Glossa Ordinaria on Matthew 5:33-37
Compiled in Laon in the early Twelfth century. Used widely in the Middle ages. Translation forthcoming from Jacob Wood.Source: From the first printed edition of the Glossa Ordinaria, the Strasburg Incunable, prepared by Adolph Rusch c. 1480/1481 CE. Transcribed courtesy of those working on the Glossa Ordinaria project over at Glossae.net. The Glossa on Matthew 5:33-37 is available here, at pages 90-92.
___________________________________________________
Iterum
audistis quia dictum est antiquis:
|
Non periurabis : reddes autem Domino iuramenta tua.
|
Item in hoc non solvo sed suppleo legem
|
Ego autem dico vobis, non iurare omnino,
|
Longe facio a periurio dum iurare prohibeo. Sermo fidelis pro
iuramento debet haberi. Iustum
|
neque per celum, quia thronus Dei est :
|
Et ita in eum Deum iuras.
|
neque per terram, quia scabellum est pedum eius :
|
Per peccatorem.
|
neque per Hierosolimam, quia civitas est regis magni:
|
Quando iuras per eam non propter eam sed quia culture Dei deputata est.
|
neque per caput tuum iuraveris,
|
Quamvis ad te nichil magis videatur pertinere.
|
quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum
|
Quasi diceret : ‘quomodo nostrum est qui postestatem faciendi vel
commutandi non habemus ?’
|
Sit autem sermo vester,
|
Qui iurare prohibuit loqui docet. Quando necessitas non cogit.
|
est, est, non, non,
|
De re que est. De re que non est.
|
quod autem his abundantius est, a malo est.
|
quia aliquando necesse est iurare et Paulus iurat licet a malo fiat.
|
___________________________________________________
Reddes autem. Si iurare contigerit per creatorem iurabis, non per creaturam. Hoc enim per quod iurat quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet. Ideo lex precipit ut non iuretur nisi per Deum. Iudei enim per angelos et Hierusalem et elementa iurantes, creaturas venerabantur honore Dei. Sicut enim victimas Deo immolabant ne eas ydolis immolarent, sic parvulis concessum est iurare per Deum, non quod recte hoc fiat, sed quia melius est hoc Deo exhiberi quam creaturis. Christus vero omnino iurare prohibet, id est ne quis quasi bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi, labatur in periurium. Iurat enim Paulus dum Deum testem facit , non quod bonum sit iurare, sed quod necessarium, dum nisi iuretur homines sunt pigri credere quod est eis utile.
Qui non iurat peierare non potest, sicut qui non loquitur non potest mentiri.
Ego autem dico vobis. Docet nil tam vile in creaturis quod
quis peierare debeat, dum a summo usque ad imum iuramentum vetat, id est a celo
usque ad capillum. In Deum peierare convincitur cuius thronus est celum et
cuius est quicquid est. ‘In celo’ dicitur ‘Deus sedere terramque calcare’, non
quod habeat membra sic locata, sed quia in corpore mundi maxima species est
celi, minima terre. Dicitur ‘sedere’, quasi excellentiori presentior
pulcritudini, minimam iudicet et ordinet in infimis. Sedes enim Dei iudicium
significat. Mystice : celum est anima iusti, terra peccatoris. Et quia
‘Spiritualis omnia iudicat, et a nemine iudicatur’ , ‘sedere’ dicitur.
Peccator, quia per iusticiam in infimis ordinatur et sub lege ponitur,
‘scabellum pedum’ dicitur.
Per celum quia. Illi, vel celum plus aliquid suspicabantur,
vel per illud iurantes non putabant se iuramento teneri, ideo sententiam sic
temperat, ut et celum creatura Dei credatur, non plus aliquid, et quia thronus
eius est, periurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum eius. Qui
ergo per creaturam iurat, illi debet iuramentum qui eam creavit et regit nec
alii recte putatur reddi.
Non iuremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam
debemus. Non iuremus per eas ut viles existimemus ut scilicet cum per eas
iuremus nichil iura reputemus.
Neque per terram. Alii per salutem pharaonis, qui Dei
iudicio positus est in infimis. ‘Non est potestas nisi a Deo’ , et in hoc Deum
iuras.
Neque per caput tuum. Quod non est tuum opus sed Dei, et ita
in minimis Deum iurando, periurium incurrere potes.
Qui per caput iurat illi debet cuius figura et potestas in
eo manet.
Quia non potes etc. Hec predicta cum sint ardua et
difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat.
Compellit ad perfectionem, dum tollit iurandi occasionem.
Est est, non non. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis operibus
probes, quod verbis negas factis non comprobes vel confirmes.
Non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii, quod
perfectius est docuit, ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus iurat
ut fidem persuadeat,
ecclesia etiam pro federe pacis ac fidei suos inurare concedit. Sed Christus
quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod supersticiosum,
resecavit.
Veritas evangelii iuramentum non recipit, sed alterius
infirmitas id cogit, dum veritati non credit.
A malo est. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen
necessarium sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris iurare, id est ab
infirmitate illius que malum est.
No comments:
Post a Comment