Sermonary of Salzburg, Sermon 59 On Perjury
Early
ninth century in Salzburg. "The sermons in the collection are abridged and
simplified reworkings of other early medieval or patristic sermons, treatises
or hagiographical texts. The intention of the anonymous compiler was to provide
model sermons for priests to consult." (McCune, p. 252)
Source: McCune, James C. "The sermons on the virtues and vices for lay
potentates in the Carolingian sermonary of Salzburg." The Journal of Medieval Latin 19 (2009):
250-290.
LVIIII. DE PERIVRIO.
YSIDORI.
1. Cauendum est igitur
omnimodis iuramentum, nec utendum eum nisi in sola necessitate. Non est contra
Dei praeceptum iurare, sed dum in consuetudinem uertitur periurii crimen
incurritur. Numquam ergo iurat qui periurare timet. Plerumque sine iuramento loqui
disponimus, sed per incredulitatem aliquorum iurare compellimur. Talique
necessitate consuetudinem iurandi adquirimus. Grauiter autem delinquunt qui
sibi solo loquentes iurare compellunt. Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus
tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur
intellegit.
2. Inde est quod Dominus
per Moysen iuramentum fallacem prohibet, dicens: Non periurabis in nomine meo,
nec pollues nomen Domini Dei tui, nec adsumes nomen Domini Dei tui in uanum.
Ego Dominus, qui scruto corda singulorum hominum, qui reddo unicuique saeculum
opera eius. Dupliciter autem reus fit qui periurat, quia et nomen Domini Dei
sui in uanum adsumit et proximo dolum facit. Ideo Dominus ipse in euangelio
consuetudinem iurandi prohibet, dicens: Non iurare omnino, neque per caelum,
quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabillum est pedum eius. Sit
autem sermo uester est est, non non: quod autem abundantius est, a malo est.
Vnde et Salomon ait: Vir multum iurans, replebitur iniquitate, et non discedit
a domo illius plaga. Et iterum: luramenta hominis capiunt eum, et quasi funibus
ita periuriis conligatur. Quid est enim iurare per caritatem nisi per Deum,
quia Deus caritas est?
3. Quapropter uitanda
sunt iuramenta, multo magis etiam periuria quae diligentes se in interitum
mergunt et perditionem. Magna est cautela periurii Dei semper praesentiam
timere. Qui perfecte Deum timet diligenter se a peccatis custodit. Timenti
Dominum bene erit in nouissimo, et merces eius in aeternum pennanet.
No comments:
Post a Comment