Rupert of Deutz, Super Mattheum [Mt. 5:33-37]
Written c. 1127 CE.
Source: PL 168:1415-1417 ; Section missing from Migne: CCCM 29:142
audistis quia dictum est
antiquis: non peiurabis. Reddas autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico
vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per
terram, quia scabellum est pedum eius; neque per Ierosolymam, quia civitas est
magni regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album
facere aut nigrum. Sit tamen sermo vester, est, est: non, non. Quod autem his
abundantius est a malo est.
Sciendum hic in primis quia
dictum hoc Domini, «non iurare omnino,»
nonnihil in rationibus nostris differt a caeteris dictis eiusdem Domini.
Denique ut non irascaris fratri, ut non videas mulierem «ad concupiscendum eam,» ut non dimittas uxorem «excepta fornicationis causa,» ut non
resistas malo, quinimo «percutienti
dexteram maxillam praebeas et alteram,» ut « benefacias his qui oderunt te, et ores pro persequentibus et
calumniantibus, » nec littera, nec spiritus legis usquam contradicit. At
vero ut non iures omnino, non videtur lex in tuo reliquisse arbitrio. Dicit
enim: « Si latet fur, dominus domus, a
quo sublatum est furto quidpiam in custodiam sibi commendatum applicabitur ad
deos, id est sacerdotes, et iurabit quod non extenderit manum suam in rem
proximi sui, ad perpetrandam fraudem (Exod. XXII).» Item: Si quis
commendaverit proximo suo quodcunque iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit
aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum
erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui, suscipietque
Dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur (ibid.).
Quomodo ergo dicit nobis non
iurare omnino, nisi ita duntaxat ut velit nos, eorum quae occasionem sive etiam
necessitatem praebent iurandi, nihil proprium possidere in mundo? Et revera hic
est ordinatus ad perfectionem iustitiae profectus, ut, postquam erueris abs te
oculum dextrum eo modo quo supra dictum est, totum deinde sequaris consilium,
quod homini est: «Si vis perfectus esse,
vade, et vende universa, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me
(Matth. XXII).» Cum enim hoc feceris, in tuo iam erit arbitrio non iurare
omnino. Quod deinde dicit, «neque per
coelum, neque per terram, neque per civitatem Hierosolymam, neque per caput
tuum iuraveris,» iam non solum modo consilium, verum etiam praeceptum est,
quia videlicet per elementa mundi iurare, omnino delictum est. Hanc per
elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei, sicut
prophetalis sermo eos frequens arguit, utpote creaturas resque carnales
venerantes honore et obsequio Dei. Qui enim iurat, profecto aut veneratur aut
diligit id quod iurat. Porro, hic venerationem circa haec habendam videtur
augere, cum dicit de coelo, «quia thronus
Dei est,» de terra, «quia scabellum
est pedum eius,» de Hierosolyma, «quia
civitas est magni regis,» et idcirco per ista ne iuraveris, inquit. Nunquid
hoc sensu res istas magnificat, ut ad earumdem rerum non sit ausu iurandi
temeranda maiestas? imo haec iurisiurandi vocibus indigna iudicat. Solus enim
Deus solus creator est, per quem iurandum sit, si necessitas iurare compellat.
Ait enim lex: «Et per nomen externorum
deorum non iurabitis, nec audietur ex ore vestro (Exod. XXIII).»
[Homines enim per maiorem sui
iurant. Abrahae autem promittens Deus quoniam
neminem habuit per quem iuraret maiorem, iurauit per semetipsum. Alius te
fecit et non tu ipsi te fecisti, sicut confiteri doceris in psalmo: Ipse fecit noset non ipsi nos, quod uel
ex eo tibi certum est, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum, ne
dicam adicere ad staturam tuam cubitum unum. Quid ergo iuras per caput tuum,
cum sit ab alio factum? Iurare per maiorem tui Deum fuerit aliquando concessum,
iurare per caput tuum semper est est inreligiosum.] CCCM 29:142
Haec secundum tempus illud maxime
contra Iudaeos dixerit, qui per angelos et urbem Hierusalem et templum, et
elementa iurantes, creaturas, resque carnales venerabantur honore et obsequio
Dei. Denique considera, quod hic Salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed
per coelum et terram, et per Hierosolymam, et per caput tuum. Porro evangelica
veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis pro iureiurando sit.
Dicit enim: «Ego autem dico vobis, non
iurare omnino. Sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem his
abundantius est, a malo est,» subauditur illius, cuius infirmitate, seu
duritia iurare coactus est. Exempli gratia: ut is, qui primus ex hominibus
iurasse legitur Abraham. Quod enim iuravit, a malo eius fuit, qui dixit: «Iura ergo per Dominum, ne mihi noceas, et
posteris meis, stirpique meae, sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facias
mihi et terrae, in qua conversatus es advena (Gen. XXI).» Rex enim erat
ille, et nisi rogatus ab eo iurasset Abraham, magis illi suspectus esse
poterat. Similiter quod Apostolus iuravit Corinthiis, si tamen nihil minus
habet a iuramento quod dicit: «Deus et
Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non
mentior (II Cor. XI),» itemque, «quotidie
morior per vestram gloriam, fratres;» a malo fuit ipsorum, quos ipse
culpans, ait: «Factus sum insipiens: vos
me coegistis. Ego enim debui a vobis commendari (II Cor. XII).» Postquam
consilium hoc sequi coeperit Christianus homo, ut non iuret omnino, quod, sicut
iam supra dictum est, tunc demum observare poterit, si semetipsum expediat ab
omni saeculari negotio; quod iam sequitur secundum propositum eius ad
perfectionem iustitiae tendentis, nisi hoc, ut nulli malum pro malo reddere
velit, nec saltem resistere iniuriam facienti?