12 November 2017

Eighth Council of Toledo (653 CE), Canon 2

Eighth Council of Toledo (653 CE), Canon 2





Source: PL 84: 416-422

II. Secundae disputationis occursu adfuit negotium tam difficile quam et grave, in quo de refugis atque perfidis disputatione commota, utrumne posset eorumdem temperari sententia damnatorum, magno satis conatu est exquisitum. Sed cum illarum series conditionum, ad quas decursis non longe temporibus pro eorum penuria hostilitatis vastitas nos iurare coegerat, nostris esset auditibus recensita, tantam reperimus obligationis illic inesse texturam, ut macularum suarum nodositas non tantum videretur prohibitionem dedisse transgressionum, quantum conclusisse viscera pietatum. Aderat enim quod in utroque pavor agebat, et ne sancti nominis profanatio fieret et ne miserationis operatio interiret, quia et ex Dei nominis profanatione non aberat quod terrebat et ex prohibitione pietatis aderat quod taedebat, dumque alterno periculorum obiectu se prolatae sententiae compugnarent, periclitabamur ancipites in bifido partium dissidentium calle, quo diremptionis tramite iudicium properaret; sed cum gressibus disputationis nostrae sese difficultatis congressio devia obiecisset, properandi tandem relicto discrimine, cum fragore singultuum et imbribus lacrymarum ad Deum qui pietatis fons est verba simul et corda convertimus.

Aspira, sancte Spiritus, et ducito nos in portum voluntatis tuae, sedatis fluctibus ignorantiae nostrae: ecce enim periculorum syrtes in littore cursus nostri pervenimus atque hinc de obviantibus naufragiorum obicibus quo dispositionis nostrae vela pandamus attentionis consideratione non cernimus. Sed aspira rursum, sancte Spiritus, et dato nobis te donante nosse quid iubeas ac te iuvante implere posse quod iusseris, ut et perlustrando illumines quod nescimus et adiuvando perficias quod implere pavemus. Si iam ergo in te requiescentes, erroneorum fluctuum pavoribus abdicatis, commercia nos iubes disponere pacis, inchoemus illa quae et in gloriam tuae omnipotentiae conferantur et humanae saluti te annuente donentur. Temporibus non procul excursis cum quorumdam refugarum tumultuosa seditio frequenter vastationes terris inferret, et scandala populis cum excidiis irrogaret, adeo ut captivorum turmas reducere et desolationes terrae quae tali concussae sunt peste quilibet conatus nequeat reparare, exactum est vi potius necessitatis exortae quam deliberatione iudicii, ut contra eosdem eisdemque simillimos cum omni fere populo acerrima iuramenta daremus, unde iurasse nos per attestationem divini nominis conditio iuramenti demonstrat, et ne resolvi queat sacrae Scripturae auctoritas instat; scribitur namque in Exodo: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Item in Levitico: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. At vero quia illata pressurarum acerbitas resolvi possit ac debeat tam vinculorum et lamentorum horror insinuat, quam eiusdem auctoritatis Dominicae praecepta commendant: etenim iuxta veterem translationem ita quosdam per Isaiam gravi exprobratione Dominus increpat dicens: Vae filii desertionis, dicit Dominus: fecistis consilium non per me, et sponsionem non per spiritum meum, adiicere peccatum super peccatum. Item Ieremias: Iniquitates nostrae declinaverunt ista et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii et laqueos statuerunt ad dispergendos viros et comprehenderunt: ut laqueus stans plenus volatilibus, sic domus eorum plena dolo. Et per Michaeam: Eheu mihi anima, quia periit revertens ad terram, et qui corrigat inter homines non est; omnes in sanguine iudicantur; unusquisque proximum suum tribulat tribulatione; in malum manus suas praeparant. Ad beneficentiam certe quae divinis oculis tanto est gratior quanto et invenitur esse praestantior, sic nos Isaias instruit dicens: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Paulus etiam vas electionis: Pietas ad omnia utilis est. Et Iacobus: Iudicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam; superexaltat autem misericordia iudicium. Ioannes item: Qui odit fratrem suum homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem? Et per semetipsum Veritas: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt: et iterum: Dimittite et dimittetur vobis; si autem non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Ecce sunt dominicae iussionis hinc inde astipulata firmissima cautione praecepta, ac proinde quia sunt divini oris prosecutione taxata, permanebunt per omnia aeterna lege praefixa. Quid ergo? nunquid aut iuramenti iustitiam aut misericordiae pacem sibi contraire narrabimus, dum scriptum sit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax se complexae sunt? Aut quia controversiarum lapsus sese in contentione diffundunt adeo unius partis assertionem narrabimus non implendam? cur alterius assertio partis iacturae comminatur instantiam? Et quia iuramenti custodia ultionem non temperat pavescendam, idcirco impietatis atrocitas mortem pariet exsecrandam? absit. Etenim si publicis sacramentorum gestis, quod Deus avertat, a quibuslibet illicita vel non bona exstitisset conditio alligata, quae aut iugulare animam patris aut agere compelleret stuprum sacratissimae virginis; nunquid non tolerabilius esset stultae promissionis reiicere vota, quam per inutilium promissorum custodiam exhorrendam criminum implere mensuram? Quod si ita esset, quomodo crederetur unius observantia iussionis esse fons pietatis, cum emitteret rivulos ultionis? aut quaenam illa esset sacrae observatio legis quae sacrilegia committeret pravitatis, vel cuius mensurae aequitas videretur, ut ex unius praecepti cautela necis exoriretur immanitas truculenta? At nunc non ita contendimus ut contentionum divortiis concitatis nos ipsos contentionis certaminibus misceamus. Est vere pax in utroque quod dicimus, quia sic sanctus Spiritus iter nostrorum cursuum temperat, ut in nullo devium hoc a sua dispositione secludat: unde plena iam voce, pleniori fide, plenissimaque intentione praedicimus, atque in totam sanctae ecclesiae universitatem praedicamus pariter et optamus, nulla profanatione solius et summae divinitatis nomen existere assumendum, nullo periurii sacrilegio indebite profanandum, nullo uspiam contractu fallaciae contingendum. Nam si attestante Veritate propter profanationem periurii evitandam prohibetur omnino iurare, cum dicitur: Sit sermo vester: EST, EST, NON, NON; quod plus autem his est, a malo est: quomodo impunitum erit nomen tantae gloriae voluntarie profanasse, dum in eo taxata fides dignoscitur interiisse, vel quatenus pacis foedera in gentium discidia ligabuntur, si non iuramenti pacta sanctiori integritate serventur? Etenim omne quod in pacis foedere venit tunc solidius substat, cum iuramenti hoc interpositio roborat, sed et omne quod animos amicorum conciliat tunc fixius durat, cum eos sacramenti vincula ligant, omne etiam quod testis astipulat, tunc verius constat, cum id adiectio iurationis affirmat; quod si et testis deficiat, innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat. Hinc et ut motibus humanis divina voluntas panderet quod volebat, ne labens fragilitas pro incerto teneret quod inviolatae veritatis promissio exprimebat, per Isaiam loquitur dicens: Ego Dominus et non est alius, in memetipso iuravi: si ergo tantae institutionis limite sunt votiva iuramenta servanda, quis alienorum a veritate haec adstruat execrabiliter violanda? Stabunt ergo sacrae auctoritatis vivida iussa nec vana profanatione erunt aliquatenus temeranda; verum ne iuramenta quae data sunt videantur in nos ita penitus miserationum conclusisse praecordia, ut nullam de pietatis affectu animae viscera concipiant indulgentiam parituram, sic stabilitis contractibus iuramenti sinum misericordiae aperimus, atque ita cunctis Deo placita devotione misereri censemus, ut nos nec iuramenti teneat cautio reos, nec inhumanitas faciat exsecrandos. Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet, et relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam: libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa. Inde Iob ante passionis experientiam impendens patientibus quod in passionis suae patientia memorabat, suarum virtutum catalogum texens inter caetera sic connectit: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum: et paulo post: Flebam quondam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Hinc et Salomon: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Quibus sanctae auctoritatis instructi decretis, nec sanctum nomen profanasse nos constat, quod nullatenus profanandum vox nostrae praedicationis insinuat, et indulgentiae visceribus adapertis, licet oris sui professione damnati difficile mererentur absolvi iuxta quod scriptum est: Sanguis tuus super caput tuum, os enim tuum locutum est adversum te: et iterum: Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis; tamen pietatis intuitu et parcendi viam pandimus et misericordiam prorogamus; huius sane promissionis incaute crudam cruentamque temperare sententiam illa quam maxime compellimur causa, quod haec duo mala licet sint omnino cautissime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum temerare compulerit, id debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligare. Quid autem ex his levius, quidve sit gravius pio rationis acumine vestigemus; etenim dum periurare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus; cum vero noxia promissa complemus, et Dei iussa superbe contemnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus: illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter iugulamur. Restat ergo ut eo nostra pergat sententia quo misericordiae patuerit via, quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam volui et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus, ut quia Deus illi miserendi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget, quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis sit aliquatenus misericordia contributa et nusquam gens aut patria per eosdem aut periculum quodcunque perferat aut iacturam, haec miserationis obtentu temperasse sufficiat. Caeterum quaecunque iuramenta pro regiae potestatis salute vel contutatione gentis et patriae vel hactenus sunt exacta vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia omnique vigilantia insolubiliter decernimus observanda, a membrorum truncatione mortisque sententia religione penitus absoluta. Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad periurii quandoque devocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum asserta huic narrationi curavimus innectenda. Etenim incommutabilis idemque semper existens Dei summi natura praecellens sua saepe in sacris litteris legitur mutasse promissa, et pro misericordia temperasse sententiam: unde quamlibet sit impassibilis atque immutabilis idem quidem deitate firmissima, crebro tamen eius et iuramenta leguntur et poenitentia, quae sacris exstant mysteriis adoperta. Iurare namque Dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere, poenitere vero eadem ordinata cum voluerit immutare. Sic enim per Ieremiam dicit: Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur: Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, vita vivet et non morietur. Si ergo nostra conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae vel pressura tam crudam non temperet ex miseratione vindictam? Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur.

At vero illustri laudum titulo praeclarus auctor Ambrosius in libro de Officiis primo huiuscemodi rei causa sic loquitur: Est etiam contra officium, nonnunquam promissum solvere, sacramentum custodire, ut Herodes qui iuravit quoniam quidquid petitus esset daret filiae Herodiadis, et necem Ioannis praestitit ne promissum negaret. Nam de Iephte quid dicam qui immolavit filiam quae sibi victori primum occurrerat, quo votum impleret quod spoponderat ut quidquid sibi primum occurrisset offerret Deo? Melius fuerat nihil tale promittere quam promissum solvere parricidio. Item in libro tertio: Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum, ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere quam facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se iurisiurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderint; sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit, turpe quod regnum pro saltatione promittitur, crudele quod mors prophetae pro iurisiurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tale fuisset periurium sacramento? Et post pauca de Iephte disserens: Miserabilis, inquit, necessitas quae solvitur parricidio. Melius est non vovere quam vovere id quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus vestigationis acumine cautus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu fecundus, haec in suis narrat affatibus: Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est; sed tamen non sunt sine culpa cum aut iocamur aut quod promisimus mentimur . Illud primum in iocando ideo non est perniciosissimum quia non fallit, novit enim ille cui dicitur ioci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Idem ipse: Non auferat, inquit, veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem; si enim pro veritate aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Beatus etiam papa Gregorius et libris et meritis honorandus, atque in ethicis assertionibus pene cunctis merito praeferendus, sic in libris infert moralibus: Quia ergo behemoth iste ita inexplicabilibus nodis ligat, ut plerumque mens in dubio adducta unde se a culpa solvere nititur inde in culpa arctius adstringatur, recte dicitur: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Argumenta namque machinationum illius quasi collaxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant. Est tamen quod ad destruendas eius versutias utiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evandendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat ubi brevior murus invenitur. Nostri quoque saeculi doctor egregius, Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, et quod maius est in saeculorum fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus Isidorus in libro Sententiarum secundo haec pro tali narrat negotio: Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur: tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonymis: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute vovisti non facias. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Haec de sacris paginis auctoribusque praecipuis brevissime sufficiat praelibasse, nam plurima colligere poterit qui haec attentius legendo quaesierit: caeterum quibus haec nequaquam sufficiunt, vel hinc sumant cum rubore silentium, quia optamus ut vas electionis anathema esse Christo pro fratribus nostris, quam perdurare crudelibus in delictis.