Pseudo-Bede, In Matthaei evangelium expositio, Mt. 5:33-37
Anonymous commentary written 8th Century.
Source: PL 92:28-29
Iterum audistis quod dictum est antiquis: Non periurabis,
usque, Non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Iudaei permittebantur
in Deum iurare, non quia facerent recte, sed quod melius est et Deo quam
daemonibus vel aliis creaturis hoc exhibere, quia qui iurat aut veneratur aut
diligit eum per quem iurat, et quia periurare non potest, qui non iurat. Ideo
raro et non nisi necessitate utamur iuramento, cum pigros ad credendum viderimus
homines, ut Apostolus ait: Quae scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior
(Galat. I) . Sedes autem iudicium Dei significat, qui in coelo sedere dicitur,
non quia habeat membra sicut nos collocata, sed quoniam in universo mundi
corpore maximam speciem coelum habeat, et terra minimam, tanquam praesentior
excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in infimis sedere in
coelo, terramque calcare dicitur. Spiritaliter autem sanctas animas coeli
nomine significat, et terrae peccatrices. Spiritalis autem qui omnia iudicat,
et a nemine iudicatur, convenienter sedes Dei dicitur. Peccator autem cui
dictum est: Terra es, et in terram ibis, per iustitiam digna meritis tribuentem
in infimis ordinatur.
Sit autem sermo vester, Est est, Non non; quod autem his
abundantius est, a malo est. Ac si diceret: Quod est, sufficiat dicere, et quod
non sufficiat non. Sive ideo bis dicitur Est est, Non non, ut quod ore
confirmes operibus probes, ut quod verbo neges factis non confirmes. Non dixit:
quod amplius est, malum est, sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate, a
quo cogeris iurare; et haec infirmitas, malum est, tu autem bene facis, qui
bene iuratione uteris, ut alteri persuadeas quod utiliter suades.
No comments:
Post a Comment