Anonymous (9th/10th Century), Commentary on Matthew, 5:33-37.
Likely written in 9th century, possibly 10th century.
Source:
CCCM 159:54-55.
Itervm avdistis qvia dictvm est antiqvis: non
perivrabis; reddes avtem Domino ivramenta tva.
“Antiquis” [in] ueteris
testamenti potesti intellegi. “Non periurabis”. Ergo licitum erat illis iurare
in lege. “Reddes autem Domino iuramenta tua”. Quia creuerar apud Iudeos pessima
consuetudo, quia per elimenta uel reliquas creaturas seu et idola tria uel,
quod carius habebant, iurabant, ideo Dominus dicit in nouo testamento, ut non
deberent per nullum aliud iurare nisi per Deum caeli, ut illud: Non iurare per
creaturas, ne forte offendas Creatorem, et per hoc nomen Dei solius ex ore eorum
audiretur.
Et hoc inquirendum dum
dicit “non iurare” si iurauit Dominus et si iurauit cur dicit “non iurare
omnino”. Numquid aliud docuit et aliud egit non quia legimum quod iurauit sicut
dicit que coepit iesus facere et docere. Ergo si hoc egit opere quod uerbis
docuit, quomodo dicit: per memetipsum iuraui reliqua, et iterum dicit: iurauit Dominus reliqua seu et sanctus apostolus iurauit, sicut de Paulo dicitur: Testificor coram Deo et in Christo Iesu,
uel sicut legimus: Dextras sihi dederunt.
Et quomodo ergo dicit “non iurare”? Sed Dominum licet iurare, quia ipse non
mentitur; uel sanctos licitum fuit, quia per Spiritum sanctum locuti sunt, ut
illud: Non enim audeo aliquid loqui; ‹uel:
Deus et pater Domini nostri Iesu Christi›
qui est benedictus in secula scit quod
non mentior. Ergo eis licebat iurare, nam nobis qui mendaces sumus, non
licet, nisi quantum Dominus docuit. Vel iurare Domino est immutabiliter
promittere et suam sententiam confirmare.
Non ivrare omnino, neqve per caelvm neqve terram reliqua,
qvia
caelvm thronvs Dei est.
“Caelum” dicitur, quia
caelatur inter angelis et hominibus. Vel caeli sancti angeli possunt intellegi,
ut illud: Caeli enarrant gloriam Dei. “quia
thronus Dei est”, “Thronus” in Latino eloquio ‘sedis’ dicitur [angeli illi
intelleguntur], ubi Dominus sedet, ut illud: Anima iusti sedes sapientiae. “Neque per terram, quia scabellum
pedum eius est”. “Terra” hic praesens ecclesia intellegitur, quia praedicatur
et creditur ibi mysterium incarnationis eius, uel “pedes” Domini dicuntur, id
est sancti, qui portant uerbum praedicationis in toto mundo.
Neqve per Hierosolimam.
Secundum historiam Iudei
fortasse iurabant per Hierosolimam et per templum, sed Dominus abscidit hoc
iuramentum. “Hierosolima” ‘uisio pacis’, id est ecclesia caelestis quae est
mater omnium nostorum ex angelis et animabus sanctus coadunata.
Neqve per capvt tvvm ivrabis.
Quantum ad historiam
pertinet, prohibit Dominus. Vel caput nostrum Christus est. “Capilli” sancti
intelleguntur. Non possunt albescere aut nigrescere, hoc est nec praemium
potest addi nec minuari.
Sit avtem sermo vester: Est, est; non, non.
Hoc docuit Dominus, ut id
quod uerum est ex corde et ore proferre debeat homo et non aliud in corde et
aliud in ore, sed habeat in corde ueritatem, hoc proferat in ore.
Qvod avtem his habvndantivs est, a malo est,
hoc est a diabolo. –
Aliter. “A malo est”, hoc est ille, qui tibi non credit ueritatem proferenti
ille malum est, hoc est peccatum.
No comments:
Post a Comment