Christian of Stavelot, Expositio in Matthaeum, 5:33-37
Written c. 865 CE.
Source: PL 106: 1310-1311
Iterum dictum est antiquis. Non periurabis, reddes autem Domino
iuramenta tua. Ne Iudaei per idolorum nomina iurarent, permisit eis Dominus
iurare per nomen suum; nec nobis etiam inhibuit, sed perfectionem nos docuit,
quod ea fides sit habenda in Christianos, ut non sit necesse testem nomini
Domini interponere, periurium nobis et illis prohibitum est. Debemus enim
dicere, non peierabis sine r, quia in verbo non habetur r, sed peiero et deiero
dicimus. Peierare male iurare; deierare, valde iurare. Iurare est namque, quasi
iure orare: quod denique dicit, reddes Domino iuramenta tua, hoc est ad illum
referes ut per nomen eius iures, et non per nomina deorum externorum. Quidam
iurant in altare, et putant non esse periurium; sed tamen sic Deus accipit
illud sicut is cui iuratur, etiamsi nullae reliquiae sanctorum ibi habeantur,
quia maius est nomen Domini, quam corpora sanctorum. Etenim Deus non reputavit
Sedechiae aliud quando Nabuchodonosor iuravit, nisi quia nomen Domini despexit,
quando illud peieravit, dicens: Iuramentum quod sprevit, ponam super caput
eius, et tradam eum in manu Nabuchodonosor, et tamen non credebat in Deum is
cui iuratum fuerat. Sed quia ille nomen Domini spreverat, et pro nihilo
duxerat, propterea traditus est in manum eius qui fidem promiserat.
Nolite iurare: neque per coelum, quia thronus Dei est. Thronus
Graecum est et Latine sedes dicitur. Habuerunt Iudaei consuetudinem iurandi per
creaturas. Deus hoc nobis prohibet, quia per quem homo iurat, hunc colit et
veneratur, sicut Paulus dicit: Homines enim per maiorem sui iurant. Coelum
sedes Dei dicitur, eo quod splendor divinitatis eius ibi amplius a sanctis
contempletur, vel quia sancti in quibus habitat, habeantur.
Neque per terram, quia scabellum pedum eius vocatur: eo quod sancti
eius qui membra ipsius sunt, adhuc ambulent in terra. Neque per Hierosolymam,
quia civitas est magni regis. Hierusalem civitas regis magni dicitur, videlicet
Domini, quia de ea dictum est: Fundamenta eius in montibus sanctis. Et licet
ista terrena non abiecta, tamen est alia Hierusalem, quia ibi est vera pax, et
securitas aeterna. De qua Psalmista dicit: Hierusalem quae aedificatur ut
civitas.
Neque per caput tuum iuraveris. Per ista quatuor prohibetur nobis,
ut de caeteris elementis seu membris, non esse iurandum doceatur.
Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Non est contra
praeceptum Domini iurare per nomen ipsius, sed dum usum iurandi assuescimus
plerumque periurii et mendacii crimen incurrimus. Ideo quasi perfectis
praecipit ut veritas inter Christianos habeatur, et veritatem unusquisque
proximo suo loquatur.
Quod autem his abundantius est, a malo est. Subauditur a malo
auditore qui non credit, a nobis amplius utendum est, sicut et ipse Dominus
fecit addendo, Amen. Et Paulus apostolus dicendo: Coram Deo in Christo
loquimur.
No comments:
Post a Comment