Council of Tribur (895 CE), Cap. 21
Source: MGH CRF II: 224-225
Cap. 21. De querimonia inter presbyterum et laicum. Si quis
presbyter contra laicum vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae
controversiam, episcopo regente sine personarum acceptione finiatur: et laicus
praeiuramento, si necesse sit, constringatur, presbyter vero vice praeiuramenti
per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex levi causa iurare
non debent. Manus enim, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento
polluitur. Absit, cum Dominus in evangelio discipulis suis, quorum vicem nos
indigni in sancta gerimus ecclesia, dicat: 'Nolite omnino iurare. Sit autem
sermo vester: est, est; non, non: quod autem his abundantius est, a malo est'.
Non dixit: quod amplius est, malum est; sed: a malo, id est: a malo homine, de
cuius incredulitate cogimur iurare. Ut enim in quadam omelia beati Bedae
presbyteri legimus: 'Si forte nos incautious iurasse contigerit, quod scilicet
observatum peiorem vergat in exitum, libere illud mutandum noverimus salubriori
consilio.’
No comments:
Post a Comment