . . . . . Episcopum. N . . . . episcopo
amatorum Christi amator ABBO.
Quid prosit scientia litterarum agnoscitur ex difficultate
quaestionum, quas dum enodare imperitia vulgi nescit, a docto earum sententiam
investigare contendit; si tamen imperitos aliqua de inauditis rebus dubitatio
attigit. Dum enim in rerum natura quidquid illud est quaeritur an sit, quid
sit, cur sit, et quomodo sit, nec has quaestiones etiam imperitum vulgus
praeterit, certum est quod de ignotis omnino rebus nihil quaerit. Nam
philosophia in his exercet suam operam etiam quae non sunt, ut nihil naturae,
nihil moralitatis eam effugiat, de quibus subtiliter investigat. Quapropter de
juramenti observatione proponitur, nec ignota quaerendi via est, cui
argumentandi copia praesto est; cum jurare nihil aliud sit quam jure orare. Qui
enim orat, quantum ad veri falsique opinionem, unam tantummodo tractat
orationis speciem, etiamsi necesse est juramento obnoxiam. Hanc autem orationem
dialectici enuntiativam nuncupant, quae, praesenti tempore contenta,
praeteritum respicit ex facti actione; futurum vero ex facti promissione. Sed
facti actio enuntiari jurejurando potest, ut definite vera vel falsa sit apud
eum qui rem definite novit; promissio vero futurae actionis sicut definite sub
scientia non cadit, ita juramentum de promissis rebus ignoratur verum falsum ne
definitive sit, nisi de his quae necessitas naturae trahit, ut Deum immortalem
esse et hominem mori; si quidem definite verum est quod omne ortum occidet.
Illud autem quod contingit, quoniam non necesse est fieri, et opinabile
plurimum existit, si quis jurejurando affirmare vel negare voluerit definite,
id ratio facere non permittit; quoniam de contingentibus causis promissivus
modus saepe nos fallit, et aliter quam putamus res casu vel necessitate impulsa
succedit. Qui ergo jurat, an jure oret, quaeritur, et quae juramenti
circumstantiae sint. Scilicet locus, tempus et persona considerantur, quippe si
loco vel tempore seu persona legitima caruerit, juramento reus non erit; unde
Dominus in Veteri Testamento per Moysen praecipit ut puella quae adhuc in domo
patris est, si votum voverit seu jusjurandum fecerit, ne voto vel juramento
obligata teneatur, si, mox ut ad notitiam parentis pervenerit, paternae
auctoritatis invectione prohibita fuerit. Mulieris nihilominus, quae sub viro
agitur, votum vel juramentum irritum fiat, si virilis auctoritatis majestas
assensum praebere noluerit, imo potius, ea die qua ejus stultitiam compererit,
districtissima correctione inhibuerit (Num.
XXX, 4 et seq.). Vota enim stultorum, ut ait Salomon, frangenda sunt (Eccl. V, 3). Idcirco ibidem Moyses
prosequitur quod propitiationem Domini ipsa illa mulier meretur, quae perjurii
noxam incurrisse putabatur; sed et obstetricibus Hebraeorum Deus bene fecisse
legitur, quae mendacio suo necandos filiorum Israel pueros a morte servasse
dictae sunt (Exod. I, 20). Mendacii
igitur et perjurii causa pensanda est, qua aliquando levius, aliquando gravius
peccatum committimus, nec unquam absque peccato mentimur; quandoquidem omne
peccatum ex diabolo esse perhibetur (I
Joan., III, 8). Alibi quoque Dominus per Prophetam praecipit, juramentum mendax ne diligatis (Zach., VIII, 17): et quid est
mendaciter jurare, nisi pejerare? Hoc autem vetat diligere, ac si concedat
invitum pejerare, juxta illud Apostoli: Non
quod volo bonum, hoc ago, sed quod nolo malum, illud facio. Si autem quod nolo
malum, hoc ago, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom.,
VII, 19 et seq.). Idcirco cogitur exclamare: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum (Id.
ib., 24). Huic sententiae concordat illud Tobiae, qui bonis naturaliter
moribus instituens filium: « Noli inquit mentiri omne mendacium. » Id
praeceptum hoc continet: Non enim mendacio utendum est, hoc est, quodam
mendacio utendum non est. Verumtamen veritas Evangelii non solum non omni, sed
nec ullo mendacio utendum esse innotuit, ubi omne mendacium ex diabolo esse
proposuit. Quidquid enim ex diabolo est, malum est: nullo autem malo utendum
est; nullo igitur quod ex diabolo est, utendum est. Et omne mendacium ex
diabolo est: nullum autem mendacium bonum est; nullum igitur quod ex diabolo
est, bonum est. Porro Scriptura dicit: Omnis
homo mendax (Psal. CXV, 11) est,
siquidem eo vitio humanam naturam diabolus corrupit; ut et mortalis et mendax
sit, nec mendax nisi unde mortalis, nec mortalis nisi unde mendax existit. In
perjurio igitur, hoc est in juramento mendaci considerandum est vitium
mendacii, et in vanum assumptum nomen Domini, quoniam illud solum ad mortem
sufficit, juxta quod scriptum est: Os
quod mentitur, occidit animam (Sap.,
I, 11); cui dum aliud malum supervenit, gravius peccatum gignit: quod nunc
metu mortis committitur pro tuenda corporis salute, nunc spe lucri pro
adipiscendis rebus terrenis; et hoc perjurium vocari placuit. Sed pro tuenda
salute corporis peccatum commissum non magnifacit miseratio humanae
compassionis, juxta illud comici: Pro magno peccato paululum supplicii satis
est pati; (TERENT. in And., act. V, scen.
III.) metus enim et pietas aequaliter flectunt animum judicis ad
misericordiam, qui trutina justi examinis distinguat modum culpae levioris et
gravioris; siquidem ejusdem legis capitula, quamvis sibi videantur contraria,
nullus praeterit nisi transgressor legis, quem tamen aliquando metus vel pietas
absolvit. Denique lex jussit ut masculus qui intraret templum Veneris, capite
puniretur; siquidem jussit ut qui matrem caedi videret, nisi eam eriperet,
capite puniretur: quidam itaque juvenis in templo Veneris matrem caedi vidit,
et, ingressus templum, matrem eripuit. Quaeritur quid magis observare debuerit,
dum matrem caedi vidit; seu enim intraret, seu non intraret, capite puniendus
erat: sed pietas praejudicat, quae pro matris affectu cum utilitate et
honestate accusatum purgat. Similis est lex Moysi de circumcisione pueri, si
ejus octava dies a nativitate contigerit (Gen.,
XVII, 12). In Novo quoque Testamento alibi uxor diligenda, alibi odio
habenda (Luc., XIV, 26) praecipitur,
quae omnia discretionis ille gladius separat, quem ignoraverunt Judaei, qui ad
interrogationem Jesu de baptismo Joannis timentes utrinque feriri, hebetes sunt
facti (Matth., XXI, 25, 26).
Caeterum quia nos de juramento coepimus, dicendum est quod remota
cupiditate neminem sponte delectet jurare; sed saepius a malo est juramentum,
ut ait Evangelium (Matth. V, 34). Nam
malus dives opprimit pauperem, malus latro spoliat viatorem, malus calumniator
disceptat contra innocentem; atque ita nequit miser effugere laqueos inimici,
quem plus aequo patitur ignobilis. Dum enim, violentia exactoris quem vitare
nequimus, jurare cogimur, aliquando in perjurium labimur necessitate coacti,
aut quorumdam malesarta gratia illecti; siquidem adulter, fugiendo mortem
temporalem, absolvit se sacramento non esse reum adulterii, et ita se aeternae
morti addixit. Quidam etiam in tumultu seu conspiratione militari juravit
mortem optimi imperatoris. Et quid dicam? Ille jam occidit suam animam, licet
Veritas dicat: Nolite timere eos qui
occidunt corpus, animam autem non possunt occidere? (Matth. X, 28.) Iste vero in affectione peccati adhuc deliberat,
atque sub partibus deliberationis quid sit utilius vel honestius consulit; cui
consulenti exemplo sit factum illius manu fortis, qui, postquam juravit
interfectionem Nabal viri stulti et impii, interventu Abigahil prudentis
feminae maluit perjurium poenitendo delere, quam perpetrato homicidio mali voti
compos existere (I Reg., XXV).
Quapropter si quem jurandi consuetudo ad hunc exitum vergit quo plerosque Deum
offendisse non nescit, suademus aliorsum pedem leviter figere potius quam ta' e
praecipitium appetere, quo difficilior resurgendi spes possit inesse. Sic de
naufragio obsessae civitatis evadere cupientes, illam partem muri expetunt quam
breviorem noverunt; semper enim hostium cuneis circumsessi grave periculum
vitamus, dum evadendi aditum quaerimus; siquidem multi labyrintho erroris
perjurium vitare nequeunt, dum idipsum quod alter jurisjurandi sacramento
astruit, alter rursus juramento negare contendit, et id pro dicto uterque
accipit; verumtamen altera pars contradictionis absque ullo scrupulo semper
falsa existit. Quaeritur quoque si rem suam sibi injuste ablatam debet repetere
qui ne repetat tormentis compulsus est jurare Quam quaestionem argumentum a
nota facillime dissolvit, dum jurare sit jure orare: qui enim falso veraciterve
orat, jure aut non jure pronuntiat; jure autem orat qui a veritate non
declinat, non jure vero qui cogit veritatem involvere mendacio; nec jure
raptoris violentiam sustinet, qui juste accepit quod habet. Debet igitur
repetere quidquid juste habuit, injuste perdidit. Attamen juravit, ait aliquis,
licet defendi possit non jurasse qui non oravit jure, quandoquidem ad sui
defensionem atque ad abluenda crimina dat locum juridicialis clementia et lex
divina. Si autem audientia subtrahitur, non jure sed crudelitate exhibita
innocentia damnatur: nam, sicut majus peccatum fuit Judae tradentis quam Pilati
crucifigentis, ita majus peccatum est pejerare cogentis quam ejus qui innocens
pejerat timore mortis; quandoquidem Petrus, dum mori timuit, Vitam negavit.
Verumtamen, humanae fragilitati compatiens, respexit Dominus Petrum et ejus
lacrymas quibus flevit amare, et non legitur eos respexisse quorum terrore
defecit a Christi confessione; siquidem incurrit non dissimiliter peccati
foveam hujusmodi negator et pejerans, cum et ille nomen Domini confiteri
erubescit, et iste in vanum assumit, videlicet, quantum est in se, aut timore
aut cupiditate (et cupiditate quidem sicut negotiator, timore autem sicut fidei
invitus proditor); unde Scriptura divina jurare prohibet, et additur quare?
scilicet ne forte perjuret; quia perjurare, non jurare, peccatum est. Alibi
quoque scriptum est: Juravit Dominus, et
non poenitebit eum (Psal. CIX, 4), quoniam juramentum, sed mendax tantum,
sequitur poenitentiae remedium. Haec de juramentis sponte prolatis et violenter
extortis tuae fraternitati scribens distinxi, et eorum differentias collegi,
ut, postquam ad tuae peritiae sacrarium pervenerint, tuoque examine quibusque
fratribus placuerint, palam omnibus recitari possint. Nec differt is qui jurare
compellitur ab eo qui violenter baptizatur, si uterque sacramenti violator
habeatur; quoniam, ut ait Augustinus, « ad Ecclesiam potest trahi nolens,
accedere ad altare potest nolens, accipere potest sacramentum nolens, credere
non potest nisi volens, fidem in corde non potest servare nisi volens.
Quapropter caveat quis ad sacramenta fidei nolentem compellere, ne damnationis
compede se potius obliget quam illum quem violatae fidei reum existimat; nam
veneni propinator et potator uterque moritur, sed ille in anima, iste violata
corporis natura (Aug., Tract. XXVI, in
Joan.). » Unde me taedet vitae meae, et aliquando satis lacrymarum effundo,
dum innocentum calamitates intueor, et cum eis vim passus exclamare compellor: Domine, libera animam meam a labiis iniquis,
quoniam cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar illis,
impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 2).
Vale.
No comments:
Post a Comment