15 August 2016

Jonas of Orléans, De institutione laicali, Chapter 25, The Avoidance of Swearing

Jonas of Orléans, De institutione laicali, Chapter 25, The Avoidance of Swearing


A "lay mirror" composed for Matfred of Orléans between 820-828 CE.

Source: PL 106:221- 225

CAPUT XXV. De vitanda iuratione.

Cum in multis omnes, apostolo Iacobo teste, offendamus, apud utrumque ordinem, clericalem videlicet et laicalem, imo apud utrumque sexum, in incauta iuratione valde et miserabiliter delinquitur. (0221D) Putatur enim a quibusdam quod solummodo ille qui falsitatem super ossa alicuius sancti viri, aut super reliquias, aut super altare, aut Evangelia iurat, periurii crimine teneatur obnoxius: ille vero qui pro qualibet re magna, aut parva Deum testem invocat, et per sanctam Trinitatem, supernosque cives iurare non trepidat, immunis habeatur a periurio; praesertim cum omnis qui testem adhibet Deum, iurare comprobetur, sicut beatus Augustinus in libro sermonum ait. Dominus quoque ait in lege: Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim Dominus eum habebit insontem, qui assumpserit nomen Dei sui frustra (Exod. XX, 7) . Et Zacharias propheta: Iuramentum mendax ne diligatis (Zac. VIII, 17) . Et Salomon: Iurationi non assuescat os tuum (Eccli. XXIII, 9) . Item: Qui multum iurat, non effugiet peccatum. (0222A) Item: Vir multum iurans, replebitur iniquitate, et non discedit de domo illius plaga (Ibid., 12) . Et in Evangelio: Audistis quia dictum est antiquis, redde Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia sedes Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per caput tuum, quia non potes facere unum capillum album, aut nigrum. Sit autem sermo vester, est, est; non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 33, 34) .

Augustinus de sermone Domini in monte (Lib. I, cap. 17) : « Ita, inquit, intelligitur praecepisse Dominum ne iuretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum; et assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem dilabatur. (0222B) Quapropter qui intelligit, non in bonis, sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum, quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Ad hoc itaque pertinet quod sic dicitur: Sit autem sermo vester, est, est; non, non, hoc bonum est et appetendum: Quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37) : Id est, si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades. (0222C) Quae infirmitas utique malum est: unde nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus: Libera nos a malo (Ibid. VI, 13) . Itaque dixit: Quod autem amplius est, a malo est (Luc. XI, 4) . Tu autem non malum facis, qui bene uteris iuratione: quae etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas, quod utiliter suadeas: sed a malo est illius, cuius infirmitate iurare cogeris. Sed nemo novit, nisi qui expertus est, quam sit difficile et consuetudinem iurandi exstinguere, et nunquam temere facere, quod nonnunquam facere necessitas cogit. (0222D) Quaeri autem potest cum diceretur: Ego autem dico vobis non iurare omnino: cur additum sit: Neque per coelum, quia thronus Dei est, et caetera usque ad id quod dictum est, neque per caput tuum (Matth. V, 34) . Credo propterea, quia non putabant se Iudaei teneri iureiurando, si per ista iuravissent: et quoniam audierant: Reddes autem Domino usque iusiurandum tuum (Ibid., 33) , non se putabant Domino debere iusiurandum, si per coelum, aut terram, aut Ierosolymam, aut per caput suum iurarent: quod non vitio praecipientis, sed male intelligentis est factum. Itaque Dominus docet, nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque periurandum arbitretur: quando a summis ad infima divina providentia creata regerentur, incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum. Neque per coelum, inquit, quia thronus Dei est: neque per terram, quae scabellum est pedum eius (Ibid., 36) .

Item idem in libro Sermonum: « Plura sunt, inquit, plerumque iuramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties iuret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguam feriat, et transfigat, quis in illo locus invenitur sanus? (0223A) Quia ergo grave peccatum est periurare, compendium tibi dedit Scriptura: Noli iurare (Iac. V, 12) . » Item: « Vis ergo longe esse a periurio? Iurare noli: qui enim iurat, aliquando verum iurare potest: qui autem non iurat, mendacium iurare nunquam potest. Iuret ergo Deus, qui iurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat; quia nec falli potest. Cum enim iurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum iuras Deum adhibes testem: sic ipse cum iurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium tuum accipis in vanum nomen Domini Dei tui. Ne mendacium iures, ergo iurare noli. Ipsa est angustia: periurium praecipitium est: qui iurat, iuxta est; qui non iurat, longe est. (0223B) Peccat et graviter, qui falsum iurat: non peccat, qui verum iurat; sed nec ille peccat qui omnino non iurat; sed qui non iurat, et non peccat, et longe est a peccato; qui autem verum iurat, non peccat; sed prope est a peccato ad peccatum. » Item (Cap. 6) : Intendite, quaeso, et advertite: Non vos fallant qui nescio quomodo volentes ipsas iurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse iurationem, quando dicit homo: Scit Deus, testis est Deus, invoco Deum supra animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit, Deum, testem fecit Deum; nunquid iuravit? Qui haec dicunt, nihil aliud volunt, nisi invocato Deo testem mentiri. Itane vero quis es pravi et perversi cordis, si dicas, Per Deum, iuras; si dicas, Testis est Deus, non iuras? Quid est enim Per Deum, nisi. Testis est Deus? (0223C) Aut quid est, testis est Deus, nisi per Deum? (0223D) » Item: « Sed si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo, vel cuilibet homini diceres: Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres: Per huius salutem quia non feci; exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens: Noli pater, non tibi sit vilis salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti, noli periurare; te quidem habeo genitorem, sed plus et meum et tuum timeo creatorem (Cap. VII) . Sed quia Deus, quando per eum iuras, non tibi dicit: Ego te vidi, fecisti, noli iurare: sed times ne te iste occidat, tu te ante occidis: quia ergo non dicit, ego te vidi, putas quia non vidit. Et ubi est quando dicit: Tacui, tacui, nunquid semper tacebo? » Item (Cap. VIII) : « Breviter audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem, ante omnia nolite iurare. » Item (Cap. X) : « Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, verum dicis, non credo, non fecisti, non credo, Deus iudicet, iura mihi. Et ipse qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum falsum iuraturum, an scit; si enim nescit, et ideo dicit, iura mihi, ut fides ei fiat, non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum fecisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit iurare, homicida est. (0224A) Ille enim periurio suo se perimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. » Item (Cap. XI) : « Nam tantum mali habet iuratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum iurare per lapides; tu non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum manentem, Deum in contemptore vindicantem? Claudit ille templum super lapidem, et vadit ad domum suam ipse; super domum suam claudit, et tamen quando illi dicitur, iura per Iovem, praesentis oculos timet. (Cap. XII.) Et ecce dico charitati vestrae, et qui per lapidem falsum iurat, periurus est. Unde hoc dico? quia multi et in hoc falluntur, et putant quia nihil est per quod iurant, non se crimine teneri periurii. (0224B) Prorsus periurus es, qui per id quod sanctum putas, falsum iuras. Sed ego illud sanctum non puto. Sanctum putas cui iuras, non enim quando iuras, tibi iuras, aut lapidi iuras, non, sed proximo iuras. Homini iuras ante lapidem; sed nunquid ante Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit te Deus fallentem.

Beda in expositione Epistolarum canonicorum: « Qui detrahere, inquit, ad alterum, qui iudicare proximum interdixit, qui in adversitatibus ad alterutrum ingemiscere prohibuit, quae sunt aperta peccata, addidit etiam hoc, quod quibusdam leve videtur, ut iuris quoque iurandi consuetudinem tollat. (0224C) Nam hoc quoque illis parvipendendum nequaquam patenter apparet, qui illam Domini sententiam sollicite considerant, qua dicitur: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii (Matth. XII, 36) : ut non sub iudicio incidatis. Ideo, inquit, vos a iurationis culpa compesco, ne frequenter vera iurando etiam in periurium decidatis, sed eo longius a periurandi vitio stetis, quo nec verum iurare nisi proxima necessitate velitis. » Isidorus in libro Sententiarum (Lib. II, c. XXXI) : « Cavendam igitur esse iurationem dicimus, nec ea utendum, nisi in sola necessitate: non est contra Dei praeceptum facere; sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Nunquam ergo iuret, qui periurare timet. (0224D) Multi dum loquuntur, iurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore: Est, est; Non, non: Amplius enim quam Est et Non, a malo est (Matth. V, 37) . Multi enim ut fallant, periurant; ut per fidem sacramenti, fidem faciant verbi: sicque fallendo dum periurant, et mentiuntur, hominem incautum decipiunt. Interdum et falsis lacrymis decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat. Plerumque sine iuramento loqui disponimus; sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus, iurare compellimur, talique iurandi necessitate, consuetudinem facimus. Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbi. Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes iurare cogunt. Quacunque arte verborum quisque iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur, intelligit. (0225A) Dupliciter autem reus fit, qui et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit. Non est conservandum sacramentum quod malum incaute promittit, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. »

Perspicuis itaque testimoniis astruitur nequaquam passim, ut a multis fieri solet, acquiescere debere iurationi: nec ea etiam, quae peccato caret, utendum nisi in sola necessitate; ne scilicet dum nimium in usu habetur, in periurii crimen labatur.

No comments:

Post a Comment