Albert the Great - Commentary on Mt. 5:33-37
Written c. 1260 CE.
Source: Albert
the Great. Opera Omnia, Vol 20,
Ennarationes in Evangelium Matthaei (I-XX), p. 207-214. Ed.: Augusti Borgnet.
Paris. 1893.
“Iterum audistis.” Interiori
aure. “Quia dictum est.” In auditu
totius mundi, et omnium hominum: omnium enim hominum (alias, omni enim homini)
dictat ratio, quod divina veritas (quae immobilis, et indeflexa est) non debet
invocari in testem dicti hominis falsi: quia ad Roman. III,4: Est autem Deus verax; omnis autem homo
mendax. Numer. XXIII, 19: Non est
Deus quasi homo, ut mentiatur. Ad Tit. I,2: Quam promisit, qui non mentitur, Deus. Sicut ergo curvum, et rectum
non adaequantur: ita etiam divina veritas non adaequatur verbis falsis hominis.
Hoc
igitur dictum est omnibus “Antiquis,”
Non solum corruptioni proximis (quorum non sunt prohibitiones nisi super
horribilia secundum se), sed etiam his quorum experientia sapientiae est multa
et plurima agendorum circumspectio: a quibus hoc (propter multum periculum quod
est in iurando) est approbatum. Job. XII, 12. In antiquis est sapientia, & in multo tempore prudentia. Sic
igitur istud “dictum est antiquis.”
Et
hoc intus auditum dicit nobis: “Non periurabis:
reddes autem Domino iuramenta tua.” Hic tangit illud, quod est implendum.
Et dicit duo: prohibitionem periurii, et id quod indulgetur infirmitati, ibi. “Reddes autem Domino.”
De
periurio dicit: “Non periurabis.” Exod.
XX, 7: Non assumes nomen Dei tui in
vanum, Levit. XIX, 12: Non periurabis
in nomine meo, nec pollues nome Dei tui. Ad hoc quod bene sciatur, quid sit
periurium, oportet videre quid iuramentum,
et quae necessitas a qua oritur iuramentum, et quae exiguntur ad iuramentum, et
quod iuramentum sit licitum, et qualiter sit intelligendum, et utrum semper sit
observandum: deinde qui sint modi iurandi, deinde quare a iure nominetur
potius, quam ab alio: et ex omnibus dictis videndu, quid sit periurium, &
quare periurium est in prohibitione legis, & no iurametu: & de omnibus
his diffiniedo potius, qui disputado dicemus.
Ad
primum ergo dicimus, quod iuramentum est invocatio immobilis veritatis ad testificandum
et confirmandum veritatem mobilem, quae est in dicto hominis, ut melius aliquis
veritati dicti hominis inniti possit. Hoc autem accipitur ab eo, quod dicitur
Hebr. VI, 16: Homines per majorem sui
iurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.
Necessitas
autem quae cogit ad iuramentum, et a qua ortum est iuramentum, est quod homines
necesse habent communicare in contractibus et pactis: quia aliter cohabitare
civiliter non possent. Contractus autem et pacta non possunt fieri nisi in
actionibus voluntariis: et voluntates non sibi mutuo innotescunt nisi per
verba. Verba igitur faciunt obligationes et pacta et contractus, secundum quod
indicia sunt voluntatis. Nihil autem mobilius et instabilius et dubitabilius et
ignorantiae permixtius est quam voluntas. Igitur de se verba nuntia voluntatis
nihil habent stabilitatis cui aliquis inniti possit: oportet autem inniti tam
in iudiciis quam in contractibus et pactis et aliis obligationibus. Ergo
veritatem dicti hominis oportet fulciri aliquo immobili: non est autem immobile
aliquid (alias, aliquod) quod ei applicari possit, nisi exemplar eius, quod est
divina veritas. Illam ergo oportet facere fidem ad confirmationem dicti
hominis. Et haec duo simul tangit Apostolus, ad Roman. III, 4: Est autem Deus verax: omnis autem homo
mendax. Et quia sic mendax est homo, oportet quod firmitas dicti sui
roboretur superiori veritate confirmante.
Illa
autem, quae exiguntur ad iuramentum, tanguntur, Jerem. IV 2: Iurabis: Vivit Dominus in veritate, et in
iudicio, et in iustitia. Et haec tria dicit Hieronymus esse tres comites
iuramenti: et horum comitum unus format iuramentum ex parte iurantis: alter, ex
parte rei quae asseritur: et tertius, ex parte caufae per quam iuratur. ludicium
enim est iudicium rationis, quo discernere habet iurans quid, et quando, et ad
quid iurat, qualiter certificatis sit, et huiusmodi, et quam discrete iuret. Et
hic comes comitatur iuramentum secundum quod est actus iurantis, ut diximus.
Sed quia in eo quod res est, vel non est, oratio vera, vel falsa est: et ideo veritas est comes, quae informare habet
iuramentum ex parte rei, quae iuratur. Non autem facienda iufta semper, quinimo
iuste quod iustum est, exsequendum est: et ideo causa, propter quam iuratur,
debet esse iusta, et iuste postulata.
Iuratio ergo non debet esse vel coacta, vel non voluntarie oblata, nec sponte
facta.
Exiguntur
ergo ad iuramentum sex, quorum unum est, quod invocatio non sit super rem
vanam. Secundum est, quod testificatio fiat per divinam veritatem, et non per
aliud, Deuteron. VI, 13: Dominum Deum
tuum timebis, et ill soli servies, ac per nomen illius iurabis. Tertium est,
quod sit de his in quibus incredulitas adversarii, vel nobiscum communicantis expostulate.
Quartum est iudicium. Quintum est veritas. Et sextum, iustitia.
Ex
his accipitur quod omne illud iuramentum sit licitum, sicut dicit Beda, quod “observatum
in deteriorem non vergit exitum:” quia haec omnia sex habet quae sunt
enumerata.
Quod
autem tit de re illicita, ut de furto, vel adulterio, vel non manifestando
crimine (cum Augustinus dicat, quod qui crimen celat, consenctit) est
illicitum: unde in omnibus talibus statim iurando homo efficitur periurus: et
ideo “debet rescindere pactum et mutare decretum,” ut dicit Beda.
Quia
vero homo non iurat propter seipsum quia conscientia sufficit ei ad seipsum,
ideo oportet, quod quacumque arte verborum utatur, quod iuramentum semper in
illo sensu intelligatur factum, in quo accipit ille cui fit, et propter quem
fit iuramentum.
Ex
his patet etiam, quod iuramentum semper est observandum: quia non est
iuramentum, nisi sit licitum: et tunc est observandum: alioquin in iuratione
esset periurium.
Modi
autem duo sunt, quibus iuratur in genere: modus testificationis, et modus
exsecrationis. Modus testificationis
est, quando simplex fit testificatio dicti per divinae veritatis invocationem:
et hic habet multos modos secundum consuetudines iuramenti. Aliquando enim
iurabatur, Vivit Dominus: et hic erat
per vitam infallibilis veritatis Dei: aliquando autem per Deum, et aliquando
testem invocando in animam suam, sic, II ad Corinth. I, 23: Ego autem testem Deum invoco in animam meam,
quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum. Et aliis diversis modis.
Iuramentum autem exsecrationis fit
per interminationem poenae, sicut, Si non faciam, mala mors me apprehendat: sicut
iuramentum quod fuit inter Iacob et Laban. Haec autem poena apponitur, quando
homo iurat: quando (alias, quia) in hominem cadere potest poena, sicut, Job,
XXXI, 17: Si comedi buccellam meam solus,
etc. et subinfert, ℣. 8: Seram, et alius comedat. Et Ibidem, infra, ℣. 40: Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Quando
autem Deus iurat exsecrando, poena determinari non potest: quia poena non cadit
in Deum, sicut Psal. XCIV, 11: Quibus iuravi in ira mea, Si introibunt in requiem
meam.
A iure autem denominatur: qui “cum omne ius,
ut dicit Tullius, a iudicio, vel pacto, vel a pari oriatur,” iuramentum non
nisi in iudicio, vel pacto, vel pari, sive aequali (quod inter contractus facientes
attenditur) exhibetur: in omni enim contractu attenditur aequale, quod uterque
contrahentium aequali gaudeat valore, et neuter decipiatur: et ita non
praestatur iuramentum nisi super iuris originem. Et ideo a iure etiam iusiurandum, vel iuramentum appellatur.
Ex
omnibus autem inductis, et praecipue ab illis sex, quae exiguntur, accipitur
quid sit periurium. Sicut enim virtus
constat ex una tota et sola causa, quae est omnes circumstantiae in debito actu
cum fine: Et si aliquid horum singulum corrumpatur, nascitur vitium: ita etiam
iuramentum verum conficitur omnibus simul supradictis sex convenientibus:
periurium autem est, si unum solum ex omnibus omittatur. Sed tunc de multis
dicitur periurium per prius et posterius: ei illud maxime nomen habet periurii,
in quo omnia simul corrumpuntur: et post hoc, illud in quo deest veritas: et post
hoc, quod caret iustitia: et sub illo est, quod caret iudicio: et omnia alia
habet: et sic de aliis quod plus habet deformitatis: habet etiam plus de nomine
et ratione periurii. Hinc patet quare periurium in lege prohibetur.
Iuramentum
non praecipitur, sed cum fit, indulgetur infirmitati non credentis aliter
proximo: et hoc fit ideo, quia licet iuramentum ex duobus componitur, quorum
utrunque est bonum, quod est enuntiatio veritatis in sermone humano, et
invocatio veritatis divinae; tamen coniunctio istorum duorum est periculosa propter
incertitudinem dicti humani: quia homo est ignorantiae permistus et dubietati,
et ideo periculum est suo dicto testimonium divinae veritatis invocare. Et haec
est causa, quod periurium prohibetur: sed iuramentum non praecipitur, sed
indulgetur infirmitati, et ordinatur, sicut patebit inferius.
Hoc
est ergo, quod dicit: Reddes autem
Domino iuramenta tua.
Eccli.
XXIII, 9: Iurationi non assuescat os
tuum: multi enim casus in illa. Et, ibidem, subditur: ℣. 12: Vir multum iurans implebitur
iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Quamvis enim legatur Psalm. CIX,
4, quod iuravit Dominus, et non
poenitebit eum: et quod Sancti iuraverunt: tamen periculosum est iurare, et
assuescens iurare, antequam sciat, labitur in periurium aliquod de supradictis.
Jacob. V, 12: Ante omnia fratres, nolite
iurare, etc. Prohibet enim Dominus iurare falso. Scilicet sine veritate:
dubie, sine teste conscientiae: superflue, sine necessitate causae: sive
temere, sive praecipitanter, sine iudicio deliberationis. Hac igitur de causa
non dicit lex: Iura, et cum iuras, “redde
Domino iuramenta tua:” sed tacet de praecepto iuramenti, et relinquit tamen
indultum. Et quando fit, praecipit, quod reddatur Domino.
Reddere
autem Domino est referre Domino: et hoc fit, quando iuratur per Deum, et non
per aliquem alium deum, vel aliquam creaturam: quia illi creditur inesse immobilis
veritas, per quod iuratur, in quantum est de ratione iuramenti, ut patet per
antedicta.
Non
debet autem aliquis signficare talem veritatem esse nisi in Deo: tamen huic
videtur esse contrarium, quod Ioseph iuravit per salutem Pharaonis. Et
dicendum, quod Ioseph non iuravit per salutem Pharaonis ibi sistendo, sed
referendo illud quod dixit, ad Deum salvantem, cuius salus in salute Pharaonis
apparebat.
Ego autem dico vobis, non iurare
omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia
scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
Neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut
nigrum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: quod autem his abundantius
est , a malo est.
“Ego autem dico vobis,”
qui per meipsum, non per Angelum loquor vobis. “Non iurare omnino.” Hic docet implendo perficere prohibitionem eo
modo, quo alia docuit.
Et
dividitur in duos paragraphos: primus loquitur de impletione prohibitionis, et
secundus, de impletione indulgentiae iurandi, qua ad Dominum praecepit reddi
iuramenta, ibi, “Neque per coelum, etc.”
De
primo attende, sicut ante dictum est, quod non est impletio legis in addendo,
vel minuendo, sed potius in reducendo eam, quod inscribatur cordibus et visceribus
audientium, sicut in ante habitis expositum est.
Et
ideo dicit: “Non iurare omnino.” Et
dicitur, quod ista oratio duplex est: eo quod signum distributionis potest a
negatione respici formaliter, vel materialiter. Si formaliter, tunc negatio refertur ad totum: et est sensus: Dico
vobis non omnino iurare, hoc est non ex quacumque causa, vel levitate iurare:
et tunc non prohibet, quin ex aliqua causa iurari possit. Si autem respiciatur materialiter, tunc est sensus: Dico
vobis omnino iurare, hoc est, ex nulla causa iurare: et in hoc sensu videtur
accipere Chrysostomus, qui dicit, quod “iurare omnino sit illicitum:” et arguit
Clericos, “qui Evangelia porrigunt et tenent iurantibus:” et hoc non tenet
Ecclesisia.
Unde
notandum, quod revera sensus litterae est, quem dicit Chrysostomus sed quia
iurare est actus iurantis, cuius principium est voluntas, et non natura,
prohibetur iste actus, secundum quod erit a voluntate. Et sensus est: Nullam
omnino voluntatem habeatis iurandi, sed semper sit vobis voluntas contraria
iuramento: et ideo, quando contingit propter necessitatem iurare, indulgetur: sicut
quando contingit ex concupiscentia sola uxorem cognoscere: et talem indulgentiam
dans lex vult in casu fieri, quod indulget: et non praecipit, vel suadet, sicut
diximus in praecedentibus. Et hoc modo tunc prohibitio inscribitur cordi: quia
in nullam habet iurandi voluntatem, sed necessitatem, nullo modo peierat: et
tunc completa est lex prohibitionis periurii. Et in eodem sensu dicit Iacobus,
V, 12: Ante omnia, fratres mei, nolite iurare.
“Neque per coelum.” Ecce
tangit impletionem iuramenti, scilicet quod si iuratur, iuretur per eum qui
veritas est immobilis.
Attende
autem causam dicti: duo enim genera hominum iurabant per creaturas, videlicet
fideles, et infideles. Fideles simplices ideo per creaturas iurabant, quia
putabant talibus iuramentis non obligari, eo quod nulla in creaturis esset
divinitas, nulla esset testificata per eas veritas, cum de omnibus dictum sit,
Eccle. I, 14, quod cuncta subiacent vanitati. Et hi arguuntur ab Augustino,
quia licet creatura in se vana sit, tamen veritatem habet exemplatam a divina
veritate, et hoc, quando iuratur ipsa intentione iuramenti, et refertur ad
divinam veritatem: sicut in veneratione adorationis, imago refertur ad sanctum,
cuius est imago: et tunc sic relata ad Dei veritatem, obligat iuramentum, quod
fit per creaturas. Infideles autem iurabant per creaturas, quia putabant
aliquid numinis esse in creaturis, et attribuerunt eis venerationem immobilis
veritatis. Et hoc arguit Chrysostomus: littera autem consentit utrique
expositioni, sicut patebit.
Attende
ergo, quid creatura, per quam iurare non debemus (et quae non habens
divinitatem, ut Chrysostomus dicit, habet tamen veritatis Dei exemplationem),
aut est imago, aut est vestigium. Et si est vestigium, aut imitatur in gratia
et sanctitate, aut in natura. Et si in natura, aut in repraesentatione imitatur
pulchritudinis gloriae, aut in ultima exigua similitudine. Et si imitatur in
repraesentatione pulchritudinis et gloriae, tunc dicit: “Neque per coelum,” quia non Deus, sed “Thronus Dei est.”
Et
ideo repraesentans pulchritudinem gloriae suae, per quam iurans exemplari
illius pulchritudinis (quod est in Deo) obligatur.
Scias
autem quod sicut in naturis lux emittens lumen in purum et clarum aerem
serenando eum, facit ipsum sedem et locum pulchritudinis lucis, quia omnes
colorum species depuratae et a faece materiae remotae, stant in ipso, et
repraesentantur in ipso, et agunt in oculos videntium ex ipso: et sic etiam
luce increata, per candorem lucis suae serenantur coeli per metonymiam dicti
(qui sunt Angeli), et serenati candore lucis aetenae, locus efficiuntur omnium
pulchritudinum veritatis divinae: et ideo dicuntur throni. Propter hoc attribuitur Thronis a beato Dionysio esse
elevatos a scabellari subiectione propter depurationem et serenationem naturae,
et thearchici (hoc est, divini principalis) adventus esse immaterialiter susceptivos:
sic etiam anima hominis lucem habet intellectus agentis. Cum infunditur lux
increata, commiscetur, et emissione luminis serenat et immaterialem facit
animam in ea parte qua recipere habet veritatem: et haec pars vocatur intellectus passibilis (alias, possibilis),
et tunc efficitur locus et thronus pulchritudinum veritatum divinarum altissimarum.
Sicut perspicuum serenatum lumine efficitur locus specierrum lucis, ut diximus,
et sic anima iusti sedes est sapientiae: non enim recipit aliquid horum trium
species pulchritudinis, ut materia, vel subiectum: quia si sic reciperet, tunc
afficeretur illis, et denominaretur ab eis, et esset perspicuum aeris album,
vel rutilum, vel aliquod huiusmodi, quod absurdum est. Recipiunt ergo ista
sicut locus specierum, et non sicut materia: et hoc iam a nobis in
philosophicis est demonstratum. Tales autem species pulchritudines vocantur proprie, quia nihil de faece materiali
retinentes in pulchritudine, qua in mente Dei candent, sunt in talibus thronis
immaterialiter susceptae, in perspicuo minus et particulariter, et in anima
plus et universaliter, in Angelis autem maxime et universaliter et simpliciter.
Sic ergo coelum Dei thronus est: et anima iusti sedes sapientiae: et hoc modo
sedet super Cherubim plenitudinem scientiae, cuius plenitudo nusquam est nisi
in tali pulchritudine veritatis.
Tangens
autem creaturam propter oppositum, quae exigui vestigii per naturam est
repraesentativa, dicit: “Neque per
terram, quia scabellum pedum eius,” Et non Deus. In scabello pedum non
resultat nisi figura plantae pedis, quae est similitudo non sedentis, nec
pedis, sed ultimi termini pedis. Et hoc modo terrena materialia ultimam habent
et minimam imitationem Dei, non in pulchritudine: sed materialibus formis in materiam
deiectis et calcatis quaedam indicia repraesentant Creatoris, et non enarrant gloriam
Dei, sicut coelum. Tamen qui iurat per terram, non erit innocens: quia illa
ipsa imitatio relata est in Dei veritatem, et per illam obligabitur. Isa. LXVI,
1: Coelum sedes mea, terra autem scabellum
pedum meorum.
“Neque per Ierosolymam.” Ecce
tangit imitans in gratia: quia ab illa civitate processit regimen utrumque,
spirituale videlicet in sacerdotio, et mundanum in regno: quae duo exemplata
fuerunt a iustitia regente in sanctitate gratiae, et regente in legum
urbanitatibus: et ideo non est iurandum per illam.
“Quia est civitas magni Regis.” Non
Deus, sed exemplum regni eius. Et ideo obligatur, qui iurat per eam. Psal.
CXXI, 3: Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in
idipsum.
“Neque per caput tuum iuraveris.” Ecce
tangit creaturam, quae est imago. Et tangit caput, quia ibi vigent operationes
animae, secundum quam homo est imago Dei.
Et
subiungit causam. “Quia non potes unum
capillum album facere, aut nigrum.” Quasi dicat: Quia non es Deus: si enim
tu esses Deus per quem iurandum est, omnia tua in tua caderent potestate: et
hoc non est verum, quod patet in minimis. Capillus enim minimum est, quod
adhaeret capiti, et albescit in canitie potius ex defectu quam ex virtute: et
iste tamen defectus tuae non subiacet potestati: imago tamen Dei est: et ideo
obligatur qui per ipsum iurat.
Sed
attende, quod Ecclesia iurando tenet modum istum, quod iurat per Evangelia, et
reliquias Sanctorum: quod est iurare per creaturas, cum hoc hic videatur
prohiberi. Et dicendum, quod Evangelium non habet veritatem nisi divinaro, et
reliquiae Sanctorum expresse demonstrant virtutem divinam in eis miracula operantem:
et ideo per illas iuratur.
“Sit autem sermo vester: Est, est: Non,
non.” Ecce impletio alterius partis, quae est, non falsum
testimonium dicere, et non mentiri. Et, “Est, est” dictum est, quod si est
affirmatio in corde, sit etiam in ore: et sicut est negatio in corde, sit etiam
in ore.
Vel
melius dicatur, quod per modum stipulationis accipitur. Quia enim sermo est ad
alterum, cui pandere volumus intentiones nostras, si ille quaerit: “Est,” dicant simpliciter: “Est,” si ita est in re. Et si petit: “Non,” dicamus: “Non,” si ita se res non habet. II ad Corinth. I, 18: Sermo noster, qui fuit apud vos, non fuit in
illo Est et non. Iacob. V, 12: Sit
sermo vester: Est, eft: Non, non. Psal. XI, 3: In corde et corde locuti sunt, etc. Isa. XXVIII, 15: Posuimus
mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
“Quod autem his abundantius est,”In
confirmatione, vel iuramento, vel mendacio.
“A malo est,” Tuo, vel alieno: tuo si usum habes iurandi, vel mentiendi:
alieno autem, si non credit tibi is cum quo loqueris, nisi iures, vel confirmes
ea quae dicis. Hoc enim eft malum incredulitatis, quae provenit ex fallacia sermonis
humani.
No comments:
Post a Comment