20 November 2020

Pope Innocent III: Incumbit Nobis, 2 [1201 CE]

Pope Innocent III: Incumbit Nobis, 2 [1201 CE]


Letter written in 1201 to the Humiliati Tertiaries (not to be confused with Innocent IV's letter "Incumbit Nobis, written in 1243 on calling several monastic orders in Tuscany to unite under the Augustinian Rule). Similar sections on oaths found in his letters to the first (Non omni spiritui: VHM II: 139-146) and second (Diligentiam pii patris: VHM II: 135-138) orders of the Humiliati, but this is the earliest and longest. Note: Translation of Incumbit nobis is avaiable in Stewart "De illis qui faciunt penitentiam": The rule of the Secular Franciscan Order : origins, development, interpretation.


Source: VHM II: 128-134. https://books.google.ie/books?id=56ZLAAAAMAAJ

Insuper ante omnia fratres nolite jurare neque per celum, neque per terram, neque per aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: est, est, non, non, ut non in judicium incidatis, sicut ait Beatus Jacobus Apostolus. Ad prestandum igitur juramentumnon vos indiscretus vel spontaneus voluntatis affectus inducat; sed si quando fuerit faciendum ingens & urgens necessitatis articulus vos compellat. Indiscretam enim & spontaneam jurationem tam Christus in Evangelio, quam Jacobus prohibetin epistola dicens: dictum est antiquis non perjurabis; reddes autem domino juramenta tua i ego autem dico vobis non jurare omnino neque per celum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per Jerosolimam, quia civitas est magni regis, neque per caput tuum, quia non pates facere unum capillum album vel nigrum. Item: ante omnia fratres mei nolite jurare neque per celum, neque per terram, neque per aliud quod cumque juramentum. Cum dicit, nolite jurare, prohibet jurationem spontaneam, quia videlicet non est voluntate, sed necessitate jurandum. Cum addit, neque per celum, neque per terram, iurationem prohibet indiscretam, quia videlicet non est jurandum per creaturam, sed magis per creatorem. Sit autem sermo vester, est, est; non, non; idest quod affirmanda vel negando profertis ex ore, geratis in corde. Non enim ad simplicem affirmationem vet negationem id pertinet, sed potius ad veracem, cum Christus secundum Joanoem frequenter dicat in Evangelio: amen amen dico vobis. Quod autem his abundantius est, a malo est, non tam culpe quam pene, nec tam juramentum prestantis quam exigentis; quod utiquede quadam incredulitatis infirmitate proredit quod. Semper spectat ad penam etsi non semper ad culpam. Quod autem exigente necessitatis articulo licite possit jurari docet apostolus dicens: homines per majorem sui jurant & omnis controversie ipsorum finis ad confirmationem est juramentum. Angelus quoque, quem Joannes vidit in apocalipsi stantem supra mare & supra terram, levavit manum suam ad celum & juravit per viventem in secula seculorum. Jeremias etiam prophetans de iis, qui tempore gratiefuturi erant testatur: & jurabunt, vivit Dominus, in veritate & in judicio & justitia & benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Nam & Paulus legitur frequenter jurasse. Testis, inquitest mihi Deus & per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu


1 comment:

  1. "Non est enim vera humilitas, quam comes obedientia deferit."

    ReplyDelete